Psallentis Ecclesiae harmonia tractatus historicus, symbolicus, asceticus ... Opus nouum, & curiosum, ac multiplici eruditione illustratum auctore D. Ioanne Bona ..

발행: 1653년

분량: 683페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

solertia videtur colligi, quod totius coeli noscitur spatia per

uagari. Alterum ubi ilis meatus sine sole cognoscitur , Naquis guttantibus horarum spatia terminantur. Alexis Poeta apud Athenaeum in quodam conuiuio patinam superbam aduectam dicit, quae horas redoleret, & tempora; quae scilicet coeli cursum, & signa ostenderet: quale apud Petronium A Ghitrum Trimalcionis repositorium destribitur, quod habebat 11. signa Zodi ci in orbem disposita super illa conueniet n-tem materiae cibum . Simile suit tentorium , quod a Sulla noBabyloniae Friderico secundo Imperatori dono datum roscit Spondanus, in quo Sol, & Luna cursum suum debitis sipatiis obseruabant: &horae diei,&noctis citra errorem indicaban tur. Chromatius quoque Praefectus in actis S.Sebastiani: Habeo, inquit, cubiculum ex toto vitreum, in quo omnis disciplina stellarum, ac mathesis mechanica est arte coii structa; in

quo mensium , dc annorum cursus certo numero per horarum

spatia distinguuntur; & lunaris globi plenitudo, vel diminutio digitorum motu, rationis ministerio, & calculi supputatione praeuidentur. Iam multa fabricantur horologia non solum horas, solisque motus, & siderum indicantia , sed quae diuersis librata ponderibus varii generis musica instrumenta sonantia, & multiplices exhibeant statuarum saltationes. Ber- nardinus Carouagius boue captiosior, oculis emissilis, ore exporrecto , di lingua blaesus, si Sacco Ticinensium historico credimus , unum composuit in gratiam Andreae Alciati . coartificio, ut qua quisque statuisset hora noctu aere sonante expergisci posset,eademque opera lucernae lumen accenderetur. Ignis enim scintilla ab inserto silice in subiectum sulphur exincussa in flammam ibat, quae repente ardentis sulphuris ministerio, & lychnorum continuatione lucernae fila accendebat. Etiam in anntili gemma narrat Cardanus horologium fabricatum fuisse, quod mola circumagebatur, & horas indicabat non solum sagitta, sed ictu. Olim Hebraei tubarum sonitu ad horas indicandas utebantur, ut scribit Iosephus. Idem nunc faciunt Turcae clamore e turri sublato. Antiquiores monachi, teste Cassiano , ex aspectu siderum nocturnae synaxis horam, explorabant. Quod etiam Cluniacenses obseruasse ex relatione de miraculis b. Hugonis colligitur, quae habetur tu Bibliotheca Cluniacensi. Diurnarum vero precum horam ut dignoscerent, sole sereno aut proprij corporis, aut Gnomonis in Scio the-

142쪽

Cap. 3. De die, ct nocte, O boris his clotherico horologio umbrarum proiectiones inspiciebant r

coelo autem nubilo clepsydris veterum more utebantur, sicut

tradit in diuinis lectionibus Cassiodorus. Porro modum daeficillimum noscendi horas ex quantitate Psalmodiae ostendit Petrus Damianus ; Vt quandocunque , inquit, solis claritas,

sue stellarum varietas nubium densitate non cernitur, in quantitate Psalmodiae, quam tengerit monachus, quoddania sibi velut horologium metiatur. Horologii vero mechanici primum inuentorem Siluelirum Secudum fuisse ex Monacho Floriacensi Pontificem summum tradunt nonnulli, sed mala

historiae fide.; nam Persiae regem dono misisse huiusmodi horologium Carolo Magno Impςratori ducentis circiter annis ante Siluestrum refert Aimoinus de gessis Francorum. Verius videtur quod Polidorus Virgilius scribit, primum auctorem mechanici horologi j ignotum esse. 3 Apud Romanos seruierant, quorum munus esset ho. ras dominis nunciare. Martialis de hac re hi versiis sunt Horaι quinque puer nondum tibi nuntiat, ct tu

Iam eonuiua uubi, Caeciliane, Venis.

Satyricus quoque de hoc ritu sic canit;&uem dicat Mum e puer, quoι nuntiet horas.

Eamdem cosuetudinem commemorant Seneca, Marcus Varro, Suetonius, & ali . Artemidorus Daldianus actiones, impetus, & motus ab horologio significari asterit. Homines enim omnia faciunt ad horas respiciendo . Semper autem melius' existimat horas ante sextam, hoc est an temeridionales, numerare, quam eas, quae post sextant sequuntur: quod etiam Hesiodus in fine dierum. asses erat. Verus autem,&clarus dies Christus est, vere dies aeternus , & sine nocte, ut aiς S. Leno, cui duodecim horae in Apostolis, duodecim menses seruiunt in Prophetis, quem euangeli 'rum salutaria quatuor tempora praedicant . Hic est dies , quem nullat temerant nube S , nulla

interpolat nox, dies fulgentissimus,qui nescit.occasum. V sple-dor Iucis aeternae , cuius claritas illuminat mundum, veni, Millumina animam meam spleti doribus sanctorum , ut in lumbne tuo verum lumen videre possim, quod illuminat opanem hominem sedentem in tenebris, & umbra mortis . O quando

Veniam, S apparebo, Domine, ante faciem tuam l O quando videbo diem illum , diem iucunditatis, & latitiae ; diem quem tu secilli, ut exultem ualde latemur ineol O praeciaru

vitae cap. o. varro tib s. di ling. latina. Suet. Hi Domitia.

Artemidor. de

143쪽

sa Diuina Psalmad a

diem illum, diem verum, diem aeternum, diem votis omnibus expetendum i Caret horis, & tenebris dies ille,iugis in eo m ridies est, quia claritas Dei irradiat illum. Atque utinam ad diem illum post tenebras huius mundi perduci citius merear, tune enim gaudens,&exultans non per temporum, & horarum momenta ; sed sine intermissione cantabo tibi, qui me vocasti in admirabile lumen tuum .

m refluis annus praelitatur aquis. Tum coepit tenues pereurrere tempus arenaι . Omnia nam νMido frangere dent olet. Mox, qxiafiant umbris humana simillima, gnomon Innui3 Umbroso tramite Iuris iter. Αι nune adfrrum posquam migrasis ab auro Seruia ιreatis a fugit hora rotis. Aufugi , , . perferrea pancta trucidans Admonet ad duram nos properare necem. O quicunquo diu Beui fit hae a resecari,

Scito : non eunctis hae monumenta placent. Nam cur tam Ientum tempus remoratur amanteι

Aut eur di mili mobilitate viget priu quidam lango sua duri Liamina flo,

Dum cupis a terni Regis amore frui. Alter ait, faeiems quando cernit Amantis, Cur mihi contractis praeteris hora rotis e Nempe Iieri motum mensuret temporis bora, Non amen afrius queis agitatur amor. Creditor dilato emetantur tempora amantus

144쪽

cap. 3. Deboris.

O igIιαν quandofugitivi temporis expers, Lux mea, Christi Deus, 1 in. fine frust IIIa dus ten/bris, horisque, ae fine sarebit , Unicas quando fulseris illa dies.

lectinia diuisso diei naturalis antiquo Romanorum more. Tertia diuisio diei, O noctis artificialis. Ctiν diuisa dies in I 2. horas . De horis aqualibus, O ina- qualibus. In vicis tudine diei, O noctis

relucet mirabiliter Deiprouidentia. i, Eeunda diuisio diei plura noctis, & diei tempora subia iri notat, proprijsque discernit nominibus,quq apud Poe- .: ea, , alloiue scriptores passim ob seru/xδ mu*RψVR Vr E u.E suis incomma suo ordine Macrobius, dc Censorinus exponunt. In- e,ν...cipiunt autem a media nocte , quod tempus principium , di postremum est diei Romani . Tempus, quod huic proximum est, vocatur de media nocte, siue mediae noctis inclinatio.Senuitur Gallicinium, primus galli cantus post mediani nocte. Deinde Conticinium, cum & galli silent,dc homines quiescuta Tum primum diluculum, siue crepusculum matutinum, dici clarescentis exordium. Secundum diluculum vocatur mane, cum sol videtur, & dies iam clarus est. Sol post hoc ad meris diem vertit, facitque meridie,quod est medii diei nomen. In- de tempus occiduum, siue pomeridianum, vel de meridie. Hinc suprema tempestas, nouissimum diei tempus. Post supremam dicitur Vesperiante ortum scilicet eius stellae, quam Plautus Vesperuginem, Ennius Vesperum, Virgilius Hesperon appellat. Inde porro crepusculum vespertinum. POlt sequitur tempus, quod antiqui primae facis dicebant,vel prima face ; siue quia tunc primum accendebantur faces, & Iumina riai siue quia, ut obseruat vir reconditae eruditionis Ioannes ro. 8. 3stiisti. Brodaeus,tunc Venus fax coelestis incipit lucere . Deinde co--. I. cubium dicitur, cum itu m est cubitum. Postea nox intem- pella, quam Varro noctis meridiem vocat, tempus mmme v, e, idoneum rebuε gerendis. Tum ad mediam noctem,& sic me- Psi .dia nox. Haec est diei ciuilis a Romanis obseruata diuisio Noctis

145쪽

α potest. lud deIegati rolia. Ripa

Noctis partes elega terdescribit Milosophax Medautens s.

Ecce, ait, cn pusculum, δι nox pr ecta, dc nox altior , de QC- inde concubia altior, &iam nox in tempusia . Tum noctis inducias cantus perstrepebat cristatae gallorum cohortis. His vocibus is κε 1., , ut aiunt Graeci, hoc est spatium lucis , atq;

noctis, a priscis a uctoi ibus Ralsim describitur. 2 Tertia diuisio die imae noctem,tificiale in in sitas quoque partes dc stribuit . Diem artificialem intςlisgo praesenti sosis super ferram, a reali ipsius orta usque ad oceasum . Pol sunt equidem tam matutina , quam Uesperima crepusculaia , cum sint naedia inter diem. de noctem, ad utrumque reserri, de qua re disputant d lieolagi, urisque ciuilis,& canonici ia-terpretes. Sad ut omissis controuersii Muta, i dcchstincte in hoc tractatu procedam . ego diem artificialem cum Mathematicis definio ab illo puncto, qtio GI realiten secudum corpus , & sub Itantiam suam super Horizontem emςrgens nobis exoritur, ad illud punctum, quo Hori Zonti nostro absconditus hemispli aerium illud suo corpore deser id, etiam ii radiis suis , & virtute adhuc illuminet. Noctem similiter esse dico ab occidente sole ad orientem, omne id mediumjtempus vespertina, & matutina crepusculoe comprehenduna . Et dies quidem secundum quosdam ' in mane, Sc vespered uiditur; in tempus scilicet ante meridianum, & pomeridianum: quo sensu horam pomeridianam pro vespertina , d serotina; MIanum Consistem pomeridianum nuncupatum reperies apud Adrianum Turnebum in Aduersarijs . Vel secundum alios hin mane, meridiem,&supremumZMane usque ad horam ante. tertiam pi oducitur; meridies usque ad horam ante nonam; supremunis usque ad Blis occubitumia Om ed raro antiqui tam dlam uam noctem in duodecim baras diuidere contu uerant. Huius partitionis rationem afferd Galenus, q iem laudat, & explicat Hieronymus,Magius multae antiquitatis homo in variis lectionibus. Porro, inquit, numersi hunc duodenarium tamquam omnium utilissimum delegerulit. Dimi-idium enim continet, & duplum , & quanum , . 5 . sextum, & duodecimum, quae nullus alius post apsumi numeri 1 que ad vigesimum quartum continere videtur. Hunc etenim . inqui. longiorem repudiarunt,& duodenarium numerum veluti co- moderatum iudicantes, in tot particulas,totius diei tempus diuisierunt. Hanc autem partitionem ex vis esse alii multi,tata . & Ro-

146쪽

ta ilit

sa la

alil:ι

α Romani ipsi experientia comprobantes,atq; utente Osie dunt. Siquid ςm haereditatem omnem, cum testamentum condunt , in I a portiones distribuunt et & pondera, ac mensura S, quibus in vita opus est, inina. partes diuidunt. Haec Galenus. Quod autem de Iia partibus haereditatis dixit. habetur in Institutionibus Iustiniani Imperatoris libro secundo. Alis sectionem diei in hora constitutam reserunt a Mercurio illo Trita egisto, quem suisse tetro Madianitarum Sacerdptem, di Regem, atque Philo2phum , socerum Moysii contendunt Hebraei apud Franciscum Georgium Venetum. Hic cum Obseruasset quoddam animal, de quo Horus Apollo,& Pieri in Hieroglyphicis, & Damascius in vita Isidori apud Photiu, duodecies in die, s sit pax naribus lotium emittere , ex illo duodenario mictu in totidem partes diem distinxit. Mihi fabulam redolere videtur haec foetida horarum institutio, quam tamen tacitus praeterire nolui, quod eam primi nominis aucto res reserant, & probent. Aiunt autem Cynocephalum in quinoctiis tantum , Eurum singulis diebus duodecies mi gere, de horas hac. ratione indicare. N cc minus ridenda, de inter fabulosa figmenta numeranda videtur hac parte subtilior quorumdam obseruatio, qui ex coeli dimensione in o. Partes, secundum musicas proportiones horas item I a. adinis uentas existimant. 3 Solidior ratio petenda a Mathematicis. Hi ex circuli aequinoctialis conuersione, itemque ex ortu , N occasu signorum horarum constitutionem desumunt. Sunt autem signa Ir. Zodiacum circulum, quem ideo signiferum vocant, in Iz. partes aequaliter diuidentia. Horum nomina poeticis fictionibus celeberrima haec sunt. Aries, Taurus, Gemini,Cancer, Leo, Virgo, Libra, Scorpius, Sagittarius, Capricornus , Aquarius, & Pisces . Quod uis signum in 3 o. gradus diuiditur, quare cum signa sint duodecim, in toto Zodiaco 36o. gradus continentur. Hic circ ulus obliquitate sua dieruuia, ac noctium inaequalitatem, omniumque temporum vicissitudinem causat: dirimit torum coelum in duo hemisphaeria, deest regula, & mensura motus planetarum, qui fit ab occasa in ortum. Alium item circulum describunt Astronomi in sphaera, quem vocant aequatorem, siue aequinoctiale ab utro que mundi polo aequaliter distantem, & in gradus etiam 36o. diuisum . Huius officium est diem artificialem nocti adaequare, cum

147쪽

eum AI per illum transit, quod bi in anno eontingit, InIeia

scilieet Atietis, & Librae; Tempu3 quoque, primumque mo- eum ab ortu in occasum spati q. horarum dirigere, & men surare. Ex his duobus circulis duo genera horarum conmrtuuntur, quorum unum ad aequatorem , alterum ad Zodiaeti resertur. Himi generis horae dicuntur aequales, &aequin ctiales, 3e unaquaeque earum est vigesima quarta pars diei naturalis, continens illud temporis spatium, quo I .gradus cireuli aequinoctialis oriuntur, qui circulus, ut diximus, est graduum 36o. & semel in die totus alacndit, de circumagitur se per Horizontem. Aequales Vocantur, quia semper eiusdem sunt quantitatis: aequinoctiales, quia ex motu uniformi dicti cireuli desumuntur. Secundi gen cris horae inaequales,planetariae, naturales, & temporariae nuncupantur. Harum intel ligentia difficilior est, dupliciter enim accipi possunt. Primo pro eo spatio temporis, quo medietas unius signi super Hori zontem emergit. Semper enim sex signa oriuntur in die, es totidem in nocte, siue dies breuissima, siue longissima sit Eafigna, quae recte oriuntur, tardiorem habent motum : ea quae oblique, velociorem. Quae vero signa rectri quae oblique oria tur, ex his versibus cognosci poteth. Recta meant, obliqua eadun ν dAdere Caneri Donee finitur citron Ged eatera signa Nosunta prono, defendunt tramite recto. Quam doctrinam Scotus Poeta eterodoxus nobiliori hoc

calmine conclusit.

Ergo viainurgunt flexa caper, bdria, pises,

Dux ouitim, taurusque m Nax emimque puelli. f eancer, Nemeesque pavor, virgoque maligna Defertrix terrae,speeisque hi tineis, ct acer Scorpio, Cenιaur que trutispectabilis arcu Consendiant recto coelumsublime meatu. Sex itaque signa a Cancro ad Capricornum quae in sphaera ob. liqua recte oriuntur, & obliqud occidunt,dies longos faciunt, εc noctes breues: reliqua sex signa, quae oblique oriuntur, derectὰ occidunt, dies breties faciunt, te noctes prolixas . Non igitur oriuntur quolibet die plura, vel pauciora signa quam sex, quantumuis longa, vel breuis sit dies . Excipitur ab haeregula ea sphaerae obliquitas,in qua poli elei latio excedit gradus 66. cum dimidio ; nam ibi quaedam signa nullo modo

148쪽

Cap. N. De boris. 7s

oriuntur. Non loquor hic etiam de sphaera recta, quia in ea

semper aequales sunt ascensiones. Hora autem inaequalis acincepta pro eo tempori S interuallo, quo medietas cuiusq; signioritur, inaequalis omnino est, seu cum eiusdem, seu cum alterius diei horis comparetur, quia no omnes medietates aequa-

Ister ascendunt. Ideo Hipparchus Bithynus libro secundo enarrationum ad Arati, & Eudoxi Pli nomena, Arati,& Attali sententiam refellit existimantium ex ortu signorum horam

noctis dignosci posse, quia videlicet inaequali temporis spatio ipsa signa oriuntur. Atque id etiam Manilius in Λstronomicis eleganti carmine explicauit. Nee me vulgatae rationis pr terit ordo,

Lua binas trιbuit Agnissingentibus horas, Ei paribti patus aequatia vigerit astra.

Uι parte ex tua, qua Phoebi coeperit orbis, Diseedat numerus, s zmmamque aecommodet Uris. Donec peruenιat nascentis tempus ad imiam;

Aeque ubi subiiterit , Agnum dieatur oriri. Sed laeιt obliquo signorum e secutas orbe sAtque alia inflexis oriuntur sera membris ivit illis magis es rectassurgentibus ordo, Ut propius nobis aliquod, vel longius afrum est. In tam dissimili spatio, que dierum, lVmbrarumque modis , quis possit credere in horas omnia Agna pari mundisub lege man erepAdde quod incerta es hora mensera, nequ/ vllam Altira par equitur, Iedsistit summa durum

Vertitur, ct parte ingunt, rursu que recedunt et Cum tamen in quocunque dies deducitur astro,

. S/x babeatfupra terrai, sex g sub litas uoss Q in binas non possλι omnia nasi, Cum spatium no ι xantum pugnantibuι boris, Si modo bissenaseruantur luce fab omni ,

iuem nti mertim debet ratio, sed non rapit usus.&quae sequuntur satis diffuse. Secundo modo, qui communior est, & a nobis deinceps ustirpandus, accipitur hora inaequalis pro duodecima parte cuiuilibet diei, vel noctis artificialis : & tunc istae horae sunt aequales inter se , quia sunt omnes duodecima pars diei; sed dicuntur i quales, quia horae unius diei non aequantur cum horis alterius, neque cum horis n

149쪽

cturnis, nisi tantum bis in anno, initio Arietis, &. Librae. E κα-plo res erit manifesta. Sit dies longior aestiui temporis, cui sol oritur hora nona horologii Italici, hunc diem in idi. hora uina quales distinguamus,quaelibet hora continebit minuta Ff horam scilicet integram aequinoctialem,& insuper quadranto eiusdem horae. Rarsam sit dies breuior hiemalis, cum sol oritur hora is hic dies in horas I r. inaequales diuisus dabit singulis horix minuta dumtaxat 4 S. tres nimirum quartas Pa tes horae aequinoctialiv. Hora enim iso. minutis constat. Ecce quomodo isti dies ad inuicem sunt inaequales, aestitii namque horax multo longiores habent, quam hiemalex. Idem de noctibus dicendum eth, quarum horae i*- similes aestate breues , hieme longiores sunt. Hinc Vitruvius. Architectus horas stilia stitiales in Cancri signo amplissimas vocat, brumales vero h rarum breuitates. Et Augustino libro, de vera religione; Hora brumalis, inquit, aestiuae comparata minor est. Sic passim apud Poetas hora aestiua pro longiori, hiberna pro. breuiori posita reperitur. Martialis aestiuam horum pro longi-ma posuit in hoc epigrammate. Osia μιροι breui poteris donare libello , Hora nee aenιua est, nec tibi tota perit LApud Plautum cum Simo senex dixisset PseudoIo ebrio,

Credo equirim PGesse te, scelus, Massui montis uberrumos

quatuor

Fructus ebabere in hora Uns. Hiberna addita , Respondit Pseudolus, idest breuissima Maeca item ita Agamemnone sic canit, Sed eti repente noctis assiua Die sHiberna longa Datia producunι mora PSeucrinus quoq; Boeth aestuis noctis agileS horas vocatadices, Tu, eum feruida venerit aesas , Hos noctis diu dis bora Ex his perspicuum eis, cur illae horae dicantur inaequalas. Pl ne tariae autem vocantur, quia per tales horas dii tinguuntur dominia p anetarum , ut ex Chaldaeorum obseruatione tradit Ioannes Stosterinus. Naturales item, & temporariae appellantur, qaia ducta naturae didicerunt homines iuxta temporii variationes ipsas quoque variari. Hae sunt horae, quibus olim om nes is re gentes uteban-tar. De Hebraeis constat ex Euangelio cum Christus dixit, Nonne

150쪽

Nonne duodecim sunt hora diei De Grateis testatur Galenus loco citato. Extat& luculentum Achulis Tatii Alexandrini de hac re testimonita, qui post erotica scripta de Clitophonte, di Leucippe factus est Christianus, di Episcopus, teste Suida Hic in Isagoge ad Arati Phaenomena de horis disserens ait ἔRoget aliquis, cur dixerimus solem in aestiuo soluitio consti tutum horarum g s. facere diem, in hiberno 9. Cum tamen iamechanicis horologijs,de hydrologijs dies perpetuo horis Iz. constare videatur . Huic ita respondemus. Quemadmodum quilibet homo tam puer, quam vir quinos in manu digitos

habet, non tamen aequales r sic eamdem habent horae in die-hus, ac noctibus magnitudinis, di celeritatis Tationem; adeo Vt magnarum magnae sint, paruarum paruae. Igitur aestiui dies hibernis maiores interuallo constant horarum I .aequinoctia lium, quae in 12. proportione diuiduntur. Idem de maiori- .hus,& minoribus tam diebus, quam noctibus iudicium eth. Eumdem morem viguisse semper in 'Graecia ostendunt Con- mstantis. C sustantinus Caesar cognomento Pogognatus, qui libro primo de u6--AE DTe rustica diem , & noctem in horas ga. Perpetuo diuidit: &Secundus Athenienss Sophilla,qui in sententiis diem diffinitduodecim horarum decursum. De Romanis praeter alia iiquet ex eo Martialis epigrammate,quo diurnarum horarum diltri' Nis, i Ibis ..

hutionem commemorat. ' π-.3.

Temperat a rubrosas eum tua cura Lye .

Hane denique horarum distinctionem sequitur Ecclesia in horis canonicis. Sic horam primam dicimus, cum post solis ortum d i Odecima diei pars exacta est z tertiam, cum quarta Pars : sextam, cum media. Idem proportionaliter de aliis horis dicendum est. Marcellus Francolinus vir accuratisi med eius in line celeberrimi operis de tempore horarum canoni- earum tabulas uniuersales compotuit totius Europae usui accommodatas ad cognoscendam veram, dc exactam horam X a cuiusque

SEARCH

MENU NAVIGATION