Psallentis Ecclesiae harmonia tractatus historicus, symbolicus, asceticus ... Opus nouum, & curiosum, ac multiplici eruditione illustratum auctore D. Ioanne Bona ..

발행: 1653년

분량: 683페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

ido Diuina psalmodu

latibus anteponas , ut non solum sine querela,sed Se eum gratia inter fratres maneas portans omnes , Orans pro omnibus. His tribus vigiliis ita peractis veniet mane, & videbis glori 1 Domini: veniet dies, quae melior est in atrijs Domini super millia. Ηie sistor & quoniam matutini temporis mentionem feci, ad matutinas laudes edisserendas propero, si prius hoc

caput aurea sententia Sancti Isaaci Presbyteri consigna uero, quam utinam omnium religiosorum cordibus inscribere,imo exculpere possem . Is in libio de contemptu mundi, Noli, inquit, putare o homo , quod inter Omnes operationes monachorum sit alia,quamlibet sancta,conuersatio maior vigiliis nocturnis. Monachum perseuerantem in vigiliis cum mentis discretione, ne respicias illum sicut carne feruentem. Hoc utique Angelici ordinis opus est, non humanum. Impossibile est autem quod illos , qui semper in huiusmodi continentia . versantur, dimittat Deus sine magnis bonis propter eorum vigilantiam. Anima , quae in vigil ijs laborat, & perseuerat, quasi Cherubim oculos habet, quibus semper intueatur coelestem contemplationem.

Qui somno obstat, & naturq Violentiam inseri, singulisque noctibus preces offert , ille solus nouit virtutem . Haec , & alia plura Sanctus Isaacius, quem do Syriae partibus ad Spoletanam urbem venisse, ibique mirabiliter vixisse Magnus Gregorius

asseuerat.

182쪽

De Laudibus.

An laude ut in tum d sinctum 2 nocturnis. Matutini

nomen aequitiorum. Laudes incipiente crepuscula

per luenda sunt. aut sit crepusculum ,

qua eius duratio . E matutinis laudibus verba facturis illud in primis examinandum se offert, An officium nocturnum ab ipsis laudibus diis stinguatur: quod sub alijs terminis quε- situm ab alijs est, An horae canonicae sint

septem tantum , vel octo. Si enim nocturnos a matutinis seiungimus. ita ut integram horam per se constituant, clarum est octonario numero preces horarias diffiniri: sin autem ex utroque officio unum facimus, septem dumtaxat esse concludimus. In utraque partem multas congerunt auctoritates, oc argumenta . Franciscus Suareet,& Ioannes Azorius, quos, cum passim ob- vij sint, conlulat lcctor. Caeterum utraque sententia sine Ii- Ax r. p.lib. io. te, di strepitu sic rorest conciliari, asserendo videlicet apud Monachos, qaibus Diui Benedicti regula sacrosancta est, octo omnino horas supputari, cum id clari Isime constet ex dictae Tegulae capite decimo sexto a Integrum caput, quonia breue est, & controuersiam mani se dirimit, transcribo. Ut a te Propheta ,septies in die Iaudem vi aes arbι. septenaritissa cratus numerus a nobis sic implebitum, si matutinae, primae, tertiae, sextae, nonae, vesperae, completor liqueteinpore nostrε

seruitutis ossicia persoluamus: quia de his horis dicit Pro. rheeta, Septira in dis Iarademixi tibi. Nam de noctam is vicilius idem ipse Propheta ait et Meiua nocte surgebam ad c- ιηdum tibi. Ergo his temporibus referamus laudes crea gori nostro super iudicia iustitiae sux, id est m tutinis, prima. O a tertia, Dissilireo by Cooste

183쪽

tertia, sexta, nona, vespera, completorio r & nocte surgamus ad confitendum ei. Hactenus regula , quae diem iuxta vulgi acceptionem determinat a primis ad ultima crepuscula, septemque officia diei, unum nocti assignat. Hinc apud omnes

Monachos nocturnae vigiliae propria oratione concluduntur, atque etiam apud plero sque laudes a nocturnis, & tempore separantur , & distincto aeris campani sonitu significantur. At vero secundum consuetudinem Romanae Ecclesiae septe in . sunt horae canonicae, quoniam nocturnae preces simul. cturi Iaudibus coniunctim, de per modum unius decantantur un ca conclusione clauduntur, & in unum rediῆuntur. Quicquid sit de autiquo ritu eiusdem Romgnae Ecclesiae, quo haec olim Ηuto Vict. lib. a. officia distinguebantur, de quo legi possunt Hugo a S. Victore, Eia, ob eisi. & Marcellus Prancolinus . Imo antiquitus plures fuisse qua

octo diuinae psalmodiae horas constat ex his, quae diximus supra. Si enim tres nocturni tribus vigilsis seorsim dicebantur, ut praeter auctores citatos S. Columbanus in regula cla-

rissime ostendit, patet sane non octo, sed decem distinctis horis ad Dei laudes de eantandas Clericos, & Monachos conisai et, uenisse. Verba autem S.Columbani hunc morem explicantia haec sunt . Qitidam catholici reperiuntur, quibus idem est eanonicus duodenarius psalmorum numerus, siue perbreues, siue per longas noctes, sed per quaternas in nocte vices hunc canonem reddunt, ad initium noctis, ad medium qua eius, pullorum quoque cantus, ac matutinum e qui cursus sic tu in hieme paruus alijs videtur, ita in aestate satis onerosus,& grauis inuenitur, dum crebris in noctis breuitate expedia 'tionibus non tam lassitudinem facit, quam fatigationem . a Quia vero matutinae laudes a quibusdam coniunctim is cum nocturnis, ab aliis separatim recitantur: hinc factum est, ut matutini nomen aequivocum sit. Accipitur aliquando pro solis nocturnis a laudibus separatis, quae acceptio erronea est, & nullo modo admittenda. Quae enim conuentio tu eis ad tenebras, ut nocturnae orationes Matutini' nomine insigniantur Accipitur secundo pro aggregato ex Nocturnis , α Laudibus, quatenus ita unum coaluerunt, quae acceptio vulgatimnia est, & communi scriptorum calculo approbata, vallulνh. lib. de non falsa, non abusiua , ut contendit Radulphus Tungrensis . nonum priς . Accipitur tertio pro solis laudibus, qua acceptione , cum sie

'' inaxime propria, pers cultatis gratia nos deinceps utemur. Huius

184쪽

Huius rei onitum lectorem volui, ne vocis amblan Itate Iaaboraret. Porro hoc ossicium incipiente diei crepusculo per- ωlui debet. Est autem crepustulum tempus medium inter

diem clarum, & noctem obscuram /Ωuod teneat lueis, teneat eonfinia noctis: Quasi crepera, id est dubia lux . A crepusculo enim , testst Varrone, res dubiae dictae sunt ereperae, accepto a Sabinis vocabuIo, quod crepusculiam diesne sit, an nox , multis est dubium .'Cum sit igitur medium inter diem, & noctem, ob assinitatem, quam habet cum utroque , & diei, & nocti adscribi potest . Nos tamen cum Mathematicis crepuscuIa nocti attribuimus diem a primo solis aspectu supra finitorem ad eius. dem occasum dissinientes. Memini me olim legisse, quod hic praetermittendum non sit, crepusculum, apud quosdam, illud dumtaxat tempus significare, cum noctescere incipit ; mandvero diluculum dici. Adam de Persena Ordinis Cisterciensis Abbas , sermone de partu Virginis, loquens de extrema iudicii die; Nescimus . ait, utrum dies illa nobis' sutura sit Iucis aeternae diluculum, an, quod Deus auertat,crepusculum aeternae noctis. Sed haec distinctio a scriptoribus communiter negligitur: confundunt enim crepusculum cum diduculo. Leg dus Suidas verbo , itemque Iulius Pollux in Onomastico. Luctatius, siue Lactantius Placidius ad hos ver

sus Statij Papinu,

Sed nee puniceo rediturum erastina toris Promisere tabar, nee rarescentibus υvabris. Longa repercusso nituere erepuscula PLoebo. Crepusculum , inquit, dicitur, quod inter finem diei es, &exordium noctis r unde & decrepiti senes dicuntur iam prope occasium salutis, & initium mortis : utrumque enim tem pus ostenditi&diei initium, & extremum noctis. Ouidius. Quali ublucentsetiente crepusula Phoebo , Aut Obi nox abbi, me tamen orta dies.

Sed fugit eeee dies, reuoeatque erepuscula vesperi. Rutilius Numantianus Gallus , ille hostis Monachorum Roscida punieeo fulsere erepuscula caelo , Pandimus obliqao lintea flιxa Anu. Nos communem scribentium usum sequimur, dicimusquo ς tutina, oc spertina crepuscula. Et matutina sane, de

185쪽

Ii o Diuina Psalmodis

quibus nune sermo eli, quando incipiant , explicant Astro- .nomi libro de crepusculis , & ad sphaeram Ioannis de Sacrobosco, & in libris de fabrica, de vis Astro labii. Fingunt isti l

neam crepusculorum distantem aliquot gradibus ab Horizote, in qua existens sol primos lucis radios spargere incipiat. Quamuis autem scripserint aliqui praedictam lineam distare ab Horizonte gradibus 3 o. Communis tamen sententia noris nisi per i 8. gradus talem distantiam difffinit, qui gradus 18. sumi debent in portione alicuius arcus , qui diuidat finitore ad angulos rectos sphaerales, & procedat ad punctum oppositum Zenith, ut vocant,sicut Meridianus, de alii eirculi ve ricales, quos Astronomi Arabica nomenclatura Arim ulli a

pellant . Huius rei. dem Onitrationem Omitto, ne commune

Wulgi proloquium extra chorum saltantem irrideat. Legant curiosi Christophorum Clauium lib. I. Gnomonices. 3 Incipiunt haec prima lucis rudimenta, cum sol incipit xangere eam lineam , quam diximus distare ab Horizonte

gradibus I 8. Durant quamdiu sol in dictis gradibus conficiendis immoratur. Et quidem in sphaera recta, in qua uterque Polus Horizontem contingit, α circulus aequinoctialis super verticem capitis directe imminet, eos gradus conficit spatio integrae horae aequinoctialis,& quintae insuperpartis alterius horae. At in sphaera obliqua, in qua unus polorum mu-di supra Horizontem eleuatur, alter infra deprimitur,sem per horam unam, &quintam partem horae excedit, prout sphaera magis, vel minus obliquas si et nam quo magis attonitur pina supra Horigontem , xo tardior est sol in I 8. gradibus per-xurrendis, ua quod non solum per multas horas, sed etiania Per dies, Per me asem, dc amplius durunt.crepuscula . Sphanarectam sortita est magna pars Africae , dc Indiae occidentalis, Insulaea tem Molii ccae, Taprobana, de Dim Thomae. Sphae obliquae subiecta eit Europa, maior pars Africae,& tota Asia. In iliis Itali e prouincijs, in quibus polus eleuatur gradibus ηS..existente sole in principio Cancri tam matutina, qua vespe rina crepuscula , quae semper aequalia sunt , durant circiter spatio duarum horarum cum dimidia. Sic dies auxia vulgi acceptionem computata a primo puncto, quo minima quaedam, & vix inodiga lux mane circa ouentem apparere dignoscitur; usque ad ultimum terminum,quo eiusdem dubiγβ incertae lucu sulsor vespere sirsa Occidentem radios coa- trahem

186쪽

c p. s. De Iaudibus. i I x- trahere, & mori conspicitur: haec dies inquam ad vulgi mentem erit in dictis regionibus initio aestiualis solstitit horarum

fere a o. Varios autem modos initium , & finem crepusculorumathematice computandi tradunt Clauius , Francolinus,3 Petrus Nonius Lusitanus, Ioannes Stolle rinus, & alii aucto-- res, qui de sphaera, de re gnomonica,& de usu Astrolabij scri- hunt. In ijs autem regionibus, in quibus vel tota nocte cla-- rescunt crepuscula, vel contIngunt noctes continuae per plu-- res solis circumlationes, initia, ct fines dierum pro celebran- dis diuinis offici js assignari facit E poterunt ex linea meridi na, & consequenter ex quatuor punctis, siue cardinibus, in . . quibus existens sol ortum , & occasum meridiem, & mediam noctem sacere dicatur singulis spatijs 24.horarum: dies enima naturales, solis scilicet reuolutiones, de paralleli tot sunt in . illis regionibus, quot in nostris, tametsi dies, dc noctes arti-G ficiales pauciores sint. At in sphaera n axime Gbi qua, ubis polus supra Horizotem eleuatur gradibus 9o. in qua sex me- sium spatio, dum sol signa horealia percurrit, continua diesil est, de per alios sex menses continua nox, dum in signis au-u stralibus moraturi Vbi nulla prorsus linea meridiana, nullis arcus diurni, vel nocturni in o. partes aequaliter distributi assignari possunt i in his inquam regionibus, quomodo die inal tum,horarumque interualla distingui poterunt ad sacras pres ces, de Missarum solemnia statis horis peragenda λ Idque prae- sertim difficultatem habet duobus mensibus, &ro. diebus, a et gradu victelicet et O. scorpii usque ad Io. Aquarij, quo tempO-ρ re, sole ultra lineam crepusculi elongato, obscurissima nocte,s tenebrisque perpetuis damnantur. Sed dierum, ac noctium 4 eratissimam vicissitudinem, quam nobis natura praescribit,s nanc eis humana consti tutio stabilire deberet, vel usuali lio di rologio, quod e celsa turri aere campano signum daret: vclv erecta columna tamquam gnomone, cuius umbra in lineas, horarias cadens aq horas notaret, sumpto initio a quacumq; s linea, veI punctor vel nocturno tempore ex certi cuiuspiam sideris inspectione, quo pacto possent per totum annum proii ciuilibus , de ecciesiasticis negotiis horologia aceommodariis notatis signis ad placitum meridiei, de mediae noctis , ut do- i ctissimus CIauiux obseruat . Haec de crepusculis necessariδnotanda fuerunt, ut verum tempus matutinae laudis persol

is madet dignosceretur.

ruse in ν steriar

187쪽

Diuina Psalmodias. I I.

Gur Matuti ni, O Laudum nomen bule o io tribuatur

Matutinae orationis praerogatiuae . Eiusdem rationes mTHice . Lucis, O Aurora, encomia. 1 π π Oc igitur Osticium, de quo loquimur, inde nomen I 1 Matutini accepit, quod initio matu lini crepusculi

persolui debeat. Quamuis enim eadem hora nunc dici soleat, qua nocturnae vigiliae celebrantur, quia cum illis unum con scit osticium; oluntamen illucescente aurora separatum iNocturnis agebatur, ut supra dictum est. Et nos quiritura monasticum in ordine Cister ciensi seruamus aestate, iuxta Regulam, horam surgendi sic temperamus, ut post vigilias statim incipiente die laudes celebrentur: hieme vero exactis v, iliis, factaque mentali oratione, cellas nostras omnes repetimus sacris studijs, vel otationi incumbentes, donec primas Iucis fulgor appareat; tunc enim facto signo ad psallendas laudes iterum congregamur. Gregorius Turonensis huius ritus antiquitatem astruit his verbis. S.Gallas Alue motum Episcopus iam moriturus albescente coelo interrogat, quidia Ecclesia psallerent: dixerunt autem circumstantes be pedicti γnem psalli. At ille psalmo quinquagesimo, & benedictione

decantata, & allellulatico cum capitello expresso,consumta uit ossicium totum temporis matutini. Porro Matutinum dicitur a Matuta, quam Graeci Leucotheam, id est albam Deaal, nos Auroram vocamus, teste Cicerone, di cum omne ossici uri

in Dei laudibus decantandis occupetur, hoc tamen specia ilaudum nomine censetur, non quia incipiat ab hymno TODιum Ludamus, quem laudum initium quidam faciunt s cuti Durandum in Rationali; hoc enim falsum est, cum dictat hymnus ad nocturnos pertineat sed quod potissimum laud isonet diuinas, ut notat Hugo, praesertim ob psalmum i 4' di duos sequentes, quos laudum nomine S. Benedictus inlig'i' uit. Diuus Ambrosius sui temporis studium in matutinis prς cibus frequentandis declarans, ait: omni Dominica stud p ad Matutinum venire viri, foeminae , iuuenes, & senes, pixi x infirmos: unus tantum , aut duo remaneaat, qui damum ς stodiant.: Di-

188쪽

s i.

Dilueulo autem oratur,ait Isidorus,ut resurrectio Christi celebretur. Matutina enim luce radiante Dominus, & Saluator ab inserta resurrexit , quando coepit oriri fidelibus Iux, quae moriente Christo occiderat peccatoribus. O pulchra lux, exclamat Caesarias Arelatensis Episcopus, quae de candido coeli Caar. hom. I. Astigio promicasti, & inter fluenta sulphurea sedentes in te nebris,& umbra mortis subita claritate vestisti. Dies illa amplius ex sepulchro radiavit, quam de sole resulsit. Uerum . enim lumen Christus et t. Mystica quaedam Paganorum ora

Firmicus ait: Quid sic miserum hominem per abrupta praeci - - procrelipitas, calamitosa persuasio λ Nullum apud te lumen est, nee est aliquis sponsus, qui hoc mereatur audire. Vnum Iumen est, v nu, est sponsus Christus. ipse est qui di it, Ego sum DX mun ν tu i, di,, i ι tamquam sponsus procrinι de thalamoseo. Exurg/, inquit iri spiritu sanctus vates, quasi prouocans Dominum , Exurge gloria mea : cui respondetur , exuraeam diluculo. O seia lix diluculum, quo Christus resurgens captiuitatem nostram, sua duxit virtute captiuam . Felix diluculum, quo cunctis fidelibus spes suturae resurrectionis effulsit, cum omnes ab hac temporali morte, quasi a sopore somni, ad perennem gloriam, ad immortalitatis diem euigilabunt. Hac item hora filii Israel

scco velligi , mare rubrum transeuntes baptismatis Sacrame- tum , te vocationis nostrae gratiam praefigurarunt. Iamque ἈωLM., aduenerat υgιlia matutina, en ecce resιcrem Dominus supere sta Aegyptiorum intra fecit exercitum eorum. Cumque extindis/t Moses manum contra mare , reuersum es prιmo ae Leuio ad proo em locum, fugientibusque Aegyρ ills oeeurrerun aquae, ct inuoluit eos Daminus in meos stactibus. Hac hora diei primitias, q iasi holocaustum matutinum olim in lege praeceptum,offerimus psallentes Domino, Detia Deus meus, ad D de luce ostiis . Haec hora , ut canit Hesiodus, σαν, νον ιιιλλ. Hesiod.in Dic omne opus promouet : & ab ea totius diei decursum felici o ν' 'mine auspicamur. Ex ipso enim matutino tempore, dicebat quidam apud Clima cum , scio totius diei decursum, qualis in Climae fra . me futurus sit t. Ideo Essaei, ut Porphyrius apud Eusebium nar- Euseb. liby.praep.r t, antequam sol oriretur . nihil dicebam, nihil audiebant L- φῶ ς-i' profanum, ut ea hora se praepararent ad verae lucis influxum recipiendum. Hac hora, inquit Chrysostomus , appropians Cirys. - . H.

i cis aduentus ex tat nos, di sacit ut reuigiscentes, S subii. i P liores

189쪽

r I Diuina psalmodia

Itores sen5bns facti ad solis radios seruenti, &iuuenili quada' dent hy promptitudine consueta opera aggrediamur. Horae huius en-

hi coinia sic Pindarus Christianus exequitur. Nox ,'umbra , nubila, Confusa mundi, ct turbida , Lux intrat, albucit polus, Chrsus τιnit, discedite. Caligo terra franditur

i Percussa siclis Diculo ,

Rεbusquι iam color redit, Vullia nitentis s deras. Hae bora cunctis utilis ,ssiua qui ut quodsudet , gerat,

Miles, togatus , navita,

inisex, arator, institor. Illum forensi gloria, Hune trifie captat elassicum,

Mereator bine, ae rusicus Auara fustranι lucra. Αι nos lucelli, ae foenoris, Fandique prorsus nessi, Nee arte fortes heltica, Te ChriDe solum nouimus. a Te mente pura, ct smplici,

Te voee, te cantu pio sRogare curuato genu

Fundo, ct eanendo discimur.3 Hac igitur hora Deum omnipotentem iure optimo colis laudamus , qui nos de tenebris ignorantiae eductos clarissinia suae gratiae, & cognitionis luce illustrauit . Hac hora, inquam, creaturas omnes ad celebranda Dei praeconia canticis , ecbe nedictionibus solemniter inuitamus, qua surgente aurora fa-gantur tenebrae, illustratur aer, rident prata, nitescunt nores , cantillant aves, de ad omnia opera sua cuncti mortales excitantur. Sed iuuat hic Guerrici Abbatis auream paraenesim transcribere, qua nos hortatur ad vigilandum diluculo, ad Dominum qui fecit nos. Vigilate, inquit, fratres in Orationibus intenti, vigilate in actionibus circumspecti: praesertrim quia iam mand illius diei indeclinabilis inclaruit, postquavidelicet lux aeterna serenior nobis, & gratior ab inferis redhi, solem-

190쪽

solemque nouum susceptio matutina reparauit. Prorsus horacstiam nos de so inno surgere, postquam nox praecessit, dies autem appropinquauit. Vigilate inquam, ut oriatur vobis matutina lux, Christus scilicet, cuius quasi diluculum praeparatus est egressus, paratus utique vigilantibus ad se mysterium suae matutinae resurrectionis saepius in nouare. Tunc utique eantabis in iubilo cordis, Deus Domin ira illuxit nobis. Vrique mi. quo piger dormis p usquequo dormitas λ Paululum dormies,

paululum dormitabis, paululum conseres manus ut dormias, Pio eccum te dormiente, te nesciente Christus de sepulchro surrexerit, & gloria eius transeunte, nec posteriora eius videre merueris; tunc sera poenitentia planges, & dices cum impiis :Ergo errauimus deia Trritatis, o iusitia tamen non luxit no- M.ti h . i. Biι , edi si intelogenitie non ΟΠ ortus nobis . Vobis autem, inquit, timentibus nomen meum orietur folius litiae: st qui ambu- Di inius lilys, rigem in Geore suo videbunt oculi eires. Elias Eliasin ονε - . Cretensis Narianae ni Scholiastes, Diluculum, ait, vir pius, ac 'μ ' ' 'prima lucis tempora diuinae laudis causa assumit, tum ut reliquis diei partibus aptiora, tum ut vitae suae primitias Deo dicans , atque consecrans . Omnes iustos diluculum obseruasse sacrae litterae passim asseuerant . Nam iussus cor suum tradet ad vigilandu diluculo: ipse Dominus visitat hominem dilucu res. ς c. IO : adiuuat Ecclesiam vultu suo mane consurgens diluculo: dc Prophetas suos misit se dicitur mane . Iob iustitiae speculum ieiem.

consurgens diluculo sacrificium pro se,& filiis osse rebat:& nos exhortans ad suae pietatis sectanda vestigia; Tu, inquit, Si diluculo consurrexeris ad Deum, di omnipotentem fueris depreca- 's , Iistim euigilabit ad te, pacatum reddet babitaculum ycuri a

insiliis tuae. Sanctus Dauid meditatus est in matutinis arca- h. s. na Dei, repletus est mane misericordia , mane eamdem miseωricordiam an nunclauit, mane oratio eius praeuenit De unia; Mane , inquit, exaudies vocem meam, mane astabo tib I, &videbo. Denique omnes iusti in tribulatione sua mane consurgunt ad Deum , quia videlicet post quietem nocturnain , '' vitibus corporis instauratis, anima vegetior fit, nulloque cibi , vel somni grauamine , aut desiderio praepedita & agere,&pati diuina facilius potest. Rurora sic dicta a quibusdam censetur, quo i ab igne

solis aureo tunc aer aurescat: & nos auro charitatis ea ex inriente refulgere debemus, ut timeat nos diabolus, nee in de- P a cursa

SEARCH

MENU NAVIGATION