Psallentis Ecclesiae harmonia tractatus historicus, symbolicus, asceticus ... Opus nouum, & curiosum, ac multiplici eruditione illustratum auctore D. Ioanne Bona ..

발행: 1653년

분량: 683페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

Cap. 9. De Noa . 373

quam tepesceret,si liceret animae in feruida eius Ivce diu cum sponso permanere.Sed non est huius vitae tanta felicitas: nam volt Sextam sequitur Nona, qua hora fustatur splendor,seruor tepescit,& die ad vesperam inclinante instabilitas, di impe teaio humanae mentis indicatur.

C A P. IX.

Humanarum rerum inconstantia. Ea per Nonam designasu . Utilitas tentationum.

Rgonε semper in Iubrico veriamur miseri homines,& nunquam in eodem statu permanemus p Siccine certa lege statutum est, ut nihil stabile reperiatur sub sole, contrariis motibus,perpetuaque vertigine circumuoluantur uniuersa λ Haec nimirum naturae nostrae conditio est. Circulus quidam humanarum reuoluitur rerum , ut Agapetus Diaconus sapienter scribit, qui modo sic, Agινee. de Lie-a, modo aliter agitat ipsas, & circumfert, atque in his inaequali litas est, eo quod nihil ex praesentibus in eodem statu perma- neat. Et qxiis est qui possit in hac versatili rerum mutatione. seipsum semper immutabilem exhibere Nesciunt stare suc-s cessus, ait quidam declamator, & quoties prodire felicitas cai. plictis deret. non potest. redit. Recte Basilius Imperator ad Leonem fi- 3. . a lium i Exin ma fili vitam istam nihil fixum, nihilque stabileu, in it aut perpetuum habere; nam subinde res aliter, atque aliter, variantur, ocrotae in morem, quae circumuoluitur, ea quae s sursum sunt deorsum feruntur, & quae deorsum iacent sursumit euehuntur. Glorietur David in abundantia sua, di dicat,2 Non mouebor in aternum: Deus vero faciem ab illo parum-ν nr auertat, iam effunduntur fretas eius,iam labitur, iami con-

262쪽

174 Diuina psalmodia

conturbatur. Uictrices manus attollat Moyses in coeIunia; mox enim fatigatas, segnesque demittet,& vincet Amalechiates . lactet se Petrus mortem ultro appetens pro Christo, mox ad vilissimam ancillulae vocem ipsum Dei filium turpicrilegio denegabit. Grandia nos etiam spiremus facinora , dum sol in auge, dum meridies in mente, dum lux plenior fulget in anima tiam enim ad vesperam vergente sole, iam senescente die, lain nocte appropinquante nos etiam tep scimus , & declinamus, ac praecipites labimur in deterior . Inconstans est vita nostra, aerumnosia peregrinatio, vita ca duca, vita laboriosa, in qua momentis singulis per varios in tabilitatis defectus diuersis motibus agitamur. Bibimus de calice mixto ex hoc in hoc, veniunt super nos tempora inu ta, tempus amplexandi, tempus cessandi ab amplexibus,

tempus ridendi, tempus flendi. Sed heu IESU bone id appendantur in statera horae gaudij, & horae luctus; horae lucis,& tenebratum, quasi arena maris hae grauiores apparebunt. Quam cito declinat dies, tepescit calor, meridies occumbit, ct ingruente vespera finitur: Sed ita gradiendum est , donec videatur Deus Deorum in Sion, donec aestuet ille meridies, quem nulla potest umbra offuscare. Dies,& nox; sertior, ictepor alternis vicibus regnant in anima. Nune praesente dialecto triumphat, &exultati nunc illo fugiente luget, ecfit velut mare contritio eius. Verumtamen iuste haec patitur, si sorte respexit in vanitates, & insanias fallas: tunc enim Sponsus ab illa recedit,& iracundiam simulans nec suspiriis, nec lacrym Is reuocatur. Quod si etiam meridiano calore succe Dardeat charitate ut Seraphim , dum tamen peregrinatura Domino, mutationi subiaceat necesse est. Fidem praestet huic doctrinae admirabili sua eloquentia Augustinus. Fella, inquit, cum hic homines celebrant suae luxuriae; consuetudinem habent constituere organa ante domos suas, aut ponere sym phoniani, vel quaecunque musica ad luxuriam seruientia, ocillicientia, Fe ubi audita fuerint haec, quid dicimus qui transimus p Quid hic agitur λ Et re*ondetur nobis aliqua esse sella. Natalitia celebrant, nuptiae hic sunt: ut non videantur

inepta illa cantica, sed excusetur sestiuitate laetitia. In domo Dei festiuitas sempiterna est. Non enim aliquid ibi celabratur, & transit. Festum sempiternum, chorus Angelorum, vultus praesens Dei, laetitia sine desectu. Et dies illic festus ita est,

263쪽

ut nec aperiatur initio, nec fine claudatur. De illa a terra, di perpetua sestiuitate sonat nescio quid canorum , & dulce auribus cordis, sed si non perstrepat mundus. Ambulanti in hoc tabernaculo admirabili Dei, & miracu Ia Dei in redemptione fidelium consideranti mulcet aurem sonus sestiuitatis illius, & rapit ceruum ad sontes aquarum. Sed quia, fratres, quamdiu sumus in corpore hoc, peregrinamur a Domino, & orpus quod corrumpitur aggravat animam,& deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem : & si utcunque . nebulis diffugatis ambulando per desiderium ad hunc sonum Peruenerimus interdum, o aliquid de illa domo Dei nitendo capiamus; onere tamen quodam infirmitatis nostrae ad consueta recidimus, & ad solita ista dilabimur. Et quomodo ibi inueneramus unde gauderemus, sic hic non deerit quod gemamus. Hucusque Augustinus. et Hanc miserrimam rerum nostrarum vicis tudinem hora diei Nona maniusia demon strat, si viro doctissimo credimus, Lacrorumque rituum dilia entissimo eκ planat ri Ama- Anini. tib 3 φ.ε Iario Fortunato, qui dum horcae huius mysteria edisserit, sicla quitur. Status temporis quando Nona celebratur designat seruorem sudiorum, quem exercebat mens in altitudine vir. tutum , aliquantulum tepefactum esse propi r tetationes accidentes. bicat tunc sol descendita centro ad inferiores partes, ita mens, quando tentatur, descendit ab altitudine inti-migaudij ad considerandam naturam suam, atque fragilitatem, di videt quam facilis sit ad occasum . Stat inimicus intainsidijs malignis tentans suggestionibus, occultis impugnans incitamentis: nec veretur atroci pugna nobiscum certare, etiam si diuina grati ae meridiem videat in cordibus nostris

coruscantem . Hostis namque callidus, ait magnus Grego- Gm o . l. v. e.

rius, quos iustitiae Iuce enitescere conspicit, eorum mentes 'r'l 'illieitis desideriis inflammare contendit, ut plerumque plus se urgeri tentationibus sentiant, quam tunc cum lucis internae radio non videbant. Quid autem operetur in anima hae ediabollaa impugnatio , explicat idem sanctus Pontifex his verbis. Saepὰ tu orum animus aliquatenus extentatione sti- M. id gestit, sed nequaquam gratia deserit, quae, quo nos durius ex dispensatione percutit, eo amplius ex pietate custodit. Nam cum tenebrescere per tentationem coeperit, sese iterum lux

interna succendit . bic gratia ciuina consurgit ad vesperam quasi

264쪽

i 6 Diuinae Psalmodi aquasi fulgor meridianus ei qui timebar, ne iuxta Prophetanoecideret sibi sol in meridie, de palparet in meridie, sicut pal

pare solet caecus in tenebris. Fulgor quippe meridianus tria vespere est virtutum renouatio in tentatione. Sententia est viri doctissimi Pascha si j Abbatis Corbeiensis, semper tent tionem coniunctam habere consolationem Spiritus sancti,qui releuat de infidelitate ad fidem, de desperatione ad spem, de moerore ad gaudium, de lapsu peccati ad veniam. Quantum. cunque igitur acerba saeuiat tentatio, resiste quisquis es, virbliter age, & memineris scriptum , Tribulatio patientiam op

ratur latientia probationem,probatio spem, pes autem non eam fundit . Item , Beatus υιr, qui fu=ri tontasionem, quoniam ea probatus fuerir, accipiet coronam vita, de, qui non eIi tentarus quidsi P Tentationibus mens cruditur, accenditur amor, culloditur fides, augetur praemium, perficitur animus , --batur virtus, accrescit scientia, magnanimitas exercetur, homo interior roboratur , purgantur vitia, merita cum

tantur a

3 Illustrabo hanc doctrinam sanctorum Patrum docume.

tis, ne loqui videar ex Proprio sensu . Gregorius iterum audiendus est. Saepe electus ipsa virtutum magnitudine .sentie se extolli, unde dc tentari se praesentis vitae aduersitatibus post virtutes desiderat, ne peius ex virtutum confidentia cadat. Tentabatur sanὰ Paulus, cum dicebat datum sibi stimuIum carnis, ne magnitudine reuelationum extolleretur; cumque rogasset Dominum, diuinum responsum accepit ,δε ii tibi gratia mea, nam virtus tu in mitate persitu . Tentabatur etiam Sponsa,cum dicebat,Uocaui di non respondit mibi.Sed, vi explicat Philo Carpathiorum Episcopus,uepe ad probati nem fidei, maioremque prosectum charitatis tentatur Sponsa, ut pugnare discat, ac vincere. Vocat dilectum suum, de non respondit. Vellet enim assidue alimonia coelesti pasci, inter

na illa suauitate frui I s dolicijs internis frui, quibus selisse , beari posse intelligit; sed corruptibili mole corporis impedia

ta saepe decidit, donec adueniat tempus, quo a corpore eu cetur. Sanctus Presbyter Isaac ius libro de contemptu mundi diffusa, de eleganti oratione demonstrat, quod quanto magis proficit homo, tauto maiores habet tentationes. Abbas Do-rotheus, Tentatio, inquit, Omne bonum necessario aut praeis cedit, aut sequitur, neque opus bonum dici potest, aut secundum

265쪽

' eundita Deum, nisi tentatione approbetur Richardus Vi- Richa d. depfexis ctorinus, Quanto,ait,acrioribus tentationibus urgemur,qua- to crebrioribus periculis exercemur, tanto persectius ad dis '' 'ta cretionem erudimur,& saepe aliarum virtutum damna discre-zi tionis sunt lucra. Quia vero viris persectioribus grauissimum a imminet periculum ex incauta securitate admonet eos Bers nardus, ut capere satagant vulpes paruulas, quae vineam Do- ' s mini Sabaoth demoliuntur. Porro vulpes tentationes sunt. ra Exclamat autem experientia rerum magistra initructus santa citus Pater. Quantos ingressos vias vitae,ptogressos ad melio a ra,super semitas iustitiae benὰ, secureque proficiscentes fraudem vulpium harum turpiter supplantatos expertus sum,Sc sero inta se virtutum suocatos plangere fructus Z Cum igitur non dem sint luctuosa vitiorum certamina, praesertim poli meridiei a seruorem, post gratiae claritatem, magno iudicii moderamine: custodiri, & in quodam medio librari anima debet, quatenus et: nec de virtute extollatur, nec de tentatione desperet.Idcirco Nona diei hora in hymnis, &supplicationibus Deum glorifi- , camus, ut non permittat ultra vires nos tentari, ut qui iam, nos dignatus est in filiorum numero computare, non debeat di aliquando de malis actibus nostris contristari.

Numerus Nouenarius insuestu. Hora Novae myssoria

a Cur oremus bac hora.

, a rPse numerus Novenarius a denarii persectione deficies

L operum impersectionem designat, ut Rabanus Archie- saban. lib. . I piscopus Moguntinus obseruat. In cuius rei typum novem . M ς ς im s.sa. partes, id est imperfectionem,nobis; decimas autem Deo ad. . stribimus. Vix in sacris literis hunc numerum laudabiliter, positum inuenies . Nam, ut ait Ambrosius, Novenarius bel- . la, dissidia, & lites diuinis indicat oraculis r unitas vero No- Ili El. ' ' ', uenario superueniens denarium perficit, & pacem, amicitia, que designat. A Novenario numero dicti Novensiles Dii, dei quibus agit Arnobius in libris aduersus gentes, quod hic nu- ainobaisci; b., merus, ut aitVarro, in mouendis rebus potcntissmus habea- .

266쪽

T.Liuius libro r. lac. i. oc libro 7.

Homer. Iliad.2 .

Hora . in Epol.

Apal.l.ν. metam. Persius satisqa Aleon. in Ora . Ciceronis contra

verrem.

Iulii . Moses sarc. p. . ae Pa alio c. 11.

ctabat hic numerus. Tullo regnante cum Romae nunciatum esset in monte Albano lapidibus pluisse Novemdiale lacrum publice susceptum est. Eadem sacra ob aliud simile prodigia instaurata sunt CClaudio Nerone, de M. Licinio Coss. Mansitque solemne , quod Titus Liuius, & Iulius Obsiquens testantur, ut quandocunque prodigium nunclaretur, seriae per nouem dies agerenturi Fletus, & exequias Pro mortuis petnouem dies commemorant Homerus, Horatius, & Apuleius Hunc eundem numerum moestitiae symbolum fecerunt veteres,Graece enim notatur litera o Thita , quam mortem denotare docet Isidorus, tum quia cordis humani transfixi specie resert,tum quia initialis est GHci nominis Θανα-,quod mortem significat. Hinc ait Satyricus,

Et potis rLI vitium mortis pranere TΩιta. Et alius Poeta,

O multum ante alias infelix litera Tbita. Narrat Asconius Pydianus,quod quando sortes mittebantur in unam , o Thita erat signum damnationi s, T Tati abloluti nis. De Novenario in diuinis legendus Plotinus libro de triplici reditu animae ad Deum , ac ibidem Marsilius Ficinus. Beatus Ram pertus Episcopus Brixiensis in tractatu de Tran- statione S.Phila strii sic disserit de Novenario. Hic numerus vi, & natura secundus tetragonus est, qui per ternarium conficitur,& in ipso resoluitur. Nonne ter tres nouem faciunt pEt Novenarius diuidiaeque non potest, nisi in tribus ter . ynde docemur Trinitatem credere in una diuinitate, & ab ipsa nos esse sormatos, Z: per ipsam iuste resolui. et Sunt qui dicant hac hora eiectos primos parentes e pa. radiso, nam post meridiem ambulabat Dominus ad auram,Ve. perniciosam illorum transgressiqnem argueret, cumque debitam peccato poenam imposuisset , emisit eos de paradiso

voluptatis,ut qui terram praetulerant coelo terrenis operibus occuparentur. Quam insipientes secit eos peccatum . Λudita voce Dei absconderunt se non serentes confusionem , gratia exspoliati, qua prius vestiti erant. Mox enim ut intrauit peccatum,simul eos inuasit erubescentia, clamante conscientia,& reos accusante, durisque flagellis puniente . Deus autem misericors, & miserator, cuius bonitatis infinitus est the a rus, ante durissimi exilii, mortisque corporalis siententiam

Redemptorem miseris promisit, qui ut effectus promissioni α

267쪽

merito conueniret & tempore, circa finem dipi Protoparentibus promissus,circa finem saeculi missus in m udum, hora ite

Nona crudelissima morte exivit e naudo. Haec potissima ratio est, ob quam ad horae Nonae celebranda mysteria non sine Iacrymis, atque singultibus conuenire debemus . Hac enim hora Dominus Iesus exclamans voce magna emisit spiritum . Tunc extensis in cruce manibus damnatam in primo homine posteritatem ad esum ligni vitae secundus homo reuocauit. Tue passio Domini passiones nostras evicit, & singularis misericordia reatum primae praeuaricationii absoluit. Proprio sciliceis Itosuo non pepereit Deus, sed pro nobis omnibus tradidit ilium , ut si eum amare superba mens nostra detrectabat, saltem amori tam singulari dilectionem rependere no neget.

Ecce Domino moriente, ut quidam sanctorum Patrum Cle- Chrysist. hora a gantissime scribit, minatur propria mundus excidia,& rerum natura inusitato pauore terretur. Dies medius tenebrarum

tyrannide discluditur, ει perdidit cursum fugitiva luce fraudatum. Sol ab stondit radios suos, & orbem globus lucis obscurauit. Importunae tenebrae aliena tempora peruaserunt. Moriente vero die, nouum dies sensit occasum. Volebat seculum ire protinus in ruinam,ne auctoris sui t ςens Ipraeterire e

iniuriam . Nos autem tantae necis auctores Redemptorem nostrum pro nobis morientem .siccis oculis. spectabimus Abst. Sed ut admonet S.Caesarius Arelatensis, Episcopus, agno- Caesar. Insin. scentes erga nos diuinorum beneficiorum alta mysteria respondeamus in quo possumus misericordiae Redemptoris. Demus illi compunetionem pro spinis suis. Offeramus illi cor suo timore confixum pro clauis suis. Reddamus illi palmam Perseuerantiae pro alapis suis. Quid enim debet studere, &scire Christianus . ut Theologus non ignobilis ratiocinatur, Ra mund. de si

nisi illud in quo est totum bonum suum, totus thesaurus suus, di omnes diuitiae suae λ Quod est autem thesaurus hominis, nisi ipsum meritum p Ergo postquam in morte Christi est omno meritum hominis,sequitur quod totus thesan rus hominis est in morte Christi Qui vult ergo in se habere omnem virtutem, Be omne meritum, de omne bonum ,recipiat in se Christi mortem, & passionem, di portet eam in se, & incorporet eam sibi. Haec sapienter ille Doctor Tu autem anima mea ingredere inpetram , absconde te in Essa humo, pone tibi latibulum in

crucifixo. Ibi tuto latebis, donec transeat iniquitas,ibi deli. Z et iij s

268쪽

r so Diuime Psalmodiatiis assiues , ibi gaudiis superflues , ibi secura vives ab aesta

carnis , a turbine seculi, ab impetu diaboli. Super omne gloriam mundi protectio ista, in umbraculum diei ab aestu,in 1ecuritatem,&absconsionem a turbine,&a pluuia. Ab amplexu amoris tui crucifixi nulla te avellat creatura, nulla separet potentia, non mundi fallaciae, non carnis illecebrae , non castra inserorum. Ibi unicum solatium tuum, ibi requies, do omne bonum. l

' On me reuellet d tua, Iesu, erucessiviequid minarum tristium e Aut quiequ3d armorumferoees Tartari In me Dranni proferant. Non ensium horror, non fames, vel nuditar, Non brua, velpericula. Si mille eireti ient truces exercitur, si miIis iactent spicula . . iai Non hine reeedam . In me polusscorruat , Si terra niant arida, At finitim eat turgidis undisfretum, A rque summas deplura et Immotus θις iacebo. Ο aeeoptabilis Η te immolabor victima. Tuosque clauos, ct pedes amantibus Circumligabo brachise. Non me probrose dedecus terret crueis Non horridum mortis genus. Lubens peribo. Me necis tua Deus Mactabit bie reum dolor. 3 Illud etiam ad horae Non venerationem facit,quod in actibus Apostolorum legimus. Cornelius enim Centurio vir religiosus acetimens Deum hac ipsa hora in oratione positus Angelum Domini videre meruit, a quo monitus est accersere Petrum, & audire ab illo verba vitae. Eadem hora Petrus, &Ioannes ascendentes in templum claudum a matris utero per fidem, &inuocationem nominis Christi ambulare secerunt. Dreen lib. .d placet hac de re Venerabilis Drogonis Exabbatis, & Episcopi b, Honiensis verba dedisse. Egenus, di pauper ego sum Domine, &

Ast.

269쪽

Cap. 9. De Nona . ISI

ne, de claudus ex utero matris meae,& ecce sedeo ad portam templi tui, quae dicitur Speciosa, non valens , nec Volens introire, quin potius egestate bonorum tuorum mendicans io' ris alimoniam carnis meae, aereas,& falsas imagine, hominum, ubi coaceruem mihi talentum iniquitatis , fasciculos deprimentes. Et eece hora orationis Nona est: ascendunt Petrus, di Ioannes Apostoli tui, ut orent ad templum sanctum tuum ego autem haereo terrae, & luto, terrena, & vana sapiens, Malijs introeuntibus ego foris remaneo non quae reus cum eissea quae Patris tui sunt, sed quae Patris mei. Ecce iam hora orationis Nona est, inclinata est dies, prope est nox, cum surre xero mane diluculo de his, quae nunc mendico, nihil in manibus meis reperiam. Hora inquam orationis Nona est: orasti hac hora pendens in cruce, orasti inclinato capite clamans voce magna , di expirasti, & eumdem , quem de nobis tunc habebas compassionis animum, tecum asportalii, & credo Domine, quia tecum adhuc reseruas, quia charitas tua restigescere nescit. Erat autem hora orationis Nona Et quar Nona orationis hora erat Z quia circa horam Nonam tene brae factae sunt. Repellendus erat horror icnebrarum, qui uni

uersam operuerat terram ; repellenda caligo populorum ν. quae ex tunc coeperat abundare, ex quo tu coepisti ad auram

post meridiem deambulare, ex quo tunc no cessasti clamans, Adam Gios Z Hactenus Drogo.

g. III.

An hora Nona cibum sumerent antiqui. Quinam semel, qui pluries in die Olim rescerentιν . ChrisIanorum qui mores de eadem re, O qua bora ieitinium soluerent.

I Aeterum cum de Nona tractamus dissumulare ne queo quod nuper aliud agenti ingessit se mihi ex li-hro de ieiuniis cotra Psychicos Septimi; Florentis Tertulliani, quem librum licet aduersus catholicos scripserit, libenter tamen cum de re antiquaria agitur, illius sontibus scripta mea irrigare soleo. Scribit iste hora Nona ultimam nationi

clausulam a Catholicis quos Psychicos idest animales vocat,

270쪽

181 Diuinae Psalmodia

quod Montani dogma de tribus Quadragesimis non admit

terent γ impositam olim suisse, quam fuit Montanistat usque ad Uesperam protrahebant. Expungere autem, vel dirimere stationem idem est ac ieiunium soluere , & prandere, ut supra notatum .est. Lege si placet Ludovicum de Ia Cerda in suis Aduersarijs. Verum an praecise hora Nona finis sit, & expunctio stationis controuersum est. Attingam hic vellicatim quod varia lectione compertum est mihi, licet haec diutius consectari non sit omnino nostri instituti. Et quidem maiores nostri cum magis temperantiae, & sobrietati studerent, vel semel tantum in die circa solis occasum comedebant, vel certe VGque ad sextam prandium differre consueuerunt. Haec consuetudo non Christianis tantum, sed& ipsis Ethnicis solemnis fuit. Quod unica refectione, quam coenam vocabant, quida antiquiores Graeci, & Romani contenti essent gestantur scriptores fide dignissimi . Isidorus, apud veteres, ait, in usu non erant prandia. Cicero in Tusculanis, & Clemens Alexandrinus referunt dictum Platonis, quem pudebat bis in die saturum fieri. Horatius inuitans Torquatum ad coenam ait ,

Raphael Volaterranus multum laborat in intelligendo hoc

versu Martialis, Imperat extructos frangere Nona toros . Nam si prandium,ait, nimis tarde. Si coena nimis cito. Dicedum tamen fuisse coenam , quae post Nonam incipiens usque ad teneruas protrahebatur, quo tempore luminaria acce debantur, ut constat ex his versibus Virgilii . . Posquam prima qnies epulis, menseque remota , Crateras magnossatuunt, di vina coronant. Fiι I repitus te ectis, vocemque per ampla volutant Atria, depondent bcbni laquearibus aureis Ine os, ct noctem Nammis funalia Vincunt. Sic autem incoeptae epulae aliquando in sequentem diem exttendebantur. Propertius. Sic noctem patres,sic si eam earmine, donις Inyeiat radios ιn mea vina di/s . filius item Italicus, cum perditos Romanorum mores sua tempe

SEARCH

MENU NAVIGATION