장음표시 사용
271쪽
tempestate notaret, Regales epia Ias, atque ortu conuiuia solis deprehensa comine morauit. Alludit ad hunc morem Apo stolus dum ait, de qui ebrij sunt , nocte ebrijsulit. Huc etiam respexit princeps Lyricorum dum cecinit, Sume M oecenas cyathos amicii bospitis rentum, O υ1gιtis lacernas
Apposite ad eamdem rem dixit Satyricus r
cum etenim longos memini eonsum/re soles, Et tecu strimas eputis decerpere noctes. Sanctus quoqae Caesarius, Fugiamus, inquit,prandia luxurio-
quae nos occupant usque ad vesperam : contemnamus coenas , quae nos aliquoties etiam multos usque ad noctem me
diam trahunt. V sum vero lucernarum in conuiuiis,& pende-tiae laquearibus lumina multi auctores commemorant. Pr pertius et Dulcis ad bofernas fuerat mibi rixa lueernas. Lucretius, gumina nocturnis epulis Otoppeditentur. Statius, Mi alb tenebras, ct opaeam vineere noritem gressi tendunt auratis vincula jebnis. Salvianus Massiliensis, & Aurelius Cassiodorus non nisi ad Vesperam licuisse olim cibum sumere asseuerant. Athenaeus, cum varia conuiuia in coenis sapientum enumeret, semper coenae nomine utitur. Aulus Gellius se Athenis a Philosopho Tauro conuiuio exceptum refert, ad id diei ubi iam advesperauerat: id enim,ait, est tempus istic coenandi frequens.Tertullianus in Apologetico, Post aquam, inquit, manualem , &lumina , ut quisque de scripturis sanctis , vel de proprio ingenio potest, prouocatur in medium Deo canere. Christianorum autem primi aeui coenas describit . Vitruvius hiberna triclinia coenae destinata ad occidentem hibernum extruenda esse praecepit, quod vespertino lumine uti opus esset. Apud Xenophontem milites Cyri nonnisi die exacto reficiebantur. Plautus vesperum metonymice pro coma usurpat in Militeis glorioso, dein Rudentibus t quoniam Romani hac hora coenare solebant. Hanc veterum continentiam Seuerinus Boe.
thius sic celebrat. FeIix nimium prior aetas Contenta fidelibus aruis ,
Nιe inerti perdita luxus Puelli
i. Casatius i . - . Properi l. 3. el. 3. Dieret.lib.MStatius libro I. Theb. Saluian. lib. .
272쪽
Diunia soluere glande. Antiqui monachi apud Chrysostomum prandium ignor bant Quintus Smynarus in Paralipomenis post exactum diem cibi resectionem s. mptam ait a Penthesilea, quae Troianis auxilio venerat cum Amazonum exercitu. Apud Aristophanem in Nubibus facetus quidam Socratis discipulus Heri, inquit, nihil nobis ccenae fuit sub vesperam. Plinius iunior coenae meminit , quae hieme post nonam, aestate post octauam sumeretur.
et Quod autem spectat ad prandium, siue ad duplicem resectionem adsunt & alia testimonia, quibus constat antiquos N prandio, & coena usos quandoque . Notum est illud Ducis Spartani apud probatos scriptores. Prandete milites, hodie apud inferos coenaturi. Dictum autem prandium ex eo quod milites ad praelium paret asserit Trebellius Pollio : &apud Varronem extat inter fragmenta Satyrarum una cum hac inscriptione, Pransus paratus . Atque inde scribit Polybius ab impransis militibus non suscipiendum practium , traduqati praecepta de curando prandio Onosander in Strategico. Cornelius Celsus Latinorum Medicorum Princeps commodius esse docet bis in die, quam semel cibum capere . Flauius Iosephus hora quinta Esse nos prandisse notat , & vespere coe nasse . Extat apud Plutarchum Magni Alexandri apophtegma. Ad prandi j condimenta nocturnas prosectiones optimas esse, ad coenae autem prandi j parcitatem. Obseruat Hieronymus Mercurialis vir reconditae eruditionis apud Graecos, Hippocratis praesertim temporibus, nullam de hac re certam legem fuisse, nam quidam ter, alij bis, plerique semel tantum in die reficiebantur . Eustathius Thessalonicensis ad libi umsecundum Odysseae Homeri veteres tribus cibis usos fuisse asese uerat, matutino, meridiano, & vespertino . Apud Homerum militibus, & Heroibus multiplex cibatus suit, teste Athenaeo. Et primus quidem ientaculum dicebatur, graece ακρα-τuua, siue ἀκρισιςμες, quod panis frusta mero intincta sumerentur. Sunt qui dictum ientaculum arbitrentur, qua voce bis tantum utitur Homerus. Sed alii has prandium significant. Legendus Suidas verbo . Fulgentio Plan- clade auctore tentaculum clicitur gustatio, & quasi praegust titia comestio. Plautus, S. Mqrtialis ientaculi mentione
273쪽
faciunt: quod aurorae exortu olim sumptum asserit Philemon apud Athenaeum . Sequebantur prandium, merenda, & coena. Merendae certam horam assignatam non inuenio. Hanc Graeci vocant eamque commemorat Homerus. Coe. Homer.od .
na vesperi sumebatur, prandium circa meridiem . Proc pius Gazensis in Genesim, Adam, inquit, hora sexta vetitum cibum in ilia demisiti est enim ea hora quasi certa regula homini constituta, ut cibum capiat . Aelius Lampridius in Α- lexandro Seuero; Et cum dormiret post conuiuium hora diei fere septima . Graecus Auctor Anonymus interprete Lilio
Vt uiuas numeri: littera monet.
Septima enim, octava, nona ,& decima hora in Graecis horologijs ut Maxim us Planudes commentatur, notatur his literis Ζ, Η, Θ, I, quae simul iunctae Verbum Oθι. exprimunt, quod Latinὰ sonat vive. Iuvenalis in fine si rae undecimae sextam prandio designatam assimat. Ausonius in Ephemeride quintam assignat dicens: Sosia mandendum e Ii, quartam iam totus in horam Sol ealet, ad quintam fuctitu umbra notam. Porro veteres quater in die cibum modice siumpsisse ostendie Muretilib. . via Nuretus. Prandium sine potu,& tenue fuisse scribit Clemens et hiis Alexandrinus : quale etiam describit Senera dum ait , panis siccus, & sine mensa prandium , post quod non sunt lauanda, 'ς φῖ β I
manus. Certam vero comedendi horam non existimo omnes gentes habuisse. Caspiis venter Solarium est, inquit Ammia- Ammian. Mareel. nus Marcellinus r quod multo iustissimum praedicat Plauti h, i nus ille Parasitus apud Gellium . Sed bolluarum ritus est ex Gellius L3.e. 3. ventris esurie horas sentire , ait Cassiodorus . Facete Dio- Cassiois.l. i. vargenes interroganti quanam hora quis deberet cibum sumere, epist 6.rςspondit; Si diues , quando vult; si pauper, quando potest. hq ε'
Prandii vero,& coenae mentionem faciunt auctores celeberrimi Macrobius in Saturnalibus, Plutarchus in illo opusculo, Hὸ rob. I. .e. in
cuius titulus est , Non posse suauiter vivi secundum Epicurii, Xenophon. in Cyri pardia, in Ueconomicis, & passim in libris Ανα ιι M, Suetonius in Domitiano , Hippocrates libro dia, δες .ratione victus in motbis acutis, Athenqus in coenis sapientum, Atheni. e. Mamertinus in Panegyrico Iuliani Imperatoris, Clemens Α- U.Alex.I. a. e. a.
274쪽
De 'es ih l. s. Ioannes Tret res in chili actibus: & ex recentioribus Tli mis'. uiro ad .p. i Dempsterus ad antiquitates Romanas Ioannis Rosini, Ioan D m-a id . , nes Savaro ad sidonium Apollinarem, Iulius Caelar Buten
i ' ' gerus libro de conuiuijs, ubi de hora prandij accuratisiunὀ
3 Sat dictum de infidelibus . nam qus hactenus diximus il-
Iis dumtaxat conuenisse videntur. Iam nostrorum mores disquiramus . S. Benedictus facem mihi praesert capite quadragesimo primo suae regulat A sancto Pascha usque ad Pentecosten ad sextam reficiant stat res, & ad seram coenent: quae prandiu sexta continuanda erit tota aestate , exceptis seriis quarta & sexta, quibus ieiunandum silmec ne, Abbatis prouidentie remittitur. Ab Idibus autem Septembris usque ad caput in adragesimae ad nonam semper reficiant. In Quadragesima vero usque ad Pascha ad vesperam reficiant . Ecce tria tempora prandio Monachorum sanctissimus Legislator assignat, horam sextam diebus quibus non ieiunatur; ieii nijs Quadragesimalibus horam vespertinam, aliis ieiuniis horam nonam . Hanc autem dictributionem apud omnes olim Christianos in usu suisse manifestum e st. De sextae prandio sis diebus, qui a ieiunii lege eximii sunt, possem innumeros te- camin. lis .ii. ste Safferre Graecos, & Latinos, Cassianum scilicet in Coli oci, ..tc. i. tionibus, & libro de spiritu Acedice. Sanctum Nilum de eodem spiritu, Basilium sermone astetico, cui titulus est, DOhomine quod sit imago Dei, sanctum Pachon ium initio re-ς 37--, qua in Angelo accepit, Theophylactum, Auctorem De modo henia modi bene vivendi inter opera Bernardi, Gregorium Magnuc, o .: 'ii in Dialogis, Hugonem Victorinum in expositione regulae Hug oe . D. Th. sancti Augustini, D. Thomam ,& alios. Sed nolo tot testi- q' 37 x. 7. monijs onerare lectorem. Id vero notandum est hoc loco e Arehidiae . Tui rasse quosdam canonum interpretes horam prandia tertiam esse dicentes, nisi sorte suorum temporum consuetudine ecb. respexerint. Certe Nicolaus Papa in responsionibus ad consulta Bulgarorum hortatur eos, ut ante horam diei tertiam. nullum corporalem cibum etiam in ipsis insignioribus solemnitatibus omnino sumant, cum scriptum legamus, Vae θιγimani comedunt. Quam constitutionem ita decet interpret ri , ut hora tertia Missarum solemnia celebrantes postea circa quinta in , vel sextam reficerentur . Nec mirum si summus. Pontifex antiquum Ecclesiae rigorem aliquantulum eis relaxaverit,
275쪽
xauerit, feroces enim populos recens convorsos ad fidem paulatim ad austeriora ducere oportuit. Ostendunt di sacra Biblia hanc eamdem cibi capiendi horam . Fratres Ioseph conεῖ *s parabant munera, donec ipse ingrederetur meridie, audierant enim quod ibi comesturi essent panem . Cum populus reuertisset per meridiem, duo Seniores, qui castam Susannam Daniel. ia. 'deperibant, dixerunt alter ad alterum, Eamus domum, quia hora randii est. Cum Iesus fatigatus ex itinere sedebat sic su-Pcr fontem, hora erat quasi sexta, Discipuli vero abierant in δ' ' ρεμ ciuitatem, ut cibos emerent. Accedit quod Princeps Apo--.1. stolorum discipulos non esse ebrios tanquam insolubilia gumento euicit, quod hora diei tertia esset a solita comestionis hora plurimum distans, qua nullatenus fieri posset, ut ii mines modesti iam se mero ingurgitassent . Sed iam ad te iunia vocamur. Sanctus Benedictus tempus prandii a tempore ieiunii distinguit, quia subtractio prandii ad ieiunii integritatem spectat, quare esurialibus diebus ut Plautino voca- bulo utar) quae fit comestio, coena non prandiu m esse debet, quae quo amplius differtur ; eo melius abstinentiae districtio obseruatur . Et quidem extra Quadragesimam praecipit Ecclesia,ne ante horam Nonam manducemus. Athanasius rem acu tetigit libro de Virginitate: Ieiuna totum annula etiamsi nulla cogat necessitas: hora vero nona, cum iam in hymnis& precibus perseueraueris,siunae panes tuos cum oleribus conspersis oleo. Adstipulantur alij, Hieronymus, Augustinus, Hieron .epi θ. rr. Palladius, & Climacus. Eamdem horam antiquis Hebraeis in id in ' usu fuisse scribit Aristeas in historia LXXII. interpretum, quos cliniae.gr. ait scripsisse usq; ad horam nona, deinde curasse corpora. Aure- νlius Prudelius Poeta clarissimus hymno post ieiuniu sie eantei K Mn. ' ' Nona submissum rotat bora DomPartibus Cis dum tribus euolutis, auarta devexo operest in axe
Portio lucis. Nos breuis voti dape Cindicata . .
Soluimus se tum, fruimurque mensis i E. Astatim plenis , quibus imbuatur
idem in hymno de S. Fructuoso Episcopo,& aliis Martyribus Hymn.s. .. . Tarraconensibus eamdem rem clarius explicat his versibus .
276쪽
Libandum sibi poculum asserentes:
Nondum nona diem resignat hora. In maiori autem ieiunio quadraginta dierum, qui anniuersariam Christi morientis memoriam praecurrunt, usque ad vesperam inediam prorogare antiquissima religio est. E veteri Testamento desumpta videtur consuetudo,passim enim Israe litae ieiunasse usque ad vesperam memorantur . Favent sancti . Patres. Basilius, Expectas vesperam, ut cibum capias. Paulinus, Quotidiana ieiunia non rcsugit, & pauperem mensam vespertinus conuiua non horruit. Chrysostomus, Non existimemus inediam usque ad vesperam ad salutem nobis sufficere. Theodulphus Episcopus Aurelianensis epistola ad Clera suum ; Solent plures, qui se ieiunare putant loquitur autem de Quadragesima) mox ut signum audiunt ad nonam manducare , qui nullatenus ieiunare credendi sunt, si ante manducauerint, antequam vespertinum celebretur ossicium:concurrendum est enim ad Missas, & auditis Missaru solemnibus, siue vespertinis officijs, largitis eleemosynis ad cibum accedendum est. Si vero aliquis necessitate constrictus fuerit, ut ad Missam conuenire non valeat, aestimata vespertina horaia , completa oratione sua, ieiunium absoluere debet. Bernardus sermone de Quadragesima, Hactenus usque ad nonam ieiunavimus soli, nunc usque ad vesperam ieiunabunt nobiscum uniuersi, reges, & principes ; clerus, & populus; nobiles, &ignobiles di simul in unum diues, & pauper . Extant&sacri canones de hac re apud Gratianum, Burchardum, & luonem
Hic liceat tandem subsistere, & deplorare . Heu quantum a prisco ieiuniorum ritu recessimus t Tync vera ieiunia erant, dura, & austera: nunc leuia sunt, & vix ieiunij nomine digna, ludus, & umbra ieiunii . Etiam in ipsis solemnioribus peruigilijs vix meridiem expectamus, statutas nonae, & vesperara horas in solemni dumtaxat sacrarum precum recitatione se uantes . Vtinam quod deest abstinentiae, aliarum virtutum exercitatione sarciamus.
277쪽
Colorent bomines tura, Memqυε. Candor morum, eas iusque pudογα uerulas lites , diraque Dinclis Brita premebant. Saucia nulla Vomera nitas teneras fruges Vbere cornu Iata ferebat .
Dulces epulas berba salubris, Dabat oe potum frigidus amnis
Nondum eerto limite eampus Diuisus erat: nondum cinctae Moenibus urbes, nondum foribus Altinita domus, peruia cunctis Ditiitiarum gaza patebat. Aberan/ fraudes, aberant caedes:
uerat orbis. Pietas sancta, Amor , ct summi Numinis horror Placida gentes pace regebant. At nunc miseros postquam infecisDeterioris vena metalli. Iam vitiorum feetirata cohors Agmine facto mundo incubuit, Ambivo exlex, praece que furor, Intima liuor Oiscera rodens, Rabies, cades, furta, rapina,
Dolui, ct fraudum p/r a larua,
Venale nefas, dira Cenena, Luxus, ct auri eae a cupido, Prodiga rerum guia, latitaequεGloria mensae . quam morborum
Immensa tuo, celeriquegradu pera sequitur , duraque egesto. Tum ius, ct amor, cuisti Me Dei ,
Veraque pietas, δε νε, flues quς,
Atquν omnis toto exulat orbe Candida virtus , formaque morum Ergo querelas fundite aeerbas
Mosa iuuentus: plangite fauo Odrae nati, genus infeliX,
278쪽
In quos atas ultima venit. Sentiat albergemitus vesros, Sentiat aγr, tellusae patens,
Et vaga pelagi mobilis unda . Soboles tantis obsessa malis Non es luctu plang/nda Ioui . Nos infaustum genus, o pueri, Fubile vulgus, maia natanges Saul per iter triste dolorisa Celeres imas: ne is teEus In a supe/o distat ab axe , Suantum Genibus noua di Hamus Turba nepotum. Nossenio piger Terra opprobrium protulit orbis,
Haud degeneras dabιmus natos. Sed inutilibus parcite lacomis, Parcite iuuenes, parcite tantos Promere questtis: dabitur vobis Alium vitae nosse tenorem,
Si nunc veteres renouet mores Praesens alas. Aurea secta Aurea morum norma reducit.
279쪽
dere. Dicta quaedam breuiter de cognitione sui. Humanarum rerum magnam essemicissitudinem. A M diurni finis ossicii, iam iucundissimae
lucis instat occasus, aut produeit Luciferum in tempore se iam Vesperum suptri nos terrae consurgere facis. Nimirum, ut Sapiens obseruat, oritursoL9 occidit o ad Ioctim Dum reuertitur , ibique rena- seniorat per m ridiem, ct fuctitur ad Aquilonem. L frans turma in ciretiitu pergit spiritus, ct in circtilos suos reuertitur. Ortus autem sui, & occasus alterna varietate magni nos admonet sacramenti in Christo, & in Ecclesia, in Redemptore, ct in redemptis. Et ipse quidem verus iustitiae sol e purissimo Virginis utero feliciter ortus occubuit in Passione,ac in admirabilis Ascensionis die reuersus e t in locum suum. Exivi, inquit, a Patre, ct coni in mundum, iterum relinquo mundum, ervado ad Patrem. Hic est sol de quo psallimus cum Propheta, sol cognouit oeeastim suum , Cluistus scilicet cognouit passionem suam. Sed numquid ita occidit sol,ut non oriatur3Numquid qui dormit non adiiciet ut resurgat λ Ipse dixit, Dormi ui conturbatus: Sed de ipso etiam dictum est , exaltare super coelos Dιus: & inde venturus est iudicare vivos, & mortuos . Ergo sicut sol iste visibilis decedente die per incognitas semiatas ad locu regressus unde exierat,rursum expleto noctis curriculo de thalamo suo festinus erumpit r ita mysicus sol, qui de sinu Patris in uterum matris descendit,ut lumine suo illustraret uniuersa, e coelis iterato nascetur exortu, quando ite
280쪽
rum apparebit expectantibus se in salutem. Ideo saties eius lucere dicitur, sicut sol lucet in virtute sua, quia, ut S.Victorinus Pictaviensis Episcopus scribit, licet selis gloria minor sit quam gloria Domini, propter ortum tamen, &occasum,& rursus ortum scriptura dicit faciem eius similem gloriae solis. Sed & nobis singulis oritur sol, & occidit, & ad locum suureuertitur. Oritur cum suam nobis infundendo gratiam diaxerit de tenebris lucem splendescere: occidit, cum illud contingit, quod in psalmo scriptum est, Auertim faciem tuam a
me, di factu um eontiarbatus. Oritur timentibus Deum , de satagetibus per bona opera certam facere vocationem suam: occidit negligentibus, & fallaci praesumptione securis. Oritur, inquit Salonius, timentibus se : occidit etiam meridie haereticis, & malis Catholicis, quia propter peccata sua lumen gratiae ipsius amittunt. Oritur quibusilam, aliis occidit, ait Marcus eremita, pro varia eorum dispositione, qui circa diuinam cognitionem versantur : ille vero beatus est, qui possidet ipsum in si ips5 iustitiae solem, qui non est circumscriptus vespera, & ignoratione. Item alio modo. Oritur nobis sol, quando veritatis intelligentia cordi nostro inspiratur: Occidit cum intelligentiae radius obscuratur. Occidit ei sol, ait Propheta, eum adhue di/s Uyset. Sed post occasum ad locum .
sui m reuertitur, ut iterum renascatur,quia per subtractione gratiae ad sui considerationem mentis oculus reuerberatur.
Solis enim huius locus proprius ipse est animus. Per hoc vero quod diuina gratia se ad tempus subtrahit , cogitur homo agnoscere quam nihil sit, & quam per se nihil possit, per qua
propriae infirmitatis cognitionem amissa intelligentia reparatur, &quasi sol renascens ad altissimam rerum coelestium contemplationem paulatim astendit. 2 Ecce quantum valet humilis cognitio sui, scriptum est enim, Omnis quis bumiliat , exaltabitur: 3c, Bonum mihi quisbumiitasti me , vi discam mandata tua. Post occasu uia sequitur ortus, & humiliatio signum est gratiae appropinquatis . quia sicut ante ruinam exaltatur cor, ita ante exaltati nem humiliatur. Recte Satyricus . --E coelo descendit γνοῦει αυτον
Figendum, ct memori tractandum pectora. Scientiam coelestium,& terrestrium rerum, ait Hugo Victorinus, laudare, atque amare solent homines; sed multo meliores
