Psallentis Ecclesiae harmonia tractatus historicus, symbolicus, asceticus ... Opus nouum, & curiosum, ac multiplici eruditione illustratum auctore D. Ioanne Bona ..

발행: 1653년

분량: 683페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

sunt tempestates, ut ipsis quotidie monachis minaces gladii

necis exitum intentarent. Quia ergo matrem verae pacis de suo monasterio proiec crunt, dignum est, ut inquietis calamitatum, tribulationumque procellis atque turbinibus agitentur . Quae fratres illi vera probantes tandem ad cor redeunt , pauimento se humiliter sternunt, ac percepta poeni-tcntia nunquam se de caetero neglecturos solita Genitricis Dei praeconia unanimiter pollicentur. Mox itaque t lata serenitas r. dijt, t ex tunc usque hodie iucundae pacis otio perfruantur. Viri ergo facile seniorum suorum statuta conuelliit,

illa considerent, di ne diuini furoris super eos gladius veniat, non sine causa sormident. 2 Ex hoc exemplo, quod vir disertissimus pluribus verbis exequitur, occasionem iumpsere nonnulli asserendi ossicium Dei parae in venerabilis viri monasteriis incoepisse . Sed ne illi hac in re primatum deseram, faciunt scriptores vitae eius graues,& fide dignissimi Ioannes Monachus eius discipulus, Ioanes Antonius Flaminius Foro corneliensis, Auguilinus Fo tunius Canaaldulensis,& Hieronymus Rubeus: Hi enim uniformiter afferunt ossicium D Virginis a B. Pctro non institutum, sed restitutum, ut cuius desuetudo paulati in irrepserat,ipio procurante ad pristinam obseruantiam rc uocaretur . Et ne lectorem diutius protraham , in utraque Ecclesia Graeca,& Latina horas S. Mariae institutas inuenio trecentis, S amplius annis ante Damianum . Et e Graeca quidem Episcopus Beluacensis testem proseri Ioannem Presbyterum Dai nascenum , de quo sic scribit. Ioannes Damascenus in amore Dei, ac gloriosae matris eius se exercens monachalem habitum at sumpsit, virgoque permanens Reginae Virginum horas quotidie studiosissime decantabat, factusque Presbyter in eius honore missas deuotissime, ac frequentis me celebrabat. Porro vivebat Damascenus anno Domini 713. e Latio autem testem habeo Petrum diaconum Cassinensem . Hic in regulam sancti Benedicti insigne commentarium composuit, quod Romae manu scriptus asseruatur apud D. Constantinum Caieta- .num: In hoc igitur libro verba faciens Petrus de Abbatis C sinensis consecratione ait . Eo die Abbas nihil aliud nisi panem ,& aquam comedat, & canonica septem horarum ossicia in commemoratione B. P. Benedicti nunquam dimittat,

saluo scilicet eo, quod in honorem sanctae Dei Genitricis pe solui

332쪽

Cap. I r. De o cis paruo B. Virginis 14 s

silui consuetudo est , quod etiam gen taliter sub district orraecepto Casinensi Congregationi Zacharias Papa obserua re praecepit, constituens, ut totius anni tempore ta in aestatis, quam hiemis ante nocturnale, vel diurnale ossicium mox ut fratres in choro conuenerint , incipiant ossicium de S. Bene dicto : & eo expleto inchocnt officium, quod Regula praecipit, adiuncto etiam sanctae Dei Genitricis, & Virginis Marte ossi .cio. Haec Petrus, qui S alibi eamdem institutionem ad Gregorium Secundum refert. At vero Gregorius, teste Baronio, Pontificatum iniit anno salutis 7is . cui post Gregorium Tertium successit Zacharias . Antiquior igitur , quam vulgus hominum putet, huius ossicij usus, &ordinatio est.

V Irgo parim, utcunque polo me eernis ab alto , Aodi ραν ani/i sidera cel preces. 2uod mea cunque sonat fidibus tesudo eanoris

Lenior e summis excipe, Diva, choris . Tu sine labe nitens precibus fera erimina mundi Ditati , ct certam pandis ad astra viam. 2 ι duce tuta ratis rapidis dat carbasa sentis , Itissa cadit nutu fracta procelia tuo. Te ρι nec flores horti, n/cgramina valles Nec fruges campi, grataque poma frrunt. Te e librant tardiqur si nes, itiuensque Geori, Et quibos inuicto robore membra vigent. Te teners cantant pueri , innuptaeque puella, Gratus perspictia virginitate chorus .

Et tibi lactιοδε, dulcissima turba, puelli

Truncatis recinunt carmina blasa sonis. Te caelum , te terra colit, te pontus adorat, Omnia te mundi vota . precesque petunt. Mι lit/t borrenda circumsonet ira Maleae, D mersumque minax obruat unda caput.

Dum p lagi rabi s fauit metoenda, per i as

Eripit i nantem me tua dextra neces.

Stur pharos, pontiqtie iubar, naumque vocari Ambutii, nautii seu cynosura cupis.

333쪽

Diuinae Psalmodiae

Si me mortifero comburat Syrius aestu , ardenti dirtis ab axe calor. Tu mibi tegmen eris, seu celso in eοIo cupressus , Stu cedrus diei, seu terebinibus amas. Belliea si armato circum lent agmina campo , Si me mille ιnses, spieula mille setast. Tum ibi, tu Virgo, diceris eburnea turris,

Suam nequit excussis rumpore fiamma globis Si te sideribus noctu mea musa fugatis

Euocet, it refras ore nitente diem, Clarior anrora potis es tu sola tenebra, Discutere, ct rosea fronte ap/rire diem . O tandem titulo gaudes quocanΤΠι Uocari, Huc ades, hiae fetia ad tua fucra υeni.

Milis tibi Dirant teneri uespiria cordis,

Milti calent araepectora miis gemunt.

uaque potet teltas liquido circumlua ponto, Mille tibi laud.s, carmina mille sonant. Scilicet borribili Delerum Db nocte sepultis

Tu rutilam praefers per vada caca faccm. Cesaque caelorum riseras penetraliag nti, uae prope tartareis mersa peribat aquis. 3 si ergo fratres mei, inquit Radulphus Ardens, malignus spiritus nos insellat, si caro nos tentat, si mundus nOSOppugnat, ad Mariam respicianuis, ad Mariam confugiamus, ad Mariam conclamemus. Ipsa est nostra singularis apud Deum aduocata, adiutrix Christi in humani generis redemptione, a apex gaudii nostri, b dulcedo credentium animarum, e speri & anchora Christianorum . d Ipsa est arcasamctificationis, quae manna coeleste portauit; e capacitas illum capiens ,' quem nulla res capit; f coelum eius , qui secit coelum; g receptaculum Diuinitatis b Ipsa est sens lucis omnem hominem illuminantis; ortus solis , qui nullum serre potest occasum, puteus aquae semper viventis ; i Bonum,& laetitia generis humani; A. Fons incorruptionis , sons mi- ricordiae, ianua poenitentiae; i sons signatus sigillo totius Trinitatis, interemptrix uniuersae haereticae prauitatis. m Ipsa est nauis institoris de longe portans panem suum; n mater

clementiae, & pietatis; o sos de spinis spina carens; p sola-

334쪽

tium eorum, qui assiiguntur, vitio eorum qui vexantur;amictus eorum qui sunt nudi , quae semper suis vinis fouet Christianos . q Ipsa eii fidelium sax, nutrix Omnia nutrientis, Omnia continentis comprehensio ; r Rubus ardens, qui non exuritur. reuocatio Adae,Euae redemptio; s callitatis speculum, sigillum virginitatis; t tabernaculum non manufactiun, id est non huius creationis; ti per quam omnia ad unitatem,

α persectam charitatem sunt redacta. x ipsa e it clypeus pugnantium contra inuisibiles ,& visibiles hostes; cuius ope Christianos Principes de barbaris nationibus saepe trius hasse refert Spinellus diffuse 3 ex antiquis historicis Niceta, Cedreno, Procopio, Nicephoto Grogota , Ioanne Curopalata, Theophane, Zonara, Vincentio Bel iacensi, Z alijs recentioribus . Narrant, de alij et venerandam ipsius imaginem in clypeis olim pictam ad bellatorum praesidium: cuius item aspectu sanari morbos, fugari daemones, omnem auferri tribulationem quotidiana constat experientia.

Esto igitur protectrix nostra, Beatissima Virgo,& audi

preces seruorum tuorum ad te clamantium die, ac nocte. Deprecare unicum filium tuum pro excessibus multorum siliorum, ut per te nos suscipiat, qui per te datus est nobis. Excuset apud ipsum integritas tua culpam nostrae corruptionis, ct humilitas Deo grata nostrae veniam impetret vanitati Copiosa charitas tua nostrorum cooperiat multitudinem peccatorum, & foecunditas gloriosa foecunditatem nobis conserat meritorum. Domina nostra, mediatrix nostra, aduocata nostra tuo Filio nos reconcilia, tuo Filio nos commenda, tuo Filio nos repraesenta. Ecce procido coram te, o benedicta .

inuentrix gratiae, mater salutis , procido, & humilior coram te, ut obtineas deleri facta peccati mei, ut iubeas ni udati me ab iniquitate operis mei, ut facias me diligere gloriam virtutis tuae , ut reveles mihi multitudinem dulcedinis fili j tui, vides mihi loqui & defendere fidei sinceritatem Filii tui: concedas etiam mihi adlinere Deo, & tibi; seruire Filio tuo, &tibi; famulari Domino, & tibi. Illi sicut factori meo, tibi sicut Genetrici factoris mei . Illi sicut Domino virtutum, tibi sicut ancillat Domini omnium. Illi sicut Deo, tibi sicut Matri Dei . Attende,&fac per gratiam quam inuenisi, per praero. gatiuam quam meruisti, dc ne deseras spei anten in te. Ad te confugio singulare solatium cordis mei, ut te intercedente

mno de Annunciat a

a Alanus in c. l. Cantia Dionyc Al . epist eo tra P. a.

335쪽

248 Diuinae Psalmodia

Iesus Christus Redemptor meus participem me faciat gloria: suae, qui te mediante factus est particeps humanae miseriae, infirmitatis.

s. III.

Ritus o ij explicatur . Oro Cisterciensis specialiter

Deiparae dicatus es. Exh rtatio ad implorandum in omnibus Maria nomen , O auxilium .

1 πN ossicii parui B. Virginis recitatione idem sere ritus I obseruatur, quo solet maius o ficium recitari. Nam Aseptem canonicis horis constat ,& eodem pia morum , antia phonarum, ac Orationum numero cxpletur. bola differt nocturna synaxis, quae tres dumtaxat psalmos habet , totidemq; lectiones. Psalmi nocturni ritu i omano nouem fulit, quiter in hebdomada mutantur, ut notum est. Aliae quaedam Ecclesiae eosdem se per recitant, quoς l omani die Dominico psallunt. Per horas diei Psalmi Gradu ales diltribuuntur. Monachi veto quibus diebus psalmos gradu ales iuxta regula Sisenedicti ad horas officii maioris dicunt, in ossicio paruo ea capitula psalmi 1i8. illis subliituunt, quae a Romanis ad tertiam, sextam ,&nonam semper cantantur. Huius r tus meminit Radulphus Tungrentis libro de canonum obseruantia. Nescio qua ratione hanc psalmorum distributionem mutarint, qui Breuiarium Monasticum compilarunt, in utroque officio eosdem psalmos gradu ales repetentes. An quia breuiores sunt λ Ipsi viderint. Sane Ciuercienses, & Cariusiani antiquum morem reri nucrunt. In his ordinibus laus virginalis officio maiori semper praeportitur,excepto completorio, quod postponi solet. Id veris Cartu siensibus diuinitus reuelatum suisse narrat in Chronico vir probatae fidei Petrus Dor-landus: A Romanis .aurem seinper ossicio maiori postponitur,excepto Matutino. Hoc ossicium, inquit Radulphus, in termittitur aliquando propter temporis incongruentiam , ut in hebdomada paschali, de triduo praecedenti: aliquando ne

bis dici videatur, ut quando seruitium prncipale fit de Virgine gloriosa: itemq; in quibusdam maioribus selemnitatibus.

336쪽

cap. Ir. De o cis parua B. Virginis. 249

Sed Cistercienses nunquam illud omittunt, nullaque dies est quantumuis solemnis, qua se eximant a laudibus B. Virginis

tum publice , tum priuatim persoluendis r quae consuetudo Iongissimi temporis praescriptione firmata ad hoc pessum quo . tidianum sub grauiori culpa nostros obligare cortissimum est, quicquid aliquis maioris ingeni j ,q iam pietatis auctor in contrarium scribere ausus sit. 2 Infinita sunt Ordini Cisterciensi a Mementissima Reaina collata beneficia, quae nunquam poterunt eius alumni digna prosequi gratiarum actione, quantumuis studeant multiplicatis obsequijs congruum i ii exhibere famulatum . Ipsa Robertum sanctissimum Abbatem ordinis institutore aureo sibi annulo desponsavit, hac amoris exhibitione declarans se matrem futuram Monachorum . Ipsa Beatis viris Alberico, di Stephano Roberti successoribus albi coloris cucullam tradidit, habitusque formam praescripsit, ut docet in Annalibus Cisterciensibus Angelus Manrique a . Ipsa mellifluum Ber nardum ordinis propagatorem virgineis lactauit uberibus. Ipsa Monachorum detractores graui censura compescuit, loca ordinis inolestantes acerbissime castigauit, se Ordinis

aduocatam professa est, vocavitque Monachos optimos amicos suos; illis psallentibus, laborantibus, iter agentibus, aegro rantibus, periclitantibus, morientibus astitit, apparuit, ministrauit. Magni voluminis opus foret singula recensere, quae

in Annalibus fusius descripta reperiuntur. Vbi sunt igitur, si qui tamen sunt, filij Belial nescientes quete sunt spiritus Dei, qui dicunt, Regina coeli non regnabit nuper nos P qui videlicet malo spiritu inflati nullo nos praecepto adstringi asserunt ad Virgineas laudes quotidie recitandas. Date viros, ut auditis tot Deiparae erga nos beneficijs ad meliorem frugem

conuertantur. Ordo noster, ut Gregorius X. Romanus Pon Priuileg s.

tifex ait in quodam Privilegio, Inter caeteras religiones singularitate deuotionis gloriosae Virgini ex primaria institutione adscriptus fuit. Omnes Ecclesiae nostrae in honorem eiu dem Virginis consecratae sunt, idque ab initio statutum fuisse tum ex Caesario, tum ex antiquis diffinitionibus constat. In quibus Ecclesijs, ne ipsi Virgini debitus cultus deesset, Patres nostri doctrina, de sanistitate conspicui decreuerunt praeter quotidianum ossicium, de quo sermo est in singulis etiam horis maiorIs officii B Mariae commemorationem fieri; singuli L

337쪽

que diebus sacrum in eius honorem a sacerdote ad id speeia-l ite r deputato celebrari. Non est gutem omittendum hoc loco quod narr*t Caesarius in fine libri septimi dialogorum . Monachus quidam ordinis nostri Dominam nostram pi urimudiligens, ante paucos annos mente excedens ad contemplationem gloriae coelestis deductus est; ubi cum diuersos Ecclesiae triumphatis Ordines videret, de suo Ordine solicitus, cumstaret & circumspiceret, nec aliquam de illo personam in illa gloria reperiret, ad beatam Dei genitricem cum gemitu re-ipiciens ait: Qujd est, sanctissima Domina, quod de ordine Cillarciensi neminem hic video λ Quare famuli tui, tibi tam

deuote seruientes, a consortio tantae beatitudinis excluduntur λ Videns eum turbatum Regina coeli respondit: ita mihi dilecti, ac familiares sunt hi, qui de ordine Cisterciensi sunt, ut eos etiam sub ulnis meis foueam. Aperiensque pallium suum, quo amicta videbatur, quod mirae erat latitudinis, innumerabilem multitudinem Monachorum, conuersorum, de

sanctimonialium illi ostendit: qui nimis exultans x gratias reserens ad corpus redijt, & quid viderit, quidue audierit Abbati suo narrauit. Haec Caesarius. Scio quidem haud dissi milia de aliis quibusdam religiosis ordinibus narrari; sed vi integrum cuique maneat suum decus, ordo certe Cisterciensis de singulari Dominae nostrae protectione potest non insi-Pien ter gloriari. 3 Diutius morarer in hoc argumento, si posse in cu Damasceno Augustissima Virgini, et iisq; dignitati nouos hymnos promittere aut saltem auderem cum Ephraemorare. Sedicere, Dignare me laudare te virgo sacrata ; sed videns paupertatem meam,& memor imbecillitatis meae,eius praeconia quibus impar omnino sum tacitus praeteribo, non audens prα ςonfusione,& costientia sordium mearum os aperire.No. men autem ieius sanctum & venerabile cum tremore inuoca-hoi, ut propitia mihi sit mater ilia sericordiae, & reficiat languentem anim*m ineant. Audito hoe nomine ad spem peccator erigitur, reficitur mons disi; ridet terra, gaudet coetu , lx tantur Angeli, Os mones coluremi sint .. Sunt qui quotidie hoc nomen venerentur recitatis quinque psalmis quorum iterae initiales M uiae nomen essiciunt, praemissa singulis Angelica salutatione . I femi sunt isti; Magni est, Ad Dominum cum tribularer, Retribue seruo tuo, In conuertendo, Ad te muaui

338쪽

Cap. I 2. De Ucio paruo B. Virginis. 2yr

tiaui oeulos meos. Insigne de hac re miraculum ex Beluacensi, di Cantipratano refert Spinellus in fine capitis quarti . Optime Franco Abbas. Post singulare nomen lesu Christi, quod Franeolis sistis cst super omne nomen, nullum aliud nominatur, unde tantii ἴ m β. 4ς g tia gratiae, tantum spei, tantum suauitatis, tantum consolatio. nis piae mentes concipiant. Quotiescunque enim dulcissimi in omen illud MARI Λ amatores illius audiunt, toties ex pio auditu, &suauitate auditi nominis nescio quid inenarrabilis iucunditatis intus trahunt. Nomen namque Mariae mirum quid suave, ac diuinum in se continet, ut cum sonuerat amicis cordibus amicae suauitatis odorem spiret. Et mirum. illud est de nomine Mariae, & valde mirum, ut millies auditu semper audiatur quasi nouum . Concludo hac dulcissima Pa raenesi deuotissimi Patris Bernardi. Totis medullis cordium, totis praecordiorum a tactibus, & votis omnibus Mariam veneremur, quia sic est voluntas eius, qui totum nos habere

voluit per Mariam. Ad Patrem verebaris accedere, solo au Bernard se . inditu territus ad solia fugiebas. Iesum dedit tibi mediatorem.

Sed sorsitan & in ipso maiestatem vereare diuinam, quod li- num. rm. r. cet factus sit homo, mansit tamen Deus. Ad uocatum habere dvis & ad ipsum Ad Mariam rectare. Exaudiet utique matre inmet.

filius, & exaudiet filium Pater. Haec peccatorum scala , haec mea maxima fiducia est, c tota ratio spei meae . Quid ad Mariam accedere trepidet humana fragii itas λ Nihil austeruin ea, nihil terribile, tota suauis est, plena pietatis, & grati et, plena mansuetudinis,& misericordiq. Ideoque modicum istud, quod offerre desideras, gratissimis illis, & omni acceptione dignissimis Mariae manibus ollarendum tradere cura, si non vis sustinere repulsam. In periculis, in angustiis, in rebus dubijs Mariam cogita, Mariam inuoca . Non recedat ab ore, non recedati corde: & ut impetres eius orationis sus- stagium, non deseras conuersationis exemplum. Ipsam sequens non de uias, ipsam rogans non desperas, ipsam cogitas

non erras. Ipsa tenente non corruis, ipsa protegente non

metuis, ipsa duce non fatigaris . Sileat milericordiam tuam,

Virgo beata, si quis est, qui te inuocatam in necessitatibus suis sibi meminerit desulta. Nos quidem seruuli tui csteris in virtutibus congaudemus tibi, sed in hac potius nobis ipfis.

Laudamus virginitatem, humilitat miramur, sed misericordia miseris lapit dulcius , misericordia amplectimur cha-Ii x rius,

339쪽

2sa Diuisue Psalmodia

rius, recordamur *pius, crebrius inuocamus.' Hqc est enim , quae totius mundi reparationem obtinuit, salutena omnium impetrauit. Ad hunc fontem sitibunda properat anima nostra. Ad hunc misericordiς cumulum tota solicitudine miseria nostra recurrit. Sit pietatis tuae ipsam, quam apud Deum gratiam inuenisti, notam facere mundo, reis veniam, periclitantibus adiutorium, & liberationem tuis sanctis precibus obtinendo. Plena es gratiarum, plena rore coelesti. Ciba hodie pauperes tuos, Domina,ipsi quoq; catelli de micis edant, sed & camelis potum tribue de supereffluenti hydria tua, ut omnibus, qui dulcissimum nomen tuum cum laude inuocant, per te, Regina clementie, gratiε suae munera Iesus Christus Filius tuus Dominus noster misericorditer largiatur.

C A P. XIII.

De Ossicio Defunctorum . b. Is

Cur oremus pro defunctis. βuaedam de Purgatoris .auae peccata in eo puniantur . Voces par gantium animarum. On sine causa mater Ecclesia spiritum hahens sponsi, & Dei sui post solemnem officij diuini recitationem specialem prodestinctis cursum instituit. Omnes enim filios pari complectens amore postquam Dei optimi Maximi erga viventes beneficia debitis gratiarum actionibus diu,

noctuque celebrauit, misericordes oculos ad eos conuertens, qui nos piscesserunt cum ligno fidei, di dormiunt in somno pacis, eorum etiam spiritus aeterno Regi, cui omnia vivunt, deuota precum solemnitate coma

mendae. Non omnes Ecclesiae filii, quibus data potestas est haeredes fieri vitae aetern ς, post ultimam vitet huius clausulam transire

340쪽

transire statim merentur ad patriam . Pauci omnino, quos Deus insigniter prς destinauit, insuauissimo ipsiusmet Dei osculo moriuntur, qui baptismalis innocentiae candoremulque ad finem vitae illibatum conservarunt. Ceteri salui quidem erunt, sic tamen quasi per ignem. Hanc catholicam veritatem aptaismo aedificis paradigmate illustrat Apostolus Fundamentum aliud nemo potest ponιre,praeter id quod positumen, quod est Chri ius Iesus. Si quis autemsuperadi ar siapor fundamentum hoc aurum , argentum, tiapides pretiosos , D' na, foenum, si Diam, Uni cuiusq; γων maris tum erit: dies enim Domini declarabit, quia ιn igne reuetabitur, ct uniuscuiusque opus qualest, ignis probabit. Si cuius opus manserit quod stiperindiscauit, merce dem aeriptet et uιus opus armrit, detrimktim patιetur,1 se autem saluus erisse tamen quasper i m m. Hanc metaphoram communi calculo approbatam de anima fideli, deque igne purgatorio ea plicant sancti Patres. Fundamentum Ecclesiae, & cuiusque Ecclesis filii Christus est, fide suu viva per charitate in , super quam ali3 aurum, argentum,& Iapules pretiosos, alij vero lignum, tanum, & stipulam incr- aedificant Aurum, ait D. I homas, charitas est, aroentum sapientia, α contemplatio, lapides pretiosi sunt alpae virtutes t e contrario lignum, & foenum , &stipula peccata leuia, ct venialia sunt, quibus per vanitatis studium inficitur mens. Nec enim de mortalibus hic sermo est, quq ipsum destruuntvius fidei fundamentum. Coaceruant in anima sua res cremabiles, inquit EcΚbertus Schonaugiae monachus, qui seno . i, cullodiunt a leuioribus culpis, velut in otiosus sermo, risus, Ieri 22 'de IO cl, Ira , vana la titia, excessus in cibo, & potu ,&huius modi quotidiana peccata, quς capitalia non dicuntur. Hi ligna, tanum, stipulam aggregant supersunda metum suum , di haec excoquenda sunt per ignem . Clarius Augustinus , li- Aueust Ene . gna. tanum, O stipula non absurde accipi possunt rerum secularium, quamuis licite concessarum tales cupiditates, ut amitti sine animi dolore noti possint. Cum autem iste dolor utar, si Christus in corde fundamenti locum habet, id est, ut ei nihil anteponatur ,& malit homo , qui ta It dolore uritur. rebus quas ita diligit magis carere quam Christo; per tenem fit salutis. Si autem res huiusmodi temporales, ac seculares tempore, tentationis maluerit tenere quam christum , eum an fundamento non habuir, quia lis c priori loco habuit,cum

D. Thomas ibid.

SEARCH

MENU NAVIGATION