장음표시 사용
381쪽
sui amantibus ascensum ad se extruxit . Verus Philosephus ille est, qui e rebus creatis ad increata nouit assurgere; & de his quae videntur scalam sibi facit ad inuisibilia ascendendi Quare sapienter Seuerinus Boethius vestem Philosophiae in modum scalarum intextam describit initio doctissimi libelli de eiusdem Philosophiae consolatione. Felices illi, quibus ver titur in scalam, quod aliis esse solet in ruinam i quibus aspectus creaturarum fit scala ascensionis, non lapsus deiectionis., Δ 3 ἡ Abbδ. Collensis quindecim animae dignitates , quasi
' quosdam gradus perfectionis eius, enumerat, e quibus ipsa corruit per peccatum.& ad quos per poenitentiam reuocatur. Est enim anima, ait ille, puella, generosa, tenera & delicata, formosa, δι candida, ignara doli, laboris insueta, virtutum capax, damnatrix vitiorum,artium in uentrix,constans in am re, verax in promissione,larga in donatione, socialis ad ciues,
affabilis ad omnes. Ab his dignitatibus totidem gradibus excidit miserabilis anima Nam,ut idem subiungit,rapitur puella r o crimen Z Generosa ancillaturi o pudor Τ Delicata laceratur : o pietatis naufragsum i Formosa denigratur: o damna pulchritudinisi Obscuratur candida: o gloriae conuitium lIgnara doli fraude seducitur: o iustitiae exitium t Insueta laboris labore atteritur: o miserationis exilium t Capax virtu- tum virtutibus euacuatur: o exclusio bonorul vitiatur damnatrix vitiorum: is commutatio Dimonum i Inuentrix artiuinuentorum obliuiscitur: o ignauiae pabulum i In amore constans instabilis inuenitur : o naturae lubricuml Verax in promissione quotidie mentitur: o peregrinationis invium t I do natione larga in auaram vertitur: o exsiccatio venarum lSocialis sine scederer o vitae corruptionem l Astabilis instunita redditur: is coagulum dilectionis vastatum O clementies creatoris eripe illam de ore leonis, restitue illi statum libertatis, repone in delitiis pristinis, remrma deserinatam, renoua obscuratam, libera deceptam , amoue laborem, redde virtutes, cura Vitiatam, doce oblitam, confirma lapsam, pone in veritatis viam, destrue auaritiam, foedus societatis costitue, astabilem redde. Ecce anima quindecim gradibus, quibus peccando corrueras, poenitendo Mima sinceritatis recipies. Quot namque casibus a Deo recessimus, tot gradibus virtutum ad ipsam Dei virtutem pennis desideriorum ro
382쪽
cap. I s. De Ualmis Gradualibur. 19 s
aarii numeri mysteria haud indigna solerti disquisitione; sed
suscepti operis ratio ad ea tantum edisserenda me cogit, quae mystica saniatae ascensiones respiciunt . Scalam igitur erigo ad Deum, qualem finxisse Cotingam Iunonis apud Thracas sacerdotem scribit Polyaenus. Hic enim cum Thraces eius imperium detrectarent, ligneas scalas quam plurimas eo strui, atque alias ali)s imponi curauit, quibus in coelum ad Iunonem ascenderet Pic bis contumaciam accusaturus. Quo facto stupidam gentem ita perculit, ut se in posterum obedientem fore iureiurando firmaret. Hunc ascensum , quem ille ementiri potuit, non autem perficere,ego quindenis gradibus prε- paro, quibus ad verum Numen subvehente sapientia conscendamus. Optimὰ Ioannes Climachus, omni arte, omniq; studio quisque uti debet, ut lutum hoc a terra eleuans in Dei solio collocet. Nullus vero dissicultatem causetur ascensus; via enim, di ianua cunctis aperta est.
TV magnε caeli rector, o mundi arbitι ,
Tremende,sempitern/, ineluctabilis , Irim surrus vitor, ct clemens pater, Immonsa rerum Datia qui nutu regis,lCuis ιι Orbis, Trinus, ac unus Deus. Da celsa virtutum iuga, verum choror Transcendere. Obsident iter vepres mali. Et is a tribulorum seges: bellum fraxImen at bosis, git O vanos metus. Sed, te iuuante, per rubor, di per truces Spinas irar parabo: me nullus labor, Perula terrem utilia,sunt dudum mih Hae tela prauis Adiuua auisnum Deus, Serena donec fulgeat mibi dies, Ruasinar innocens, ct omnis instas Labis tuo eonspectuti Suid hie moror, Eι hactenus monialiumsordes colo pUos nubtiasvrrsos, ct Luna vias Ma eitius erigito eolatu prapui. O me boatum i Iam mihi telias perit,
383쪽
Vanescit in punctum. O c nιranda Numinis Praesentiat d coeli coruseantes faces lPerenne vita gaudium , et erum decus. Et elausa nullo margine voluptas i dies Luem nulla temerat nox, bonorum soni patest ly ιinam semel ven is receptussedibus 2uιιιι vera perfruar . Tu ne cadam Adsis Pater. Gravi ruina es proximur Ruieunquisime te ad Atra ascensem parat.
S. II. . M. auinque gradus incipientium: omne monale , omne veniale crimen deserere: diuitias , ac dignitates contemnere z prauos motus cohibere . proprium iudicium , propriam voluntatem abnega.
e. aua sint purgati animi indicia.
1 Dsis huc igitur fidelis homo , quicunque es, qui in hac Lx valle lacrymarum ascesiones disposuisti in corde tuo: Huc ad sis, & coelum suspice, ad quod eructa te ducit statura:
T 1. b. Coelum contemplare, ad quod oculis, manibus, totoque cor.
do ': zT uore assurgis. Hoc consilio diuina manus, ut Theophilus Pro-
VDς φ λ spatarius eleganter notauit, hominem sic effinxit, uterectus , aut sedens vitae negotia obiret; pronus autem, S supinus nihil prorsus saceret. Nilia rum Vt liqueat actiones nostras a terrae faecibus remoueri oportere, debereque homine vita,& moribus esse O'ut instar piscis, qui hoc nomine insignitur, quod semper oculis coelum aspiciat. Recte Mani An quoquamgεnitos nisi coelo eradere fas est 'se bomines e priaecta iacent animalia euncta In terra, υι i mersa vadis, vel in aZra pendent: Omnibus una quies senter, sensusque per artus..te homo fietis untis in arcem Erectus eapitis, victorque a Uera mittit Sidereos oeulos, propivsoe a ρι ctat Olympum ,
Cognatumque sciuem corpu1, se quaris in Mili.
384쪽
Cap. I s. De Psalmis G dualibus. a 97
Ipsi ergo sibi renunciant, ait Lactantius, laque hominuma nomine abdicant, qui non sursum aspiciunt, sed deorsum . Spectare nos caelum Deus voluit, utique non frustra , sed ut Deum, cuius sedes illud est, quoniam oculis non possumus, animo contemplemur. Iuuat autem velut in aliqua sublimi specula constitutum, unde uniuersi exaudire possint, Persianum illud proclamare r curua in Drras anima, ct ealesium inanes. Caelum potius intuemini, ad cuius spectaculum vos excitauit ille artifex verus Deus . Ille vobis sublimem vultum dedit,
vos in terram curuamini, & altas mentes ad inferiora deprimitis, tanquam vos poeniteat non quadrupedes esse natos. Hoc veto sanctioris vitae initium est,hic primus gradus, a terra sursum eleuari , N hac optima sententia stabilire cor, ut mori potius optes, quam grauioris peccati macula scedari. Hunc primum gradum nonne agnoscis in primo psalmo Terrena vitia derelinquens Propheta petit liberaria tribulationibus ingruentibus, a labiis iniquis, & a lingua dolosa. Qui enim incipit Deo seruire, licet cum his qui oderunt pacem te semper pacificum studeat exhibere; ab illis tamen quasi hostis, ct male suadens venenatis detractionibus gratis impugnatur: quare cognosces se cum malis habitare mundi huius durissimum incolatum detestatur. a Emundatus in hoc primo gradu a grauioribus noxis gressim promoue ad secundum . Is e t non tantum a culpis, quae occidunt animam, sed etiam a leuioribus ab itinere. Scio
quidem natura omnibus insitum esse sic loquitur maximus historicorum ut & priuatim, & publice peccent: nullam esse legem,quae homines ab hoc naturae vitio prohibeat. Scio etiam sententiam esse eius discipuli , quem diligebat Iesus: Si dixerimus quoniam peccatum non babemuι, ibi nos seduciamus 9 veritas in nobis non es . Sed scio quoque non debere negligi ven talia delicta, quod in hac mortali vita omnino vitari non possint . Quamuis enim a catholica fide censeat M alienum cum Origene, & Euagrio.im peccantiam asserere ; quamuis item homini iustificato absque detrimento iustitiae peccata insint venalia: tibi tamen ., qui ita via Domini progredi cupis, necessarium est, ut quantum te Dei gratiata
promouerit, vellςiussimas criminum umbras deuites. Dum
enim otiosa, ait Bernardus , tanquam minima spernimus,
385쪽
ad turnia, atque inhonesta dilabimur . Idem alibi. Neque hic possumus penitus esse sine peccato , & miseria : pogamus
tamen gratia iuuante nec peccato superari, nec nuseris . Et
usitata in scholis sententia; Possumus a
7 nialibus abstinere, non ab omnibus , Monet Chrysolio smagis esse timenda parua peccata, quam magna . Magem in ut auersemur, ipsa peccati natura esicit: parua autem
Ire' ii parua suste desides reddant: d dum contem
nuntur,non potest ad eorum eouisionem animus gener Se in largere.Quia vero aduersas carnis molestias,se quotidiana Peccata dissicilior lacta est, bc pugna anceps ideo secundas psalmus oculos leure ad niontes, salutare Pr sidium a Lanctis postulans , bc insallibile auxiliam ab eo expectans , tum, S: terram. De malis scriptum est. Omior β γ --Nuu de eluiare in terram . Nobis autem clamat Apostolus,
oua surrum sunt quarato, qua sursum sunt sapite, non qua
per terram. Quid moraris in convallibus, si auxilium tuum a Domino est , qui habitat in excelsis λ Ipse cust odit te ab omni malo, semperque vigilat ad tui custodiam, ut a recto virtutis tramite nunquam possis deviare. ha Sic deposita peccatorum sarcina leuior eris ad vicen .dendum . Perituras autem diuitias respue , fallaces mundi honores, ac dignitates contemne, & tertium gradum conscendisti. Nam si adhue opus habes , ut haec discas, inquit' ' Chrysostomus,nempe quod nihil magnum sint diuitiae,quod umbra si ni res praesentes, & somnium; quod instar sumi evanescant, & euolent, sta interim extra adyta, mane in vestibulis: nondum enim suisti dignus, qui ingredereris su per regna. Nam si nescis earum instabilem, & perpetuo fluentem discernere naturam , quomodo eas poteris cespicere
386쪽
Cap. i s. De psalmis spadualibus etyy
Nee nuntis Holida praelia I piunt
Fayces, opes, ct purpura. Abi regnum miseri, veraque No a, sede Διιαι nesciunν. Rex es, o tumido ditior Attalo ,
MA esse qui poteti fui. Haeres ipse fui possidat omnia. Lui se obf quentem possidet.
Recte Augustinus, Venenum charitaris est spei adipistςnda Auti iis. ν, ω rum , aut retinendarum rerum temporalium . Rect)i te hi Bernardus,quaerat Paganus diuitias, qui sine Deo vivit: quq omnibus saria crat Iudaeus , qui terrenas promissiones accepit: sed qua fron te magis, aut qua mente Christianus diuitias quaerit, postquaChristus beatos esse pauperes pradicauit Auaritia, inquit Salia actiis ..Pater Romanae historiae, fidem, probitatem , caeterasque ar- . tes bonas subuertit; & pro his superbiam , crudelitatem , Deos negligere, omnia venalia habere docuit. Ideo Lycurgus auri, argentique usuin velut omnium scelerum materiam
sustulit, teste sustino inhilloriis. Eleganter Μλ imus Tyri ιβ - 14aiisu, i sVir bonus es mores tuos muta, improbitatem cole s εc di- Tyritia ser. i uitias consequeris. Leno esto, aut Laupo, praedo , aut Veterator, perfidus, aut sycophanta, pretio aequum, bonumque peruerte, honestati renuncia, ditesces . Per hanc viam ad opum fastigia, ad dignitatum culmen peruenitur . Virum,qui ascendit hune gradum ita describit Gregorius. Alius contςm Grer. hori. , tapta mundi superbia honores , atque dignitates huius seculi decreuit vitare, ultimum appetit inter homines locum tenere , ut tanto excelsior inueniatur in permanenti gloria, quanto humilior aspicitur in transeunte vita . Ideo exultans in spiritu in domum Domini se mox iturum testatur, in cuius atrijs consistit. Qira spe roboratus aeternae pacis praemia, b norumque coelestium abundantiam commendat, & dulcissi-n:a exultationis verba depromit.
Quartus ascensionis gradus ab his,qui soris sunt,ad te i
sum tς ducit. Diuitiarum, ac dignitatum exuta solicitudine corpus tuum castigare, sensus cohibere, perturbatos animi motus sedare, omniumque vitiorum carnalem debes pri LA. mere concupiscentiam . Ut enim docet Eucherius Lugdu deas ..cnensis, si unuIquisque nostrum subdere sibi passiones itudeat.& eminentia dominantis animi super eas stare consuetcat,ex
387쪽
ipsis sibi gradum construit, quo ad superiora conscendat .
Sublimabunt nos, si fuerint infra nos : de nostris etiam viiij sscalam nobis facimus, si vitia ipsa calcamus . Idem docet A- - 7 pol tolus dicens: Castigo corpus meum, o in fruit tem rcduo. Cres mor.lib.3 i. Nam, ut scribit in moralibus B. Gregorius; tanto melius φp- η mens ad superna appetenda componitur, quanto corpus ab illicitis arctius edomatur. Quemadmodum passerculus pede alligatus,ait sanctus Maximus Monachus, & Martyr, volare es 2 2. i, μ' incipiens in terram funiculo detrhaitur: sic quoque mens nodum affectibus liberata, & ad rerum caelestiam cognitionem volare contendens ab affectibus ducitur, & in terram detrahitur . Sententia Domini est non posse discipulum eius esse , I ueris qui non Odit animam suam : Et qui perdilrit animam suam, LRς γ saluam Deut illam . Beati quos nulli metus terrent, excla-
Cie . . Tu utii. mat Romanus Orator, quos nullae aegritudines exedunt,
nullae libidines incitant, nullae futiles laetitiae exultantes Ianguidis liquefaciunt voluptatibus. Vt enim maris tranquillitas intelligitur, nulla,ne minima quidem aura fluctus coiiamo - uente; sic animi qu eius,&placatus status cernitur, cum per- . turbatio nulla est, qua moueri queat. Carnem igitur spiritui subijce, coerce vagam se uum licentiam, prauos animi motus comprime, exhibe membra tua hostiam viventem, sancta, Deo placentem et hac enim ratione purificatus non iam ad montes, sed ad ipsum Deum oculos erigere, & diuinae mise- .ricordiae feliciter poteris appropinquare, sicut dicit Psalmus, Ad te leuaui oeulos meos, gni habitas in caelis . opprobrium quidem abundantibus eris, & despectio superbis, qui praesen tia diligentes, sutura aut negligunt, aut non credunt: cunctas tamen molestias,& irrisiones hoc uno remedio superabis, si semper oculos habens ad Dominum eleuatos exclames, Miserere nostri Domine, miserere nostri .s Quintus gradus ascensum perficiens incipientium inis omnimoda proprij iudicij, propriaeque voluntatis abnegatio
ne consistit. Tantum enim virtuti adiicit homo, quantum propriae voluntati, proprioque iudicio subtrahit . Uolunta-mmi,. ni. i. d. xςm Vςro propriam eam esse Bernardus, quae non est c5- Resurtea. ' Τ munis cum Deo, & hominibus, sed nostra tantum: quando quod volumus, non ad honorem Dei, non ad utilItatem se trum , sed propter nosmetipsos facimus, non intendentes placere Deo, & prodesse fratribus, sed satisfacere propriis motibus
388쪽
cap. I s. De Psalmis Gradualibus. 3or
hsis animorum . Quid autem odit, aut punit Deus praeter propriam voluntatem p Ccsset Propria voluntas, & in sernus non erit. Et post pauca proprium etiam consilium, propriti. que iudicium perstrigens, illorum esse ait, qui Zelum Dra ha bent , sed non secundum scientiam, sequentes errorem suum,& obstinati in eo, ita ut nullis velint consiliis acquiescere. Hi sunt unitatis diuisores, inimici pacis, charitatis expertes, vanitate tumentes, placentes sibi, & magni in oculis suis, ignorantes Dei iustitiam, S suam volentes constituere. Epictetus spictet. apud A. Stoicus, cuius doctrina euangelicam redolet disciplinam, sic riMum L de propria voluntate scribit. Si talis sit nostra voluntas, quale Ipsa esse oportet, unicu nimirum id bonum erit nostrum:si secus sit affecta, unicum, solumque erit malum nostrum. Caeterum si ad huc gradum selici progressione peruenisti, nil boni tibi arroges, ne ruinosa deceptus praesumptione prςcipites. Dic autem cum Psalmographo : Nisi quia Dominus erat in nobir sors tan homines dglutissent nos . Coenosum, & rapidum pertransi iti torrentem, terrenorum affectuum infectionibus sordidatum : aquam euasisti humanis viribus impertransibi- e Iem, ab illo scilicet adiutus , qui Petro Apollolo fluctuanti
manum, ne mergeretur, extendit: contrito laqueo ereptus
es,sicut passer ab insidijs inimica: ac propterea psalmi deuotionem assumere debes, & dicere radiutorium nostrum iα nominι Domini, qui fou ealum, ct terram.
Curas hominum, fultaque prGrai O quam doipiunt, qui nimium Do Credunt arbiιrio, qui sapiunt nimis lSuam desiArbi di iis est modum, . Et metam proprθι ponere sensibus lNUcitis cupidi quo lateant Deo
Mundi prosperuas, veraque gauria; l . Fιlieem Tyria non faciunι opes, Non gemmae , Perues munera diuitis, Non regni solium, rubraque purpura. Sed latis fruitur conditionibus i , Aeternis inhians semper honoribus, aeui prudιns timidos edomuit metus,
389쪽
Foedoque imposuit Irana Cupidini, Nee vultum vari. fingit ad improba Plebis eon uiam , nee popularibus Arctatur findyr, quem sapientia. Et virtus solidipectoris hospita , Luim A sex probitat , m daque veritas, sturm Amat pietat, er nitiens pudor. Luem fluctus tumidi non qtiatiunt freti, Non missem supero DImen ab aethere ,
Non vultur praeerum otia minantium. Κινε tulo latitans eximius Deo Infra splacidus eon ieit omnia . Euem non ambigur oran cessitasia . . Fati terrefacit, nee queritur mori. Hic fetis nimium OLι est Enibeo. Per nubes medias perestus imprtu,
.um m intrepidas ιranstiet polum. o Libet autem in fine horum graduum ad eos spectan'tium , qui purgantur a vitiis, Guerrici Abbatis aurea verba Viurpare. O quam felix est , de quo dici potest: Impleii Iurat ri ι purgationis eius, ut iam nihil aliud ei supersit, nisi utierant eum in Hierusalem supernam, Se sillant eum Domino, ut quidem dies, qui ad purgandum nobis dati sunt, velim ii nolimus, implemus et sed vae nobis, si dies implentur, & purga
tio minime impletur: ut postea necesse sit illo nos igne rcpur gari , quo nihil poenalius, nihil acrius, aut vehementius in nac Vita excogitari potest . Heu quanta dierum incuri et, dierum scilicet, qui nobis ad purgationem concessi sanxi pauci reperiuntur,qui tempori pretium ponar, qui cog tent apud se, quantum valeat dies una ad purgandam an, mam, ad comparandam aeternitatem p Vt autem ovis e
gnoscat an sit perfecte purgatus debet diligenter aduertere . . p tW Cri an non itremmatem, severitatem, & benient
talem . Porro strenuitas est quidam vigor animi omnem xcutiens negligentiam, te disponens animam ad bona opera diligenter, & accurate facienda .'Seueritas omnem re
α α mi' si vorem reddit animam ad amor
asperi tatis, & paupertatis . Benignitas est quidam dulcora. Ima excludens omne in iracundiam , inuidiam, & nequitia. ha bilitans animiam ad beneuolentiam, inierantiam,
390쪽
Cap. I s. De Psalmis Gradualibus. 3o3
etiam laetitiam , Et hic est terminus viae purgatiuae, nam Ommnis conscientia munda laeta est , atque tranquilla, Ee secura mens quasi iuge conuiuium . Agnouit hanc animi purgationem vir Ethnicissimus , sed profundat doctrinae Plotinus, atq: inter caetera purgationis indicia haec habet;Timorem expellet omnino, nulla enim de re metuet r motum vero subitum ex. pellet, nisi quatenus admonitionis loco sit. Cupiditatem turpium proculdubio non habebit : esculentorum quoque , dc poculorum ad remissionem doloris ipse animus non habebit : sin autem habuerit naturalium dumtaxat ut arbitror, ita tamen ut neque inconsultum haec habeant impetum . Quod si habeant,quatenus cum phantasia solum, hac quoque praefigurata . Omnino autem,psa ab his omnibus erit pura, vo letque etiam irrationale purum incere , adeo ut ne commoueatur quidem , aut saltem quam minime , commotionesque
illius statim ipsa propinquitate sedari queant, perinde ac si quis sapienti propinquans ipsia propinquitate aliquid ab ipso
percipiat, vel similis illi factus, vel reueritus, ut nihil audeat sacere eorum , quae bonus non ausit. Non ergo erit pugna . Haec Plotinus . V tinam sordes abluat animae meae, qui solus potest sacere mundum ex immundo conceptum semine, quiuuat omnia peccata nostra, & proiicit in profundum maris omnes iniquitates nostras. Vtinam illius aquae caelestis, quae super cflos est, participio lotus , totus caelestis essiciar, quae sursum sunt querens, non quς super terram. Quid mihi cum aquis inferioribus, ut desderem aquam coenosam fluviorum. Aegypti, quae nec abluere potest, nec sitientem animam re- socillare Congregentur in locum unum aquae istae , Sc appareat arida: appareat inquam facies terrae, facies eordis mei terreni a viiijs emundata ,& ab aquis stetentibus expurgata, di germinet herbam virentem ,&omne lignum pomiserunia iuxta genus suum: nec enim arida remanere poterit, sed sce-eundata imbre coelesti florebit, & germinabit, disructu aiseret in patientia.