Psallentis Ecclesiae harmonia tractatus historicus, symbolicus, asceticus ... Opus nouum, & curiosum, ac multiplici eruditione illustratum auctore D. Ioanne Bona ..

발행: 1653년

분량: 683페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

334 Diuina Psalmodia

haec iucunditas, haec requies, haec beatitudo an Imae nostrae.

Omitto plura huius unionis, eιque abdita, ac inexpertis i credibilia mylteria,mysticos scilicet cotemplationis excessus, Iucidis limum diuinae caliginis lumen, arcani secessus admirabile silentium, quietissimae suspensionis securam tranquillitatem , ebrietatis spiritualis insolitos effectus, purissimi amoris oscula, castissimos amplexus, placidum somnum ἱ exstaticos raptus, amantis animae languores, vulnera, mortem, & quam Theologi mystici explicant, quandam sui ipsitus annihilationem, & totalem in Deum transformationem. Haec secretioris sapientiae sacramenta ignaris relata iidem amittunt, i lique dumtaxat perspecta sunt, qui in huius quinti decimi gradus summitate tranquilla pace fruuntur. Ultimus autem Pi almus Gradualis ad hac ultimam persectionem multat dicens, Eece nune benedicita Dominum omnesserus Pomιm: 1n norisbus extollite manus vestras in sancta. Mundi enim huius durant , calloine Dominum iugiter quaerere, & laudare debemus , nostrasque semper operationes illuc sedula attollere intentione, unde superne benedictionis plenam accipere mercedem mereamur Hanc sublimem Psalmorum Gradu alium intelligentiam, dum eos ex Ecclesiae prςscripto recitamus, solerti oportet consideratione perspicere., ut omni carnis imbecillitatae ,

submota de gradu in gradum Vsque ad ultimum culmen perueniamus, Vires tribuente Deo, quem quaerimus, ad queu tendimus, quem optasus , cui est honor, & virtus in perpetuas aeternitates.

CAP. XVI.

402쪽

cap. 16. De g. eius partibus

C A P. XVI. De singulis partibus Diuinae Psalmodue .

S T hoe in more positum' anatomicis diffectoribus,' ut post exactam totius corporis, eiusque partium integrantium considerationem , alias etiam vel minimas particulas minutissime diuidane, & inuestigent. Hoc moris usurpandum mihi est in praesentiaru . Cum enim hactenus maiores ossicii diurni partes, horasque diurnas , atque nocturnas rudi, ac retuso ingenii mei gladiolo minutatim ditactas tu , Lector, considerationi exposuerim ; iam res ipsa nos admotanet ut de minoribus particulis, quibus unumquodque ossicium componitur, accuratam quoque tractationem institua. Sed in tanta rerum sylva, quae velut agmine facto sese offert ad dicendum, unde ordiar, aut Vbi desinam p Ut enim omnia velle prosequi nimis prolixum erit: ita vereor, ne quaedam . relinquere incuriae, & errori adscribatur. Dicam igitur com-iendio , quae magis conuenientia videbuntur, & cum viam ecero Iectoris industriae,multa praetermittam. Ordinem seruo, quem ipse horarum usus suggerit, paucis dumtaxat doctrinae gratia immutatis. Sunt autem haec capita, de quibus sictillatim disterendum est. De oratione Dominica, Anialielica salutatione,de symbolo Apostolorum: De horarum initio, de signo crucis, de Gloria Patri, alleluia, inuitatorio, hymnis, antiphonis, psalmis, canticis, versibus, lectionibus, responsorijs, capitulis, &collectis: de sim bolo Α- thanasii , de lectio-

precibus,& suffragiis, atque de fine ossici, Rr 2

403쪽

.rat. Dominica.

aio Diuina Psalmodia

De Oratione Dominica . Onenditur ex Patribus dignitas, utilitas , O cacia b

ius oraιιonιs . Pet Isionum ordo , ct congruentia ex

D. Tbo m. a. βuinam psent hanc orationem ri-u, ac iure recitare. αuoties, O quo ritu in diuinis o ijs reciretur.

1 vlla oratio Dominica dignior, nulla utilior , nulla , essicacior . Nam, ut ait eloquentissimus Cyprianus , Quae potest magis spiritualis esse oratio, quam quae a Christo nobis data est, a quo nobis de Spiritus sanctus missus est Qv qvera magis apud Patrem precatio, quam quae a Filio , qui est veritas, de eius ore prolata est Vt aliter orare quam docuit non ignotantia sola sit, sed & culpa, quando ipse posuerit, do dixerit: Reyeitis mandatum Dei, ut traditionem vinam Liatuatis . Oremus itaque sicut magister Deus docuit. Amica, & familiaris oratio est Deum de suo rogare, ad aures eius ascendere Christi orationem. Agnoscat Pater Filii sui verba, cum precem fac imus. Qui habitat intus in pectore , ipse si et de in voce. Et cum ipsum habeamus apud Patrem aduocatupto peccatis nostris, quando peccatores pro delictis nostri petimus, aduocati nostri verba ponamus. Nam cum dicat, quia quodcunque petieritis a Patre in nomine meo , dabit vobis: quanto efficacius impetremus quod petimus, si petamus ipsius orationeZHactenus Cyprianus,&ante ipsu Tertullianus , Deus solus,ait, docere potuit, ut se vellet orari. Praestat igitur caeteris lisc oratio ob summam auctoris eminentia,& dignitatem. o quam fidelis, inquit S.Chromatius,& be ta nobis haec oratio est, cuius ordinem nobis doctor vitae, ac magister coelestis instituiti Q a m beati etiam nos esse possumus, si haec orationis Dominicae verba non tantum ossicio oris, sed fidelissimo conuersationis actu seruemus t Praestae etiam gratissima breuitatis simplicitate , ratione cuius iacialius discitur, melius retinetur, frequentius iteratur, minus

fastidit

404쪽

cap. I 6. Desu. eius partibur : 3 i

fastidit orantem, ut Doctor irrefragabilis sapienter aduertit.

Docuit autem nos Christus breuiter orare, teste Chrysolosto qui cito vult postulata prie stare . Persectione item antecellit, atque foecunditate, quia, ut notat Augustinus, compendiosis verbis omnes species orationis comprehendit, quibus Deum interpellamus, aut pro appetendis bonis, aut pro vitandis malis, aut pro delendis commissis: Addit Tertullianus, quod quantum substringitur verbis, tantum diffunditur sensibus. Neque enuia propria tantum Orationis ossicia complexa est, venerationem Dei, aut hominis petitionem ; sed omnem pene sermonem Domini, Omnem commemorationem disciplinae, ut reuera In hac oratione breuiarium totius Euangelii comprehendatur. Praestat demum utilitate, & efficacia , Spe habemus, inquit Augustinus, obtinendae causae nostrae, quando talis Iurisperitus nobis preces dictauit. Hac oratione leuia, & quotidiana peccata deleri docet post Augustinum Diuus Caelarius Arelatensis, si compuncto corde, & animo contra Q. Gi fur. Hanc memoriter sciri, & quotidie frequentari a fidelibus praecipiunt sacri canones . Rursum sententia Augusti m eu, Quamlibet alia verba dicamus, nihil aliud dici, quam quod in ilia oratione positum est, si recte,& cono ruenter oramus. Ideo Thomas Aquinas magna mens Theolo O-rum hanc magni Doctoris sequutus sententiam septem petitionibus dietae orationis omnia necessaria cotineri hac ratione demonstrat.

a Certum eli orationem desiderii nostri apud Deum fi

ciissimam interpretem esse . Omne autem desiderium primo in finem, tum in ea quae sunt ad finem tendere solet. Finis noster Deus est, quem prεcipuo affectu diligimus in seipso, ideoque petimus gloriam eius, cum dicimus, Sanctificetur

nomen tuum, ut ab omnibus videlicet cognoscatur, timeatur,

ametur, colatur, & laudetur. Deinde nosipsos diligimus in . Deo eius gloria perfrui cupientes, propterea subiungimus, Aduemat regniam tuum. rid hunc vltimum finem dupliciter ordinamur , per se, & per accidens. Et per se quidem ad meritum beatitudinis principaliter facit obedientia legis, instrv. mentaliter veto panis spiritualis, de corporaIis. Quoad primum Oram iis, ut fiat voluntas Dei Sicut In coelo,'m terra:

ut eadem proniptitudine, qua Angeli, de sancti in coelo, ita nos in terris Domino serviamus. Quoad secundum, Panem nos um

par. q. O. traei a

405쪽

no Lirum quotidianum, omnia scilicet subsidia ad vitam tam animae quam corporis tuendam necessaria , hodie, id est toto tempore peregrinationis nostrae flagitamus. Media autem per accidens remotiones malorum sunt. Peccatum omnium malorum maximum est, a quo liberari ante omnia petimus dicentes, Dimitte nobis debita nostra. Sunt & tentationes variae , quae nos impediunt, ne Dei praecepta servemus: rogamus gitur, ne Deus permittat ab illis nos superari: sed ita nobis semper assistat, ne unquam succumbamus . Sunt tande mala praesentia viis huius amaritudines amarissimae, quae nos vexant, & ad peccatum inducunt, impediuntque maius bonum, maiorem scilicet cum Deo unionemr atque haec incommoda, & detrimenta in polirema petitione deprecamur.

orantes, inquit, penetriata elaudite cordis, Sit procul omne nefas.

Nam Pater ὸ clara nitidi ealigine eali Abiata euncta videt. Sis modus hie precibus, longo sermone loquaces, Non amat 1ne viros.

Summe parens hominum, solio qui celsus oldimpi

Conteris aura pede . Sit tiba Iaus, nomenque tuum venerabile pronus Orbis ubique colat.

Magna triumpbantis veniant cito regna eobortis, Imperiumquε poli. Angelieissociata eboris gens iurasequatur ,2uae tibi eumque piaeeut. Da nobis hodie panem, da pabula gentes Ne premat atra fames. Fratribus os as Ot nos dimittimus, ct tu Omne remitte Icelus. 2Hostis ιartures victoisiae cumbe= e iniquis Ne patiare dolis. Sed eundiis releuet praesentibus, atque futuris Nor tua dextera malis .

3 Hanc

406쪽

Cap. I 6.'De sing. eius partibus. 319

3 Hanc orationem , ut Isidorus Pelusiota ad Eutonium- φιλιι .ep. 4. Diaconum scribit, illi soli rite, ac iure recitare poterunt Deu Patrem appellantes, qui filiorum germanam indole mollendunt. Illi poterunt dicere, Sane tisicetiar nomen tuum, qui nihil scelerati committunt. Illi & hoc, A ueniat regnum tuu, qui ea fugiunt, q iae Tyranno voluptatem pariunt. Illi & hoc, Fiat voluntas tua, qui ipsis factis huic se operam dare declarant. Illi etiam, Panem quotidianum nabis hodie, qui luxui, ac delici js nuntium remiserunt. Illi & hoc, Remitto nobis debita noItra, qui veniam ijs tribuunt,qui in ipsos deliquerunt Illi id hoc, Ne nos in eas in tentationem , qui neque semetipsos, neque alios in eam coniiciunt. Illi & hoc, Libera nos a malo, qui cum Sathana perpetuum,& irreconciliabile gerunt bellum. Illi denique vere dicere poterunt, stula tuum es regnum, dipotcntia, ct gloria, qui ad ipsius verba contremiscunt, eaque re,& Opere ostendunt. Non enim tantum efficere valet ipsa huius precationis notitia , quantum mores, ocvita precantis. Haec&alia multa scitu dignissima Isidorus.

overe caelestis oratio, exclamat Augustinus, quae tota eii Aug. serm. ia . de

oratio. Nam si singula verba, prout sunt, latius tractare vo . yς ρ Iuerimus, dies antequam sermo deficiet. De orationis huius sacramento necessitate nos commentandi Cyprianus vir sanctae memoriae liberauit, ut scribit Hilarius Pictayiensis. Sed & is .ia. . . alii Patres, ac scriptores grauisti ni eamdem explicarunt, ni- mith.

mirum Tertullianus libro de oratione, Gregorius Nyssenus orationibus quinque de eadem, Cyrillus Hierosolymitanus eat ebos quinta, Chromatius Episcopus Aquileiensis eonerone secunda in natibaum, Augustinus, isb. 1. de formone Domini in monte, libro item L. de dono pιrseuerantia, & in quibusdam Iermonibus de tempore, Ambrosias Iib. 3 9 6. de Saeramentis, Hieronymus lib. 3. malogorum adurror Pelagianos, Chrys stomus tomos. bow.de eadam, Cassianus eodation/ 9. qua e ip ima Abbatis Isaac, Chrysologus sermone 67. sequentibus, Bernardus sermone 6. in Quadrag/sima, Stephanus Eduensis libro de Sacramento altaris, Bona uentura initio tomi secundi, Henricus Harphius lib. I. Nasica Theologia cap. 3. Interpretes Euangeliorum ad capus 6. Matibal, ct O. Luea. De eadetractatum scripsit Aegidius Romanus. Sedulius lin. a. carminum Paschatium, lianc ipsam Versu heroico explicauit. Eius.

dem paraphrasis anagogica habetur in myttica Theologia Henrici

407쪽

; ro Diui ue Psalmoasia

Henrici de Palma inter opera D. Bonaventurae diffusE,de u

te, & eleganter. Tandem, ut alios innumeros praetermittam, eam lublimiter , ac my stice tomo primη operum explicauit Baptista Vernacia sanctimonialis magni spiritus , ac Profundae doctrinae ordinis canonicorum Eegularium. His praemissis de praestantia, & necessitate sacrae huius orationis . iam videndum est cur toties in publicis Ecclesiae precibus repetatur. Mos Apostolorum nit, teste magno Gregorio, ad ipsam solam oblationis hostiam consecrare. Idem asserit Hieronymus his verbis . Docuit Christus Apostolos suos, ut quotidie in corporis illius sacrificio audeant dicere et Pater noiser qui es in eatis. In officio au tem diuino tribus modis repeti solet , in principio, in medio , & in fine : idque vel

submissa omnino, de secreta voce; vel alta prorsus , & clara; vel partim tacita, partim elata . Et apte quidem ab hac oratione initium sumitur officiorum, ut abactis eius virtute muscis morientibus mens tranquillior facta ad pangendas Dei laudes praeparetur , & deuotionis suauitatem uon amittat. Apte in medio usurpatur , quia totius psalmodiae breue continet an acephalaeosini. Apte item in fine, ne ille hostis antiquus semen bonum Verbi diuini, quod in officij recitatione

seminatum est, rapiat de corde nostro , & conceptum a facie Domini spiritum ardoris fumosis concupiscenti et flammis extinguat. Quandoque vero submissa dicitur voce, ut interna cordis humilitas erga cum significetur, qui solus scrutator est cordium; simulque intelligamus non in clamore vocis , sed in puritate cordis, & compunctione lacrymarum nos exauditi, Quandoque tacita, & in fine clara voce pronunciatiar, idque propterea fit, ut palam ab omnibus communi consensa confirmetur , quod unusquisque orauit sub silentio. Orant singuli pro omnibus, orant omnes pro singulis, ut fiat quod scriptum est: Parriceps ego sum omnium tim/ntium te, ct G stodientium mandata tua. In laudibus autem , & vesperis ritu monastico clara semper voce dicitur a Praelato, siue a sacerdote, quem ritum sequitur Romana Ecclesia in Aduentu,&Quadragesima: tum quia omnibus modis laudanda Dei bonitas est; tum quia publica est, & communis omnium postulatio; tum quia unitatis, & pacis hac solemni recitatione admonemur, quam cum omnibus habere debemus, si cupimus

408쪽

cap. I 6. De Mut eius partibus. 3a r

mus exaudiri. Sententia Domini est r Cum dabitis ad okanatim , dimittite , si quid babetis aduersus aliquem, ut O Pate viatir , qui in ca/is est, dimittat vobis peeeata vestra Hinc

sapienter Monachorum magister; Plane, inquit, agenda matutina , vel vespertina non transeat aliquando, nisi in ultimo ordine oratio Dominica omnibus audietibus dicatur a Priore propter scandalorum spinas, quae oriri solent, ut conuenti per ipsius orationis sponsionem, qua dicunt: Dimitto no- fis debita nosra, sicut 9 nos dimittimus debitoribus non ris ,rurgent se ab huiusmodi vitio . Caeteris vero agendis ultima pars eius orationis dicatur , ut ab omnibus respondeatur, Sed Isbera nos a malo. Nouerat prudentissimus pater vix fieri pone, quin aliquando in agro dominico superseminaret κizania inimicus homo, ideo reconciliari dissidentium fratrum animos voluit initio, & fine diei per solemnem iam dictae orationis recitationem, fatis existimans fieri fraternae chai irati , si iuxta praeceptum Apostoli sol non occidat stuper iracunciam nostram. Recte Athanasius; Non retinebis offensam alicuius in corde tuo, alioquin precatio tua non pure ascendit: Homo homini referuat iram, clamat mirabundus sapienso a Deo quaerit medelam Cate tum de dicenda hac oratio ne in fine horarum extat canon ex Concilio Gerundensi De eadem vero singulis horis praemittenda nihil meminime Iegisse apud Patres antiquiores. Sane Benedictus nec principi; , nec finis mentionem facit, inter precum dumtaxat solemnia modo supiascripto recitari decernens. Finio, si prius monuero , quod Mimatensis Episcopus docet in Rationali, hanc oratione cne sal,& condimentum in omni sacrificio nostro iuxta testis antiquae sanctionem aspergendum . Non tamen damnari debent aliae Orationes ab Ecclesia approbatae,&ab orthodoxis viris compositae, de qua re pIura non contem

nenda scribit A bulensis. Cau te igitur tenendus, & pid explicandus est sanctus Edmundus ex Monacho Cisterciens Cantuat ensis Archiepiscopus , qui in speculo Ecclesiae ad suos

Pontiniacenses orationes a sanctis viris copositas reprehen ciere videtur: non enim eas simpliciter damnat, sed formam orandi a Christo Domino propositam caeteris omnibus praeis

ferendam ostendit, quod nullus rectae fidei inficiatur . Hoc seni R. Moyses Aegyptius vir doctus valde inter suos in libro , quem directorem dubitantium,seu perplexorum inscrip

R. Moyses lib. a. p. I .eo

409쪽

sit , stultos eos voeat, qui multiplicant , i& prolongant orationes, quas ipsi composuerunt , ut pereas appropinquent creatori secundum suam aestimationem,Sc conculcatu, inquit, creatorem in linguis suis,quia nimiru inconuenientes oranda formulas componunt . Omnes autem orationes prae ter D

minicam vaniloquium esse haeresis fuit cuiusdam Baulis. que Alexius Commenus orthodoxus Imperator ignibus damnisuit, ut testatur Euthymius . Sunt & Haeretici Masaliani, siue Bogo mili, qui caeteras orationes reijciunt, & battologia uuis 4φρηλε vocant, ut Costantinus Harmenopulus scribit. Et quidu quoad sensum nihil aliud peti potest, quam quod in oratione Dominica continetur; quod autem pertinet ad formam verborum multae aliae sunt orationes utiles, di essicaces, quas sancti, Northodoxi viri composuerunt.

, De Angeliea Salutatione. Eius iuignitas, O excellentia demon Iratur. βuando, O a suibus fueriι in filium. Cuν in diuinis in bi recitetur .

1 o Voties sese osseri oecasio de laudibus intemeratε Virginis Deiparae disserendi, vellem profecto, ut melle purior meus dissi ueret sermo, cunctaque corporis mei membra verterentur in linguas , quibus si non pro meritis ipsius c quis enim hoc possit illo excepto, cuius potessas non habet finem at saltem pro meo affectu clementissimae Regins pret rogativas aeternum duraturis praeconiis celebrarem. Sed quoniam peccatorum pondere pressias, rerumque labentium more coinquinatus sublimioris sapietiae illapsu indignissimus sum, iure cogor praesari veniam, & linguam fari gestientem iusti silentii repagulis cohibere . Dicent alii quibus serenior illuxit caelestis gratiae radius, dicens uberius illibatae Virginis e neomia,& Angelicae salutationis excellentiam coriosius explicabunt . Ego autem tenuitatis meae eonscius quae ad meusaciunt institutum paucis expediam . Constat haec salutatio duabus

410쪽

cap. I 6. Desingulis estu partibus .

duabus partibus, laude,& petitione. Prima pars ex Scrip- Lueaei. tura sumpta est, duosque habet auctores Angelum , di Elia aribeth . Ab Angelo tanquam a primario auctore Angelicam

nomenclaturam sorti ta est. Verba eius haec sunt: Aue graria plena, Dominus tecum, Benedicta tu in maturibus . Ad hanc salutationem conceptissimis verbis componendam totius Trinitatis dignatio intervenit. Patris nimirum mittentis auctoritas, diuini Verbi carnem humanam suscepturi sapientia , & sancti Spiritus Virginem obumbrantis operatio. Decuit sanὰ nouam gratiam noui partus noua salutatione an is nunciari r nullam quippὰ similem in toto veteri instrumento reperies. Decuit nouae gratiae inchoationem nouis praconiis euangelizari . In virginem adhuc Euam , inquit Septimius de earne

Tertullianus,irrepserat verbum qdificatoriu mortis in virgine μμ με o 7 sque introducendu erat Dei verbu exstructoriu vitae,ut quod per huiusmodi sexum abierat in perditionem , per eundem. sexum redigeretur in salutem. Crediderat Eua serpenti, credidit Maria Gabrieli, quod illa credendo deliquit, hqc credendo de Ieuit. Similis est Ire nati sententia, quam refert Augustinus , Quemadmodum astrictum est morti genus humanum per virginem , soluatur per virginem , aequa lance disposta virginali inobedientia per virginalem obedientiam. Haec autem verba r Benedicta tu in mucirribus. & ab Angelo , S ab Elisabeth dictae fuerunt, ut idem verborum consensus spiritum veritatis eorum auctorem indiearet. Addidit Eli-Σabeth sola . Eι benedictus fructus ventris tui : Nam ab arbore benedicta non nisi fructns benedictus procedere potuit . Imo, ut Bernardus ait, non quia tu benedicta, ideo benedictus fructus ventris tui;Sed quia ille te praeuenit in benedictionibus dulcedinis , ideo tu benedicta. Veia etenim benedictus fructus ventris tui, in quo benedictae sunt omnes gentes:de cuius plenitudine tu quoque accepisti cum cς teris. Rom. p. s. etsi differentius a caeteris . Ac propterea quidem benedictatu, sed in mulieribus: ille vero benedictus non in hominibus, non inter Angelos in d qui ea, ut ait Apostolus : S per omnia benι ictus Deus in soaia , Haie primae parti duo verba addita sunt ab Ecclesia , pretiosissima scilicet. nomina IESU,& MARIAE. Angelus enim cum Mariae prς senti loqueretur, nomen eius tacuit, quamuis possea trepidantem ,&dubiam confirmaturus familiariter compellarit ex nomine dicens,

SEARCH

MENU NAVIGATION