Psallentis Ecclesiae harmonia tractatus historicus, symbolicus, asceticus ... Opus nouum, & curiosum, ac multiplici eruditione illustratum auctore D. Ioanne Bona ..

발행: 1653년

분량: 683페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

g. III.

Quinque gradus proficientium : virtutes omnes acquiis rere , virtutum exemplar alis esse , iustiae vias docendo demon Irare, se humilem in omnibu

exbibere , omnes irri ones , dura ctiones patienter ferre. i. a Acte animi virtute fidelis ascensor, nec te ea quς di-1 1 cta sunt perturbent, ait Climachus: nemo unqua

repente uno simul passu scalae gradxis omnes conscendere potuit . Iam a malo declinasti, iam spinosum incipientium iter cucurristi: nunc a vitiis purgata mens virtutibus ornari debet . Quid entin iuuat, ut sapienter Chrysostomus scribit quod omnes spinae sunt amputatae , si non sint deiecta bona . semina λ Non lassicit recessus a malo, ut in bonorum simus possessione . Nam si spinis euulsis terra maneat otiosa, herbas rursum inutiles germinabit. Est hic igi ur proficientium gradus primus. omnium Virtutum acquisitio . Solae faciunt virtutes beatum, inquit Macrobius, nullaque alia quisquam via hoc nomen adipiscitur. Nempe ille beatus est rLtiem non ambigui j Uces, non mobile vulgus, Non leges, non castra tenent: qui pectore maino in Spemquε, metumqui domat Oitio subhmior omni, Exemptus fatis , indgnantemque em. Pir

Fortunam, dubio quem non in turbine rerum

Deprender suprema diei, sed abire paratum,

Ac plenum visa. Sola virtus, ut . verbis utar Isidori Pelusiotae, praelaram , Nnunquam intermorituram gloriam obtinet, ut quae nec vetu stati cedat, nec obliuione conteratur, nec marcescat, verum recentem semper , ac vegetam, & florentem dignitatem hebeat : ac proinde prudentibus viris omnibus viribus eniten dum est , ut eam adipiscantur. Nam . ut sapienter scripsit qui dam , virtutis ignorantia mors animae est. Nec te terreat difficultas ascensus, quandoquidem , ut ait Poeta: Araua virautem projsert via.

Quid

392쪽

Quid enim dicit pselmus ui cm mi in Domino Aut mons

Sion, non commouebitur in aureum qui habitat in Hieν al m. Qui proficiendi desiderio insatigabiliter ad ulteriora sese extendere conatur , tametsi in principio asperum iter, pugnam laboriosam experiatur; quanto tamen amplius progreditur, tanto magis habilitatur ascensui et & quo magis decertat, eo firmior, & robustior euadit,donec virtutis illectus pulchritudine insuperabilis omnino sit, dc colonae propinquus . Ipsi montes,ad quos prius oculos leuaueras, ipsi inqua, in circuitu

tuo malos homines elongabunt a te, ne sorte prauis eoru in

moribus, & exemplis in ruinam traharis . In hac spe singuia rariter constitutus perge secuetus , qiu ancti desidersi primi-

. tias iam habere meruisti: memineris icriptum et Regnum caelo- . iis ..rtim Oim patitur, ct Oiolinti raptusit ima. Porro regnum a. i. . ii lorum regnum virtutum est , quod cum adeptus fueris, ru-

quiescet super te in fine huius pia in i promista pax, quam nec

mundus dare, nec mundanus recipere potest, pax ex V perans omnem sensum, omnia vota transcendens.

a In excelso virtutis fastigio collocatus ad secundunia Peruenies gradum, ut proximo tuo te ipsum exhibeas virtutu H idobon pist. r. omnium persectiis inum exemplar Nam,ut scribix elegantisilia me Hildebertus Turonensis Archiepiscopus, citra prosectum proficit, quisquis alteri cu potest no prodest. Magisaute pros ut exempla, qua mores,& ut docet Salvianus,Procurator est quodammodo salutis humanae, qui non tantum id agit, ut Muian. lib. .

ipse bonus sit, sed efficere & hoc nititur, ut alii mali esse desistant . Auctor est bonorum sequenti uiu , Rit quidam ν qui s=minias. i b.,

relinquit exemplum . Et alius. sapiens nil sibi optatius esseta eν sim asseu crat , quam quod sit ad recta tendentibus propositus Gquasi exemplar. Laurentius Iustinianus rem istam sic eloque- ter pertractat. Quantum excitent ad Virtutum studia virium Iustinis,. lib. de tum exempla eos , qui Deo placere volunt, atq te virtutibus ornari peroptant, quisque sapiens sufficienter intelligit. Erigitur namque humana fragilitas, & opportune corroboratur . in opere exemplis maiorum,atque quotidie animatur ad me- lius Patrii rememoratione virtutis. Stude igitur omni qua vales industria morusplendore nitescere,ut dominicet oves ex te quotidie aediscentur videtes in te lumen fidei,spei loganimia tatem, ardorem charitatis, cordis innocentiam, iustitiae etelii, amorem staternitatis, pudicitiae constantiam, tote; antiam

393쪽

Plae in Hippia.

avis in orat. p.

laborum, dilectionem inimicorum, patientiae robur, studium

humilitatis, vitaeque omnimodam integritatem. Tunc laudabiliter poteris psalmum istum decantare, quo conuersa in libertatem captiuitas Diaboli commemoratur. Tunc reple bitur os tuum gaudio, & lingua cxultatione. Tune dicent inter gentes, Magn&icauit Dominu arere nobiscum,factisumus

Ialantes.

3 Post virtutum exhibitionem sequitur tertio Ioco sapie-tiae illuminatio, ut sis potens verbo rudes edocere , & rectas iustitiae vias cunctis hominibus bonae voluntatis efficaciter demonstrare. Multo enim maius beneficium eis conseres, si inseitia liberaueris animum, quam si corpus aegritudine, ut Socrates asserit apud Platonem. Hinc Simandius, teste Diodoro, suam Bibliothecam hac epigraphe praenotauerat, Animi medicamentum. Debet autem doctor persectus similis esse Athenodoro Philosopho, cuius doctrinam Sallustius apud Suidam igni comparabat omnia adiacentia, & propinqua incendenti. Debet virtutibus ornatus esse,ut magnus Basilius luculenter ostendit, cuius uniuersae totius vitae actiones testimonio sint charitatem in eo erga Deum inesse,qui diuinarun aliterarum scientiam habeat, vir integer, nec ulli distractioni indulgens, ab avaritia abhorrens, minime libenter gerendisse negotijs admiscens, quietus, amans Deum, cui denique nihil sit praestantius honore Dei. Debet doctrinam moribus confirmare: nihil enim, ait Elias Cretensis, serinone firmius est, qui rebus confirmetur. Quod si eloquium tuum ignitum plures conuerterit ab errore viae suae, vide ne tibi surrepat

inanis gloriar perniciosa praesumptio , sed omne bonum diuinae tribuens dispetitioni psalmum sequentem recitare memineris, quia Nisi Dominus aedificauerit domum, in vanum I borauerunt qui ad cant eam. Inanis gloria subtilissimum venenuni est omne opus bonum inficiens. Inter homines quideterrenis affectionibus alligatos absque Inani gloriatione nihil eximium, nihil dignum memoria geritur, ut Aelius Aristides subtilissimus, & suauissimus orator multis exemplis ostedit. At Christianae persectionis cupidus nihil credens humanam industriam praeualere, quicquid boni facie, Deo adscri

bit, & psallit cum Propheta, quia Nis Dominus eustodierit c uitatem ,frustra vigilat qui custodit Oam. Non tua sed Domini haereditas sunt filii, quos fortasse per Euangelium genuisti:

atque

394쪽

cap. is . De psalmis gradualibus.

atque sicut sagitta de manu potentit egressa magna celerita te currit, & percutit; ita filii excussorum diuina, non tua virtute ad destinatum sanctitatis scopum perducti sim t. i4 Hactenus quasi alter Helias non curru igneo, sed gradibus subuectus virtutum coelum mysticum conscendisti. Cauendu m nunc est,ne carnis pondere depressus ad terrena la-haris : quo altior es, eo grauior ruina erit, si cadas. Esto igitur quartus gradus tui prosectus humilitas. Nam,ut Magnus docet Gregorius, Qui sine humilitate virtutes congre at, equasi in ventum puluerem portat. Bonus fundus humilitas, ' μ' ait Bernardus, in quo omne aedificium spirituale constructum κε ri 1 screscit in templum sanctum in Domino. In humilitate sum- conta. '

mum bonu statuit Antisthenes reserente Clemente Alexam Clem.Alex libri no . Sed do Manuel Palaeologus Imperator Constantinopo-Strom. '' litanus summi Princeps ingenij in laudes humilitatis effusissi ' i e-i ' mus; Humilitas, inquit, accuratum praesidium est bonorum omnium, virtutumque terminus ,& requies , & portus salutaris, & locus tutus. Humilitas diuinum quiddam, multisq; celebratum laudibus, nulla non parte venusta,&incomparabili cum pulchritudine circumiens, omnes ad se pertrahit, &in amorem sui pellicit. Propterea Psalmus huic gradui co respondens beatos praedicat omnes, qui timent Dominum,qui ambulant in υνι eius. Quae sunt viae Domini, nisi viae humussitatis Z Disite is me. inquit, quia mitis fiam, idi humilis corde. Reputa ergo te omnium infimum ,&abiectissimum, ut illius sequaris vestigia, qui dixit, Ego sum vermis,stnon homo, op- PAtm. ii prurium hominum, abiectio tibis. Beatus eris, si h c Q. ceris, Ac videbis bona Hierusalem omnibus diebus vitae tuae. Porro humilitas in siletio conseruatur, imo,ut dicit Philippus

de Clara ualle, humilitas silentium parit. Humilitas, ait ille, glΣ--r

virtutum regina primogenitum filium suum silentium parit, in quo, & de quo cultus iustitiae pendet. Tandem prosectum tuum coronans quintus gradus est patientia, cuius vinci victoria est: si videlicet omnes detractiones, irrisiones, contemptus , contumelias, S persequii

nes patienter, &mansueti sustineas. Patientia est, inq.sit Cyprianus, quae nos Deo & commendat , & seruat: ipta est Cyprii se bono quae iram temperat, quae linguam fiaenat quae mentem gu- ε' ς' η'bernat, pacem custodit, disciplinam regit, libidinis impetum stangit, tumoris violentiam comprimit, incendium simult

395쪽

3o2 Diuina psalmodia

ris extinguit, coεrcet potentiam diuitum,inopiam pauperum

re uete tuetur in virginibus beatam integritatem, in viduis laboriosam castitatem, in coniunctis & maritatis indiuiduam charitatem: facit humilem in prosperis , in aduersis sortes, contra iniurias, & contumelias mites et docet delinquentibus cito ignoscere, si ipse delinquas , diu di multum rogare et tentationes expugnat, persecutioneS tolerat,passiones, dc martyria consummat. Ipsa est, quae incrementa spei sublimiter prouehit : ipsa actu in dirigit, ut tenere possimus viam Christi, du 'i . per eius tolerantiam gradimur: ipsa efficit ut perseueremus filij Dei, dum patientiam Patris imitamur. Haec eloquentissimus Cyprianus. Nihil autem utilius accidere potest homini, Lud. plosi '- Vt Abbas Laetiensis sapienter docet , quam tribulatio siue sit' Uy 'ξ e,terna, siue internar Be nullum certius signum diuinae electionis habetur , quam si quis afflictionem ,:vel quicquid aduersi a Deo immittitur, humiliter patienterque sustineat. Op-Lueiser. lib. s. ad time Lucifer Calaritanus: Ad aeternam vitam perfruendam εφ ' ' μ ' nos peruenturos scientes omnia gratanter perpetimur, damna corporis lucris animae repensamus, coronam in vulneribus computamus, de tormentis, & doloribus illatis in Christo triumphamus. Inter ingruentes itaque:aduersitates, inter crebras afflictiones, seculique molestias constanti feruore perseverans cantabis Domino, dc dices: Saepe expugnauel xuns me a iuventute mea, etenim non potuerunt mihi. Cedent, cedent diabolicae fraudis machinamenta rarescent,& consen-

., dentur impij, cum viderint perfidiam suam bonorum consatia superari. Forti animo esto, & agere, & pati sortia Clitia vlpiinu, Rhetor stianum est. Praeclare quidam Ethnicus: sic parati esse debemus, ut quicquid acciderit, nihil animo sit nouum.

. . in Fortuna Dpὸ rideat. Siue t auis agitet proe/llis, Dor quo euris implices Diθε fatalem' raresortem,

Omnemque casum Uιncere.

Nuda te fumum oebat aura, nullas Te maeror infra deprimat. - . Mitiss

396쪽

cap. I i. De Psalmis Gradualibus . 3ορ

tim: Mitius dira ferient guta , Si te paratum torqueant. li IIus, ct menti oti futurum t.

Siruat mundus, pelagusque terra Vndas furentes misceat. S polus stammis rapidis eremem , iii

Si mon asauiantingis . Spernet biostiires populi tumultus, θι nos fragores fulminum.

per Ianguores pereuntis orbis, Fragmenta calcans alberis. Transiet eontians, timidosque latus

Cernet eadentium metus.

Ad hunc gradum qui peruenerit,cognoscet in hoc terminum sui profectus, quia Patientia opus persectum habet: illique debetur corona, qui legitime decertans deuotus Deo permanet inter nagella. l

9. IV. . auinque gradus perfecturum: Orationis audium,purissima intentio, in omne bonum magno impetu ferri, velis semper quod vult Deus, actarere Deo , O unum fleri eum eo spiritum intimocharitatis assectu.i Π O potissimum spectat Prophetalis isse ascensus ut pau-

Lia latim altiora petens indicia nobis tuae perfectionis ostendas. Λ viiijs purgatus,virtutibus illustratus ut sis; hac- tenus tamen prosecisse non sussicit: quinque supersunt pei se- ctorum gradus, quinque scilicet ornamenta, quibus animam amiciri par est, antequam diuino conspectui praesentetur, de Vnus cum Deo spiritus efficiatur. Primitu, ese offert sedulum orationis studium, externas nimirum deserere occupationes, pauca cum hominibus, plura cum Deo miscere colloquia,

quoiam in ipso sunt omnia. Oratio, inquit Elias Monachus, is tiar:ραγ-

, . a

397쪽

ain. . Diuina psalmum

clauis regni coelorum est. Oratio nuda orantes tanquam panis confirmat: quae cum aliqua contemplatione coniuncta .

est impinguat: quae vacat specie, & simulacris vini odorati instar est, quo repleti insatiabiliter admirantur,& obstupescui Ibi remedium vulnerum, ait Bernardus, ibi subsidia necessitatum, ibi resercitus defectuum: ibi profectuum copiae,ibi denique quicquid accipere, vel habere hominibus expedit,quicquid decet; quicquid oportet. In hoc gradu collocatus Propheta se pia in psalmo humilitate prosternit, quia iustus in principio orationis accusator est sui. Conscius conditionis humanae clamat de profundis ad Dominum, quia tanto se celerius credit exaudiri, quo profundius humilitatis penetr libus sese abdiderit. Quia vero cognoscit se nullatenus culpas posse deserere, quin otioso sermone delinquat, vel superfluis excedat cogitationibus, aut inanibus actibus occupetur; ideo misericordiam Domini, & copiosam eius redemptionem desiderat, quo purior valeat purissimi Regis conspectui praesentari. I 'a lam qui assidue cum Deo versari in sua uidima orationis quiete didicisti, ad alterum gradum properare debes, ut quicquid boni cogitas, dicis, vel operaris, id totum sincera, ac purissima intentione ad solam Dei gloriam dirigas, non tuu

commodum quaerens, non gloriam tuam appetens, non aura

captans popularem, non propriam desiderans consolationem. Ita quod omni im actionum tuarum basis, amussis , & fundamentum sit Dei solius honor, &gloria. Luid enim mibi ι in eoelo, ait Propheta, aut a te quid vota ver terraὸ Deus eo dis moi, ct pars mea Dιus in aternum. Clare de hoc Bernamdus: Puritas intentionis haec est, ut simplex oculus totum eorpus lucidum faciat, ut quicquid feceris propter Deum facias, & ad locum unde exeunt gratiae reuertantur,ut iterum. .a ..cta.' ' Optime otiam e clamat Richardus. O quoties ipsam ιib...ei. veritatem non pro Veritate, sed pro vanitare quaerimus & inuentam veritatem non in veritate, sed ad vanitatem diligi Maus ,&quod miserrimum est, in verbis vitae ad mortis lucra negotiamur J Non sic fidelis seruus , non sic,sed de bonis operibus nihil arrogans sibi, psallit Domino cum Propheta, Domino non es exaltatum cor meum, neque elati sunt oetiis mei rneque ambulauι in magnis, neque in mirabilitas super me. R

398쪽

Cap. I s. De Psalmis Gradualibus si i

ciam enim intentionem comitatur humilitas, cuius praeuariacator a diuinae suauitatis gustu, sicut infans a maternis uberrubus, excludetur.

Hoc posito bonorum operum solidissimo sundamento

ad tertium gradum prouehi necesse est. Hic autem praeparandus est animus, non tam ut agas, quam ut patiaris . Oper sipiritus ingenti tertiore persicere, & in omne bonum ma moimpetu serri tertius est gradus, quem non incongrue tertium coelum dixeris, ad quod raptus Apostolus audiuit arcana verba, quae non licet homini loqui. Intelligentia nam quo humana, ut subtiliter docet Richardus Victorinus, diuinitus Ricb tib Hi ς-

inspirata,& illo coelesti lumine irradiata aliquando subleuatur pra propriam scientiam, aliquando etiam supra indu

striam, aliquando autem etiam supra naturam. Coelestis enim desiderii ardo rcum vehementer exactuat, animam diuitio amore seruidam per violentiam ardoris subleuat ad superiora. De tali anima recte illud intelligimus, quod in Canticis seri ς ' ptum est: Quae est ista qua progreditur quas Au ora consurgensλQuae quidem aurora sequentium graduum incremento

dilatabitur, donec in diem desinat splendidissimam, in diem

illam, quae melior est in atriis Domini super millia . Vide autem num illi, qui eiusmodi est, possit consequens psalmus conuenire, Mem nto Domine David, di omnis man 1tudinis eius. Votum enim vovit se requiem non habituru, donec inueniat locum Domino, dignumq: Deo Iacob tabernaculum aedificce in seipso , in quo ipse Dominus, cum sanctificatio e Horebit, requiescet. Prolixior caeteris est psalmi huius modulatio, quo mysticae ascensionis concinit sacramenta .fidclem ascenso rem ad ceIsioris sanctitatis augmentum perducit. Et quidem hucusque peruenisse magna delectatio m tis est, magnum gratiae incrementum. Sed numquid hic prς matura statione commorandum Absit. Sed quid dicit Scriptura Z Amice ascendesuperius. In hoc ascensu mirantur sancti Lue. t . in animae tuae anagogicum prouectum ,&dicunt: aeoae ossa, Cant. qua ascendit de deserto delicνs tarns, innis υριν dilectum suum Inniti enim super dilectum, cum Dei voluntate in omnibus cocordare, a diuino beneplacito in nul Ia penitus redissentire, verbo ut dicam, velle semper quod vult Deus, sublimis philosophia est,quam ad quartum gradum promoti totis.

399쪽

3 ix Diuina Psalmodia

tis debent viribus profiteri. Hancopientiam petimus, cum

dicimus in oratione, Fiat volutas tua. Hanc docuit Christiis, cum orauit ad Patrem, Non mea, sed motantas tua flaι. Hac omnes sancti Dei excelluerunt illud iugiter clamantes,minia ne quid me vis Derre In hac salus, & vita; pax, & gaudium sita sunt; fastigium, de culmen Christianae perfectionis. De hac consormitate humanae voluntatis cum diuina libellum edidit Hieremias Drexelius,quem nunquam satis laudare πι- Ieas. Ex hoc disces quicquid de hac re, vel veterum Patrum

monumenta continent, vel sanctorum exprimunt exempla.

Hanc sapientiam qui possederit, vere poterit psalmi dulcedinem experiri, vere poterit sapienter psallere, Ecce quam h num, ct quam tueundum habitare fratres in unum f. quoniam idie mandauit Dominus benedictionem, o vitam usque ins

METRUM XXXVI. Hs fixum es mibi Numinis orandus

Leges, ae nutus, is aquesanctasqui. Uuitus nam gero pendulas ab illis, M.ta Ouuntatingitur ina bonae. mpronsa vi perago leuis carina , Horγida praecipitι bella mouente No . sidus Parrbasa requirit ursae, Tutior vi dubium naufraga radat iter Armssio mibi erit Dei voluntas, Sequa m/a hoc semper sdere vita reg/t. Seu unguore velit, malaque sebri,

P. actaque continuo membra dolore premi. Seu me paup/rie imperetgrauatum

Liberaseruili subaιre colla iugo. Mu .Hi iubιar labore fungi, R dire ingenua sordida pensa manu. Nilfoedum , nibHaesimabo durum , Quamuis ilis nouis uiat usque modis.

Ruod' me iubeat laeus nefandis Quos merui noxis poniesubires1gis.

400쪽

Cap.r s. De psalmis Gradualibus . arx

Abi malis 1gias Deo iubente Poenas, quam cris pundida rigna Poli.

Coelorum proceres, corisque regna s

Panditur Eoo, clauditur occiduo. Sies Iesu mihi Numinis voluntas, Hae sne cuncta mibi nox tenebrosa forent. 3 Ite nunc humanae vitae calamitates, ite brutalium affectuum perturbationes, nunc cedendum est triumphanti. Ad coeleste fastigium virtutum gradibus peruentum est,ad finem, qui nullis limitibus terminatur, ad summum totius perfectiois: nis cacumen . Stat Dominus innixus scalae, ut animam amoris igne candentem sibi intime uniat, de indissolubili charitatis nexu secum conglutinet. Teste enim Climacho charitas est, quam in summitate scalae vidit Iacob. In hac intima cu Deo unione postremi gradus ascensio consistit,cuius dignitas tanta est,ut nec linguis hominum, nec Angelorum exprimi possit. Anima si quidem ad hunc statum evecta diuina claritate,quq a Deo resultat, miro modo assicitur, & a Deo sibi intime unito succensa se Dei genus esse demonstrat, sicut ferrum, dum candet, mirifice ignem repraesentat, & illius proprietatibus pollet. Eius vero potentiae in quandam vastissimam, ut ita dicam, Divinitatis solitudinem introducuntur, ubi voluntas Deum ineffabili sensu percipit, & intellectus amissa omni rerum distinctione, ac varietate , cunctasque imagines etiam nobilissimas transcendens Deum sapientissime ignorans contemplatur : non enim illum clare intuetur, ut in patria; sed excelso ignorationis genere, illa videlicet irrationali,&ame- te sapientia a S. Dionysio Areopagita tantopere celebrata ipsam diuinitus agnoscit. Gustaverat celsitudinis huius suauitatem Richardus Victorinus, qui loquens de hoc statu dicit: o alta quies, o sublimis requies, ubi omne quod humanitus moueri solet motum omnem amittit: ubi omnis qui tunc est motus diuinitus fit, δε in Deum transit. O illos vere beatos, de quibus scriptum es , Ego dixi dij estis, non natura, sed gratia ,' non essentia, sed participatione, qui videlicet unum sunt cum Deo in infinita, Scinexhausta charitatis eius abysso. Hoc est illud unum , quod solum esse necessarium edocuit

Christus: haec est meta, hic finis, ad quem tendereidebemus: Rr haec

SEARCH

MENU NAVIGATION