장음표시 사용
421쪽
Qui te dicis in Christo manere, debes sicut ipse ambulauit, tatu ambulare . inod si propriam gloriam quaeris , florenti in- uides, absenti detrahis, reponis laedentite: hoc Christus non secit. Confiteris te nosse Deum, factis autem negas. Non recte plane, sed impie linguam Christo, animam dedisti diabolo. Vides quod non faciat hominem rectum fides etiam recta , quae non operatur ex dilectione Sed nec opera quam uis recta rectum cor essicere sufficiunt sine fide. Rectas ergo studeamus facere vias nostras, & studia nostra: levemus corda nostra cum manibus ad Deum, ut toti recti inueniamur fidei nostrς rectitudinem rectis actibus comprobantes. Vt enim, ait Sanctus Calixtus Papa, Non bene vivit, qui non recte credit.
De Horarum initio Cur a versu Domine labia mea aperies incipiat nocturna Onaxis . auid sit mulce aperiri labia . Completario cur praemittatur hic versus, Conuerte nos Deus salutaris noster.Conuerso vera qua fit. Ira Dei duplex. Usus multiplex butus versiculi, Deus in adiu torium meum intende. 1 C, Mnes horae canonicae a primo versiculo psalmi sexagesimi noni, Deus in adiutorium metim intendo, usu immemorabili incipere solent. Huic in nocturna synaxi ve sum Domine labia mea aperies ex palmo so. prςmittit Ecclesia Romana, postponunt Monachi. In Completorio autem prςponitur sere ab omnibus Ecclesiis psalmi 8 . versiculas Conuerta nos Deus falutaris no Πιν, ' auerte iram tua a nobis. Initio itaque nocturnae precis labia elausa in completorio petimus aperiri, Dominum exorantes, ut qui labia olim prophetae calculo mundauit ignito, nostra quoq; dignetur pia gare, di aperire. Nam cum dicat Scriptura , Non ν perio Lai in ora precatorii, quis audeat diuinas laudes immundis
422쪽
labijs decantare, ni prius obstructa per peccatum oris claustra misericorditer aperiat ille, qui solus potest facere munda de immundo conceptum semine Z Nemo enim potest laudare Deum, nisi Deus aperiat labia, ut ostendit Augustinus contra duas epistolas Pelagianorum. Alioquin sugillabit nos duris
sima illa exprobratione, Suare tu enarras iustitias meas, ct assumis tes iamrntum meum per os tuum p Tu oro odissi disi inam,ct proircisis mones meos retrorsum.Ad rem Chryse stomus: Peccatum suapte natura linguam astringit, & os obturat. Quam sententiam complens Ambrosius ait; Cuius ergo labia aperit Deus, hunc peccati absoluit reatu . H. vinculis itaque peccatorum abselui petimus, cum dicimus, Domine labia mea aperies. Et quia iustus prior accusator est sui, acincusamus nos ipsos ante orationem cofitentes peccata nostra,
quatenus reconciliati per gratiam Dei facilius exaudiri mereamur. De imp ijs scriptum est, quia dixerunt, Labia nos ad nobissent, quis noser Dominus est Et ideo oratio illorum erit execrabilis: At labia sponsae, labia iidelis animae dulcia ,&purpurea dicuntur esse sicut favus distillans, sicut vitta coccinea. Cum ipsi sponso, inquit Gilbertus Abbas , Sponia loquitur, tuc loquitur in loquela dulcioris labis,& lingua altera. Tunc cordis labia vere melle del*ctationis distillant diu instimo non ta di stillant, qua fluunt, quoniam hora illa in melleas
affectiones tota conuertitur . Beata vicissitudo, quando de corde Sponsae quaedam fluenta mellis emanant in Dilectum, α ab ipso redundant in Sponsam. Ad locum enim unde exeuthaec mellis flumina reuertuntur, ut iterum fluant. Boni saui in labiis Sponsi, & Sponsae eructantes ex hoc in illud, & in uia Cem rorantes amoris dulcedinem . Ille desuper irrorat gratiam, ista deorsum actionem gratiarum. Rursus labia Sponsae Purpurea dicuntur esse sicut vitta coccinea. Per coccinum si enim charitas intelligitur, quae est vinculum persectionis; sicut autem vitta confringit crines, ne dispuant; sic anima Deo
dilecta labia sua cohibet, ne verbum malum , & inutile pros rens extra se diffundatur. Apertio oris illius inflammavio es , i di semper laus Dei in ore ipsius.
2 Cum autem oratio cordis sit, non labiorum; miror cur Ecclesia ante orationem labia sibi, non cor postulet aperiri. Sed notandum quod usus labiorum no tantum ad eloquium, sed etiam ad osculum est : consociant enim se mutuo osculan-
423쪽
tium labia ζ animis videlicet ad mutuum eongressum aceed
..ia tibus, ut ait Chrysostomus: cumque templum Dei simus, si-
cut limina tepti, ita os osculamur, per quod ingreditur Christus, quando communicamus . Igitur Ecclesia dum dicit, Dominι ιabia mea aperies non tam petere videtur diuinum a xilium ad laudes eius digne an nunciandas, quam mysticam' labiorum purificationem ad castissimum dilecti osculum recipiendum . Felix anima, quae propriae conscientiae testimonio intus erudita coelestis sponsi osculo se idoneam cognoscit. Fe- Iicior, quae unctione magistra sentiens quanta sit gratia diffata in labiis Sponsi, osculum eius iam amore aestuans fiduciali. ter petit. Felicissima plane, quq ad ipsum' osculum dignanter admissa diuinae suauitatis inenarrabile gaudium in seruore spiritus experitur, & torrente uberrimo sempiternae voluptatis in plenitudine gratiarum inebriatur. Ο mihi si liceret e
foetenti coeno iniquitatum mearum tantisper assurgere,& te renarum sordium excusso puluere te Domine deprecari, ut labia mea aperias, & oris impuritatem emundes. Peccaui enim, iustissime Iudex, qui iudicas aequitatem, peccaui in cf-lum,& coram te etiam non sum dignus leuare oculos meos a terra, quanto minus videre faciem tuam, ad oris tui osculum aspirare Z Pro uoluar itaque pauidus, de tremens ante vestigia pedum tuorum, &de intimis visceribus longa trahens suspiria lacrymis meis pedes tuos rigabo . Plorabo coram te, qui fecisti me, mala quς seci; nec a planctu, & oratione cetasabo, donec audiam auditionem bonam,verbum consolationis; Romittuntur tibi peccata tua: donec dicas, Consurge, e surge, excutere dν puluere,filue vineula colli tui captiua sua Sion : donec sonet in auribus meis vox illa gratissima, Ercofanu actus es, iam noli peccare. Tunc adiutus gratia tua,auctus virtute, fiducia consortatus non confundar praesumere potiora. Erectus de stercore sedebo forsitan cum Principibus, de robur accipiens a potenti dextera tua faciem tua a Domine requiram, & quod non sine pavore, ac tremore dico, ad os tuum caput attollam,sperans omnino'adimpleas me latitia cum vultu tuo.
424쪽
Cap. is. De g. eius partibus. METRUM XXXIX. O mende rex polorum,
Vis es arbitra pectoris. Te requiro, ad te reuertor po mentis vigor, o amor. Lui labor s, ct dolores, Et euras hominum Oides. Prece fonti, parce seruo . . Mortis perpetua reo, in i Luem eatenis auigatum
Hostis tartareus tenet. Ite eulpas,solue nexus, Ut te perpetuo eanam.
Ut Odontes me solutum Vinetis horribilis necis
Angelorum turba Ualunt Laanti sit lacrymantibus.
3 Solent corporales indigentiae,rerumque labentium cuiarae,& variarum imaginum consula phantasmata orantium amentes per diem lapius distrahere, & perturbare e quapropter initio completorii, quod ultimum diei ossicium est, ve siculum illum decantamus, Converto nos Deu alutaris noster, Cr auerte iram tuam d nobis. Hac enim hora ab ossicijs activae vitae ad contemplationis studium conuertimur,& sedato ear natium affectionum tumultu gustare, di videre desideramus quam bonus sit Deus. Per peccatum auertitur homo i Deo, dc conuertitur ad creaturam : Auerterianis, inquit, ct non fruauerunt pactum, lefactιβοι abominabitis, em ea qua dia QR '. o. Iexerunt.Dum vero per poenitentia reuertitur quis ad Deum, Deus eum conuertit ad se per immissionem gratiae, &abeois de 'n iram suam auertit per remissionem poenae. Quid est autem quod cum oramus, Conuerte nos Domιne ad te, ct con- Theis. s D rtemur: ipse e contrario i espondet Convertimini ad me, o Zicu 'Go conuertarad eos λ An hoc nimirum, quod fides eatholica protestatur, arbitrii nostri libertatem cum gratiae praeuenien- tis essicacitate inconcussam manere,adeoque nos libere DeuV u trahentem
425쪽
pet n. de grat. de lib.arbitrio . sed .il. in epist. ad
trahentem sequi, sicut ille sortiter nos trahit, qui dixit, Nemo
poteri venire ad me, nis Pater mem traxarit litam λ Sic ait Rc r- nardus Theologus vere Theod id actus : Tolle liberum arbitrium, non erit quod salvetur. Tolle gratiam, non erit unde salvetur. Nec dare potest salutem nisi Deus, nec capere valet nisi liberum arbitrium. Sedulius quoque in explication , epistols Pauli ad Romanos; Velle, inquit , & currere meum . est, sed ipsum meum sine Dei auxilio non est meum : nam ipse voluntas a Domino prς paratur , dc Deus est qui operatur in nobis & velle, & perficere . In nullo igitur gloriandum, ut Ecclesia Lugdunensis in libro de tribus epistolis docet, quia nostrum nihil est, de sine me nihil potestis facere, dicit Dominus : tanta est tamen bonitas Dei, ut nostra velit esse merita,quq sunt ipsius dona . Sed lisc acerrimis scholasticorum concertationibus diu in sc holis agitata tutius est simpliciter credere, quam mendaci hominum statera curiosius examinare .
Nam, sicut eleganter scribit S. Prosper Rhegiensis Episcopus , quq sit dilcretionis illius in te creto consilio Dei causa, vel ratio, de supra facultatem humanς cognitionis inquiritur, &sine fidei diminutione nescit ut i modo confiteamur nemin mimmerito perdi, neminem merito liberari. Nisi enim Deo
vocante, docente, saluante, nemo venit, nemo eruditur, nemo saluatur.
Illud autem quod pret cipit Dominus, ut conuertamur ad ipsum existimat Bernardus doctor egregius esse mysterium regni Dei, de secret uni consilium, quod solis credatur amicis.
Nam qin me vertam, inquit, ut conuertar ad te Dominit
Deus meus P Si ascendero in eoetam, tu idie es :s descendoro in infernum, adeι. Quo conuertar ad te P Supra, an insta λ ad dexteram, an ad sinistram Z Audiamus scripturam, quam couersionem nos edoceat. Nisirenues fueritis, ct et iciamini Aut paruulus se, non intrabitis in regnum eaelorum. Agnosce plane quo velit Dominus, ut conuertamur. Ad paruulum co- uerti necesse est, ut discamus ab eo, quia mitis est,& humi Iiscorde. Ad hoc siquidem paruulus datus est nobis. Quid inflaris o homo λ Quid extolleris sine causa Sublimis quidem Dominus, sed non ita proponitur tibi, ne sertὶ dicas , eleuata est magnificentia eius super coelos, &non potem ad eam. Prorsus vos filii Adar, ait Abbas Igniacensis, qui nimis grandes estis in oculis vestris, di in gigantarum enormitatem per
426쪽
paruutas iste, non intrabitis in regnum eo Artim. E go sum ostiuregni, ait paruulus iste : nisi incurvetur altitudo virorum, noeos admittet humilitatis ianua . Ideo nimirum conquassabit capita in terra multorum: & qui elati acccdunt, repulsi capite illiso cadent retrorsum. Quid enim λ Adhuc tu superbis terra, & cinis, postquam Deus factus est humilis p Adhuc in gnus es in Oculis tuis, postquam Deus paruulus factus est sub oculis tuis Ille semetipsu exinanivit, ut pend videretur esse nihil, sine quo factum est nihili & tu in immensum inflaris, 3c extolleris existimans te aliquid esse, cum vere sis nihil. Ipse te seducis. Quod si vere humiliatus fueris,& in toto corde reueritis ad omnipotente, tunc fiet sermo,qui scriptus est : Gonuem Zach. o. ε. tam eos, ct miserebor eorum,sterunt Aut fuerunt, quando noproteceram eos. Ideo pol petitionem conuersionis oramus
consequenter; Et auerte iram tuam a nobis: nam impietas imp ij non ei nocebit in quacunque die conuersus fuerit ab impietate sua. Loquimur autem de ira Dei, quae ad interitu peccatores perducit, de qua seriptum este Ne quando irasca- , Litur Dominus, ct pereatis de via iusia . Alia enim ira, qua pee- cantibus irascitur ad salutem, desideranda nobis est, summitaque precibus flagitanda, ne serto dicat Dominus, Ite cessit relus meus a te, ultra non irascar tibi. Oro Domine, ut irascaris mihi in praesenti seculo, quatenus in futuro misericordias
fideles consequi merear. Uerumtamen cum iratus fueris, misericordiae memor eris, sicut dicit psalmus: Iratus es, ct mi- Psalm .sa. fertus es nobis . O ira misericors , exclamat Berengosius Αb. P eng. ser. a. debas, quae sic irascitur, ut si ibueniat: sic minatur, ut parcati sie -- y ib. aufert, ut restituat: sic tradit, ut eripiat: sic destruit, ut muniat: sic abiicit, ut recipiat. O qtram falubris indignatio,que sic auertit, ut respiciat: sic claudit, ut aperiat: sic exigit, ut dimittat: sie deiicit, ut erigat: sie perdit, ut requirat; sic amittit, ut custodiat. O ira misericors, di incomparabilis miseria cordia, quae ab omnibus viiijs humana semper emundat pre- cordia: Per quam peccator inuitatur ad veniam, iustus ad vitam, martyr ad patinam, conseor ad gloriam. Non enit miseretur, nisi irascatur , qui ob hoc prius irascitur, ut postea
naisereatur. Praevenit enim ira, ut sequatur misericordiar praeuenit lacrymae, ut sequatur venia: praeuenit poenitentia, vesequatur indulgentia. Vu 2
427쪽
346 Diuina Psalmodias CistereIenses Monachi; qui tegulam s. BenedictI ad li
teram exactissime obseruant, memoratum versiculum ante Completorium cantare non solent, id enim in regula non inuenitur expressum, cum dicat S Pater; In primis semper diurnis horis dicatur versus , Dem in adiutorium meum intende. Porro hunc versum, Deus in adiutorium meum intende, semper in usu suisse apud antiquos Monachos Cassianus rei monasti cs solertissimus, & primarius auctor exequitur. Hic na-que versiculus, ait ille, non immerito de toto scripturarum excerptus est instrumento . Recipit enim omnes affectus quicunque inferri humanae possunt naturae, & ad omnem statuin, atque uniuerses incursus proprie satis & competerer aptatur.
Habet siquidem aduersus uniuersa discrimina inuocationem Dei, habet humilitatem piae consessionis, habet solicitudinis ac timoris perpetui vigilantiam, habet considerationem fragilitatis suae, exauditionis fiduciam, confidentiam prs sentis, semperque allantis praesidi j. Qui enim iugiter suum inuocat
Protectorem, certus est eum esse semper prε sentem . Habet amoris, Scharitatis ardorem, habet in sidiarum contemplationem, inimicorumque sermidinem , quibus perspiciens semetipsum diu noctuque vallatum, confitetur se non posse sine sui defensoris auxilio liberari. Hic versiculus omnibus inse- statione d gnionum laborantibus inexpugnabilis murus es, &impenetrabilis lorica, ac munitissimus clypeus. Huius versiculi oratio in aduersis ut eruamur, in prosperis ut seruemur ne extollamur, incessabili iugitate fundenda est. Huius inquaversiculi meditatio in tuo pectore in dirupta volvatur. Hunc in opere. quolibet, seu ministerio, vel in itinere constitutus decantare non desinas . Hunc& dormiens, & reficiens, & in ultimis naturq necessitatibus meditare. Ηρc & alia plura dinsusissime Cassianus. Tanto autem solicitius diuinu in auxilia initio orationis inuocandum est, quanto acrius eo tempor inuisibiles hoste contra nos certamen instituunt. Nam, veS.Ioannes Clim acus scribit, Cum insonuit signum spiritualis tubar ad orationem vocans inuisibiliter conueniunt inimici :& alij quidem cum experrecti fuerimus nos ut iterum decuit hamus lectulo hortantur . Expecta, inquiunt, dum compleatur principales hymni , sicque demum in Ecclesiam proficisceris. Alij cum ad orationem assistere coeperimus nos in sem- num praecipitant. Alii suadent ut inuicem in Ecclesia coli
428쪽
qitamur. Alii praeter consuetudinem ventrem immodice stimulant . Alij mentem nostram in turpes cogitationes peta trahunt. Alij super parietem reclinare nos ut debiles admonent . Nonnunquam vero Oscitare etiam immodice faciunt 'Nonnulli iisum nobis mouent, ut per hunc ad indignationem contra nos Deus prouocetur. Alij per summam desidiam se Dinare nos in versuum pronunciatione impellunt. Alii contra psalmodiam protrahere Voluptatis causa hortantur Nonia nunquam vero Ori etiam assidentes nostro ita illud claudunt, vi vix aperiri posse videatur . An autem vetus Eccletia ante D. Benedictum horis canonicis hunc versiculum praemiserit incertum est: nec extat huiusmodi ritus indicium aliquod apud antiquos scriptores, & quod modo ex Cassiano recitauimus de priuata oratione intelligi debet, ut Ioannes Lorinus tot hvir multae Iectionis Obseruat.
Horae canonica a Ilino Crucis incipiunt . Signi huius an . ii quitas, O virtus ex sanctis Patribus . Qua ra
tione manu exprimatur. Alia quaedam MCruce obiter notantur.
i R Saluberrimo signo Crucis omnes horas canonicas au- 'spicari solemus. Nam dum sacerdos sacrarum precum initio diuinum postulat adiutorium, eo nos contra diabolicas fraudes armamus, orantes fieri nobiscum signum in honum , ut videant qui Oderunt nos, dc confundantur, quoniam Dominus pallentes adiuuat, & consolatur. Huius tremendi, ac sacratissimi signi quanta sit virtus, quanta antiquitas, qua ta potentia, si collectis hinc inde e nanctis Patribus, aliisque Scriptoribus Ecelesiasticis sentetiis,& testimoniis accuratὰ recensere voluero , integrum volumen scribendum erit, adeo multa mihi est in hanc rem parata supellex. Ex uberrima istiarur me sie spici legium faciam. S. Clemens Romanus signu Crucis appellat instactum signum, quia sicut signum rem custoditν
429쪽
stodit, cui appositum, & ini pressum est, ita Crure munitissima rerum omnium custodia est . Sanctus Ignatius epistola ad Philippenses ; Crux Christi perditio diaboli. Sanctus Mamtialis epistola ad Burdigalenses, Crucem Domini, in quem
credidistis , semper in mente, in ore , in signo tenete, Crux enim Domini armatura vestra. Dionysius Areopagita docet signum Crucis ad omnia sacramenta adhiberi. Iustinus martyr, siue auctor quaestionum apud ipsum , a diebus Apostolorum usum ostendit emanasse, quo Christiani dextera manu seipsos, S alia signo Crucis obsignant. Tertullianus notillimum illud scripsit . Ad omnem progressum, atque promo tum, ad omnem aditum, atque exitum, ad vestitum, ad calceatum, ad men ses, ad lauacra, ad lumina, ad cubilia, ad sedilia, quacumque nos conuersatio exercet, frontem Crucis signaculo terimus. Origenes, Quid timent, inquit, daemQ nes λ quid tremunt λ sine dubio Crucem Christi, in qua triu-phati sunt, in qua exuti sunt princitatus eorum,&potestates: Timor ergo, dc tremor cadent super eos, cum signum Crucis in nobis viderint fideliter fixum. Hippolytus martyr inter alias abominationes Antichristi hanc enum ci at,quod suis cultoribus characterem dabit in dextera, & fronte, ne Crucis signum pingant in frontibus suis. Sanctus Cornelius Papa epistola ad Fabium Antiochiae Episcopum, Crucem vocat sigilluDomini, quo qui munitus non est, non potest accipere Spiritum sanetum . Cyprianus ad plebem Thibari consistentem: Muniatur frons, ut signum Dei incolume seruetur. Et initio libri de lapsis , Frons cum signo Dei pura diaboli coronam
ferre non potuit , coronae se Domini reseruauit . Minutius Felix ethnicos Crucis osiores irridet, illisque opponit quod signa eorum, atque vexilla nihil aliud sint, quam Cruces inauratae . Signo Crucis omnia magica corinpesci asserit Atha nasius . Cyrillus Hierosolymitanus : Fac signum Crucis αWanducans,& bibens, de sedens, & cubans, e stans, & loques,& ambulans, & in sumnia in omni tuo negotio . Basilius disserens de dogmatibus, quae ex Apostolorum traditione sine scriptis recepimus, primo loco commemorat, id quod primum & vulgatissimum testatur, ut signo Crucis signentur qui spem in Christo collocarunt . Lucianus in Philopseudo scriabit Eucratem annulo quodam ex Cruce factoaduersus da n, Onca. redditum esse securum. Iulianum desertorem & si Cruci
430쪽
Cruci pertinaciter infensum nihilominus aduersus terrores despectra Cruce se signata post Giegorium Naaian Zenu narrat Freculphus Luxo aiensis. Etiam Costhoen Regem pectarum,
tametsi infidelis esset, virtutem sanctae Crucisa nouita testa tur iucunda narratione Euagrius . Hieronymus enistola ad Eustochium; Ad omnem actum, ad omnem incessum manus pingat Crucem, Et alibi, resert eamdem Eustochium Paulis matris a grotae os,& stomachum signata, ut Crucis imprensione dolorem leniret. ra Doe et Chrysostomus Cruce signandum esse pectus adluxbatos an uiri motus cohibendos. Augustii ius occurrendum diabolo ait cum Crucis vexillo . Ut talibus armis indutus fac' 'vincat Christianus. Scribit Arnobius iunior docuita Dontiniam digitos nollros ad bellum, quia aduersus visibiles, &inui libiles hostes docuit armare frontem triumpho Crucis Iustinus Imperator verba facturus ad populum se signo Crii cis muniebat, te lic s. orippo Poeta Africano, quidum eius Iaudes prosequitur, sic caniti
Ipse coronatus folium confundit a uittim, Atque Crucir faciens Rignum venerabile sedit.
Ere Laqtie manu cuncto praesente senatuore pio hae orans ait: Ludolphus Saxo Carth: sianus libro de vita Christi B Vir rei ne Primam si isse scribit, quae Crucem adorauit. Ioannes Da Ha aiccn us ; Crux, inquit, signum nobis data est su per fronte, ut Israeli circumcisio : per ipsam discernimur ab infidelibus signaculum est,ut non tangat nos extermina or. Sophro nius Patriarcha Hierosolymitanus: Crux tutelaris est, & fi- Uissima Christianorum custodia, & uniuersorum ex aduersio occurretium insultuum prosiigatrix. Andreas Cretensis. Crux scala in coelum deducens, vias ad virtutem adducens, vitae conciliatrix, mortis solutio, corruptionis abalienatio, lenis cxtinato, in Deum fiducia , clauis regni caelorum a Crux ciuitates custodit , domos tuetur, amicitias conti utinat, ab inimicorum iniuria vindicat, hostibus resistit, gentes persequitur, barbarorum stimulus , pacis arbitra est . b. Orienti us .
Aeeipe t/la quibus rardis pia moenia ferues, , . . Cr*X tibi sit es eus, Crux tibι sit gladius. Iulianus in prognostico . Crux ante Christum in die iudicii ab M. 'ta Anetelis