Psallentis Ecclesiae harmonia tractatus historicus, symbolicus, asceticus ... Opus nouum, & curiosum, ac multiplici eruditione illustratum auctore D. Ioanne Bona ..

발행: 1653년

분량: 683페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

Agrael lib. de nominibus Dei .phisp. a. p. Hier. 23. 6.

ctore in , omnipotentem & suificientem sibi possiimus inter pretari . Genesis II. H Saddai, ego Demomnipotim. Psalmo Q. Gm infeινnit Via SaddaicasisIiι r g δεδιr eam. Deriuali potesta me1 Saaod, quod est vastare, spoliare, diripere,. quia Deus omnia vastare, & in nihilum rc digere potessi, Vela is Schin Dat , quod est sussicere, quia per se suffciens est ad om nia:&vt inquit Algaael , solus absolute diues est, ct ab omni dependentia liber. Alii deducunt a nutri , quod uber,& mam mam significat : unde Saddas idem erit ac Deus uberum Deus scilicet pietatis, & misericordiae, Deus veniae, & consolationis. l . Haec sunt decem praecipua Dei nomina, quae in sacris literis

frequentius usurpantur, quorum omnium virtus in nomine

IESU includitur,dicente Apostolo, mdit tui nomen, quod es super omne nomen: ut quod olim prophetia signauerat, veritas adimpleret, cr boc Hi nomen, ait Hieremias , quod cocabunt eum Dyme n π1 Adonai TindRenu, Dominus iunius norier rloqui tur autem de Christo,ut patet ex conteΣtu. Idem Zacharias vaticinatus est dieens, In die tua erit Domiamis Unus , ct nomen eius unum. Quod autem omnia nominata

diuina includantur in nomine Ita V sese pertractat Fraciscus Georgius Venetus in Armonia mundi. Desino, & lectorem meum hortor ad laudandum nomen Dei cum solemni cantiaco Adeluia . Vt autem mea sit emcacior exhortatio non meis , sed Augustini verbis peroro. Hortamur vos,vt laudetis Deum, de hoc est, quod nos omnes dicimus, quando ducimus Athluia: Sed laudate de totis votis , id est ut non solum lingua vestra, & vox laudet Deum sed & conscientia vcstra, vita vestra, iacta vestra . Etenim laudamus modo in. . Ecclesia, quando congregamur : cum quisque discedit ad propria , quasi cessat laudare Deum. Non cesset bene vivere, & semper laudat Deum: na si a vita bona nunquam declines,

lingua tua tacet , vita tua clamat, & aures Dei ad cor tuum. Ergo, fratres, non tantum ad sonum attendite, cum lai datis Deum, toti laudate: Cantat vox, cantet vita, cantent facta a

S. viij. De

452쪽

De Inuitatorio.

cur Ualmus nonages mus quartus , ct quo ritu nocturnis uilijs pramittatur . Breuis eiusdem Psalmi

explicatio. m. x Teut huecinae sonitu , tubarumque clangore dispercio militum clatas congregari solent ad ineundum cum hoste certamen; ita nobis, quorum coetus sicut castroru acies . . , ordinantur, ante prolixiorem nocturnae psalmodiae decursum se per omnem classicissinum Spiritus sanctus per os Prophe rae potenter intonat dicens, Venite exultemus Domino . Hinc

psalmum semper nocturnis vigilijs praemittit Ecclesia, addita breui antiphona, quam Inuitatorium ex ipso psalmi argumeto nuncupamus. Quis enim adeo perfectus in hae fragili carnis mollitie reperitur, qui aduersus potestates tenebrarii harum in tenebris dimicaturus diuini verbi non egeat adia- .i 2 p λ riuari praesidio, subleuari incitamento Quia vero ad celestes delitias solis victoribus promissas aequaliter omnes inuitati, o, nora omnes tamen inuitantis vocem aequali seruore subsequutur : ideo ipia Inuitatori, prς lusio, qua diuersimode prome tate ossiciorum , vel ad adorandum Dominum Deum nostrum , vel ad plorandum coram eo qui secit nos, vel ad eius gloriam in Sanctis suis prςdicandam solemniter inuitamur, non post singit Ias psalmi sectiones integro, persectoque modulamine repetitur; sed integra quidem sexies, dimidiata veris tertio iteratur. Senarius enim numerus primus ex omnibus , qui insta decem sunt, persectus est; quia ex partibus aliquotis, ut aiunt, simul combinatis,ex uno scilice duobus.& tribus persecte resultate praeterquam quod ex proporti ne dupla constare dignoscitur, quae diapason facit omnium consonantiarum persectissimam. Senaria igitur, eaque integra Inuitatorii repetitio illis proprio competit, qui &pers cte cum cordis exultatione Dei laudibus insistere satagunt, &per charitatis studium alios adhuc imperRctos, pro quibuadiminuta

453쪽

Sap. a. s. Io.

Hierem.

diminuta fit Inuitatorii iteratio, ad communem Dominum

seruenter collaudandum hortantur 4 ut sicut Spiritus, ec

Sponsa dicunt Veni, ita qui audit dicat Venit & omnes par

ter unius moris , & oris pallant cum iucunditate Venite exultemus Dom/no. Marcus Gazarus Diaconus, qui uiuebae

anno Domini 3 o. processionem describie Christi fidelium Psalmurn Venite exultemus concinentium, & in versiculorum psalmi intercisione ilicentium Allelus a, quae modulatio quadam Inuitatorii speciem repraesentat. Scribit quoque Ama- Iarius hunc psalmum se audisse Constantinopoli in Ecclesia . S. Sophiae in principio Mita celebrari. Solet Ecclesia Romana Inuitatorium omittere in solo ossicio Epiphaniae, qui ritus antiquissimus est, teste Alcuino & Hugone tum quia totum

ossicium est de vocatione gentium, ut docet Bonaventura, α ea verba frequentius iterantur, venimus adorare eum:tum quia idem psalmus in tertio nocturno cantatur,inconueniens autem esset bis in eodem ossicio eumdem psalmum recitari Nos vero qui ex prsscripto regulς nostrae in tertio nocturno tria cantica e veteri testamento psallimus, ipsa etiam Apparitionis die Jnuitatorium more solito decantamus . In ossicio m Zarabo S. Isidori Invitatorium appellatur sonus. In regula Monachorum auctore Anonymo,quem Magistrum vocant, Versus apertionis nuncupatur, siue Respo serium hortationis., i a P enite exultemus Damino. Inuitat, ait Augustinus, ad

magnas epulas exultandi non seculo, sed Domino . Nisi enim esset in hoc seculo exultatio mala, quae distinguenda est ab exultatione bona, sufficeret dicere Venite exultemus , sed breuiter distinxit. Mid est bene exultare λ Domino exultare. Ergo exultatio mala est exultarc seculo, exultatio bona est exultare Deo .ifie debes Domino exultate . si vis securus mundo insultare. Haec Augustinus . inibus autem, & a quo dicitur Venite Z CertEnon potest fideliter dicere Venite, nisi ille qui iam. viam intrauit mandatorum Dei,qui iam exultans Domino alios, qui per somnolentiam, distractionem , vel vanitatem longe facti sunt serueter inuitat, ut veniendo propinquent, propinquando accedant, accedendo exultent: ne sorte inter illos computentur, de quibus scriptum est, Populus hie labyr me honorat, eor autem eorum longe is a me. Clamant membra diaboli, Venite, fruamur bonis quae Iuni, OUtamur creatura laquam in iuuentau celeriter: Venite, pri-

454쪽

cap. I 6. Desu. eius partibus. 367

mamus pauperem circumueniamus issum. Clamant membra Christi, Venite ascendamus ad montem Domini , ct ad domiam rata. Dei Iacob. Venite exultemus Domino, a quo facti sumus

Quo disceditis Z Quem sequimini λ Diabolum decipientem

mundum deficientem, carnem inficientem P Conuertimini,& venite. Quo p vel unde λ Ex vobis in vos ipsos: non eri m . locorum mutatio, sed conuersio sensuum Iaet tiae diuins aeternam praeparat mansionem. Ergo venite exultemus Domino

Sed vhi est illud, ait Chrysologus, Beati qui Iugent, & Va -- ChrysoI.str. his quὲ ridetis λ Plane beati qui lugent mundo , & vae qui ridet munclor sed beati qui exultant Domino, qui nesciunt de rapinis, nesciunt de fraudibus, nesciunt laetari de lacrymis populorum . Haec sit autem exultatio nostra, inquit Valerianus valeri hom. Cemoliensis Episcopus, ut diu noctuque Iaetemur in Domiano . Hoc est autem exultare, mandatis Domini tota menteis seruire. Iubiismus Deo falutari nostro, a quo redempti, & liis itu iberati sumus. Iubilemus vincentium vox est, quia igitur viis

cit piorum chorus impiorum superbia , merito ad triumphalem hymnum Deo psallendum victrix iustorum turma incitatur. Porro quod sequitur, P occupemus faelem eius in e fessiona, dupliciter intelligi potest. Duplex enim est cosessio. Est consessio Iaudantis ad honorem pertinens eius qui laudatur r est consessio gementis ad poenitentiam spectans eius qui confitetur . Ad consessionem Iaudis vocantur persectiores. Nos autem imperfecti ad poenitentiam excitamur, quia non

est speciosa laus in ore peccatoris. Praeveniamus ergo faciem Dei insonsessone, confiteamur Patri, ne iudicem sentiamus rdicamus indulgentiae temporς delicta nostra,ne seueritati e famur exoluere, quae tacemus . Et in Imis rubιlemus es. xigit Pla Imographus iubilationem tanquam conditionem

praecipuam ad digne psallendum: hilarem enim datorem dialigit Deus, & beatus dicitur populus quisicit iubilationem.

Suoniam Deus magnus Dominus, ct rex magnussuper omnes Deos .iRationes affert cur laudandus sit Deus. Quia magnus est super omnes Angelos,& Principatus, Rex regum,& Dominus dominantium. Luoniam non repellet Dominus plebem sua. Eam, inquit, qui venit ad me, non eyciamforas. 2tita in ma- IM' 3 nu elui sunt omnιι fines terra ,.9 ahitudines montium Q a a' sunt. Nihil est tam abditum in rerum natura, nihil tam eminens, de eleuatum, quod non setae eius arbitrio, prassentiς,&potestati.

455쪽

a62 Diuiua Psalmodia

dam. fundauerunι manus etas. Ne sorte itineas ab altitudine niacis demergi, & multitudine iubilationu ultra vires aggranari; Scito quoniam ipsius est mare , & non permittet fluctus, eius nimia perturbatione ciuire , sed faciet cum tentatione prouentum , ut possis sustinere. Quod si mentis ariditatem pertiinescis, quia exaruit sicut testa virtus tua,accede ad D minum , dc dic illi , Anima mea sicut terra sine aqua tibi: &. ,' . veniet super te gratia eius, sicut imber temporaneus, & sem-tinus, ut fructum afferas in patientia: nam & aridam flandauerunt manus eius. Propterea Venite adoremus, ct praeid mus ante Duum, ploremus eoram Domino, qui fecit nos. Iam commemoratis Dei laudibus, &benefici js concurramus omnes alacriter ad Dominum e illum solum adoremus, illi soli procidamus,illi per humilem subiectionem curvemus genua. Leo Mam. see., . Sola enim illa virtus, ait Leo Pontifex, illa sapientia, illa est

4 H. . D*mini, colenda matellas, quae uniuersitatem mundi creauit ex ni binis, & in quas voluit, formas, atque mensuras terrenam, cc

testemque iubstantiam omnipotenti ratione produxit. Sol. Luna, de sidera sint commoda utentibus, sint speciosa cerneribus; sed ita ut de illis gratiae reserantur auctori, & adoretur Deu qui condidit, non creatura quae seruit. Quod si soliciti

sumus de peccatis, quae nos elongarunt a Deo,faciamus quod , . ait Propheta, ploremus eo ram Domino qui fecit nos.Etenim pinnit. peta. lacrymae, teste Maximo Taurinensi Episcopo, taci tς quodam modo preces sunt: veniam non postulant, & merentura causam non dicunt, & misericordiam consequuntur: nisi quod utiliores lacrymarum precessunt, quam sermonum, quia . sermo in precando sortὸ sallit, lacryma omnino non fallit. Rdoremus igitur, δέ ploremus: rursu ploremus,& adoremus: Quoniam ira. quidem est Dominus Deus noster; nos autem ρο- pulus eius, ct oues pascua eius. Ipse pastor, nos greges : ipse custos, nos oves. Ipse nos regit. ipse irrigat, ipse vivifica subministrat alimenta. Utrum vero inter oues Domini num rari possimus, ex hoc quod sequitur cognoscemus. Hodies vocem eius audieritis, nodite obdurare tarda vestra hut in irritatione ι seeundum diem tentationis in deserto, ubi tenta seruos Imno. =ne patres uestri, prohamrunt, ct uidιν1ot opera mea. Oves Meae, ait pastor, uocem meam audiunt, ct ego cognosco eas , Osquuntur me, ego uitam asernam do eis. Ad hoedos autem

dictum

456쪽

Cap. I 6. De g. eius partibus . 363

dictum est, Vocavi, cdi ranuinis. Quare in hac die QIutis, in phoi., hoc tempore acceptabili, si vocem Domini audieritis, vel 'vocantis per internam alICquutionem, vel clam antis in virtute , & magnificentia, vel in sibilo aurae tenuis susurrantis raudite monentem . se quintini trahentem , nolite rebellaniatem patrum vestrorum proterviam imitari, de quibus scriptum est , Cor suum posuerunt Ut adamantem , ne auditcnt gaevi νε, iugem. Et illi quidem terga verterunt Deo, cum ipse nunquam misericordiae suae beneficia ab eis subtraxerit. Nam Luadraginta annis, dicit Dominus, ossenses fui generationi hule, iurgatus sum cum populo isto, proximus sui illi in sienis, de mirabilibus : Et dixi, semper hi errant eredo , semper corde obdurato in peccatis contentios E egerunt aduersum me. Vs vero non cognouerunt vias meas, opera mea, dc Ptaecepta, vias vitae, de semitas falutis: quibus iuraui in ira mea, s introibunt in requiem meam. Irrevocabili nimirum sententia decreui, ne in terram quietis , quam promiseram Patribus eorum, ingrederentur. Ingens Poena haec est, hortendum que supplicium aduersus impios, qui vocem Domini contem nunt audire. Magnus terror, ait AugustinuS, ab exultatio- Audi ne coepimus, sed ad magnum timorem coclusit psalmu, iste. tm 'Iurantem hominem debes timere, ne propter iurationem faciat, quodi contra voluntatem eius est: quanto magis Deum , qui nihil temere iurare potest ZEcclesia itaq; aspiritaveritatis edocta nocturnae precis initio au ne psalmum decantat, ut discamus exultare Domino cum tremore, quasi hilares, sed nondum securi. . 1 Quia vero bene coepisse dimidium operis secisse est, maximoperὰ studendum est, ut hoc solemne no- ,' at i cturnae sy naxis exordium t pio mentis affectu, di sincera cordis intentiO-

percurramus, omnes creaturas Dei ad eius laudes. nobiscum decantandas alacriter inuitantes o

g. X.

oste

457쪽

De Hymnis. λ'mnorum usus antiquissimul. De hymnis Ovbei. Varia

genera θmnorum. Laudantur θmni ea aeris. O

profanis auctoribus. Quid sit θmnus. βυο ritu bymni cantari soleant.

x NY Vlli dubium est hymnorum usum antiquissimum esse. Homerus enim, & illo maiores natu Linus, Musaeus & Callimachus ingentem illorum Deorum turbam pluribus, ijsque doctissimis hymnis celebrarunt, quorum venustatenia etiam nunc vel ipsi sapientissimi viri admirantur. Auctor est Pausanias in Boeoticis Lycium Oden primum omnium hym--ismi ius . i. '0β composuisse. Alii hunc primatum Anthi Anthedonibmeii .eis. s. ' tribuunt. Sed quicquid sit de Primo hymnorii auctore, illud .id1ha M. cortissimum est, quod Pausanias aduertit, hymnos orphei

- 'R ' religione , sanctitate, & elegantia caereris omnibus anteire. Sula. v. theus . Claruit hic,telte Suida,sub Iudaeorum iudicibus sublato Athe niensium regno: eumque primas Theologiae partes post Her- mein.noceat.inia metem Trismegissum obtinuisse Marfilius Ficinus asseuerat.

. . . . .. Sed& Gregorius Na*i Πλemis Pythagoricam philosephiamnum. o. ' ex eo prodi j se innuit, & Cyrillus Alexadrinus eiusdem hymnos prae caeteris commendat lib. I. contra Iulianum. Iacobus Bouldue. lib.,. d. Boulduc hunc verae, di Mosaicae Theologiae sectatorem fuisse oggjo christiano. non sine probabilibus coniecturis suspicatur. Tatianti uἰ-Grae.in sue. dem, Clemens Alexandrinus, alijq; nonnulli negant hymnos KLAlex. i. trom. Orphei esse, qui eius nomine insigniti circumseruntur, sed Cieere i. d. h. . Onomacriti Atheniensis, vel cuiusda Cercopisi sed istos erras Deor. se, & reuera Orpheum extitisse, atque hymnos composuisse sipientum auctoritas, omniumq; doctorum cosensus euincit, Canter. nov. lea. Vt Gulielmus Canterus in nouis lectionibus obseruat. Prin-

P 3- ceps Mirandulanus una, & triginta conclusionibus practico ostendit a se primum reperta in Orphicis hymnis magiae naturalis occulta mysteria, socretam scilicet humanarum, diuinarumque rerum sapientiam. Mercurium vero Trismegistum hymnos

458쪽

cap. Ib. De g. eius partibus I x

hymnos item scripsisse, quibus in sacris utebantur Aegypti

tradit Clemens Alexandrinus. Uaria sunt autem hymnorum colae.taimis

genera, quibus vetusto sacrorum ritu utebantur Graeci. Praecipua fuere tria, quae Coelius Rhodiginus enumerat, Pro - Rhodig. D'.

dion, Hyporchema, Stasimon: Prosodion, litania, siue suppli- ild n ἰ- ριν catio dicebatur , cum sacrificium ad altare proserrente Hyporchemata cocinebant saltantes in altaris ambitu, ubi sacra iam igni admota serent: mox cum quiescentes canerent,stasima vocabantur. Plura de hymnis Photius ex Procli laudabilibus de re poetica. Hymnum,inquit, sic dictum aiunt,quasi πόμπιις , id est commemoratio quaedam sit,& quasi in memoriam reuocet res gestas eorum, qui hymnis celebrantur. Quare omnia melici carminis genera in gratia sacroru ministroru coscripta hymni vocabatur.Huiusmodi sunt Prosodion,Pqan,Dithyrambus, Nomos, Adonidiadobacchus,Hyporchemata, Parthenia, Daphnephorica,Osthophorica,& precatoria. Prosodion dicebatur, cum ad aras,aut tepta accederene,& inaccessu ad tibiam canebatur. Psan olim Apollini, &Dianae attributum, ut pestis morbique depellerentur. Dithyram-bus in Bacchum coscriptus, Nomon in Apollinem. Est autem Dithyrambus concitatus,& multum suroris cum saltatio de

ostendens, dc ad assectus vehementiores comparatus, quare

Phrygiam, & Hypophrygiam adhibet harmoniam, & concitatus est numeris,& dictione utitur simpliciori: Nomos contra per assectus, & numeros leuiores remittitur, composito . ii gradu ac magnifico incedit,& Lydio modo temperatur. Ado nidia in Adonim reserebantur. Iobacchus in festis, & sacrifi- . cijs Bacchi cum insolenti fremitu canebatur. Hyporchema vocabant carmen cum saltatione decantatum. Parthenia virginum choris adaptabantur . Daphnephorica cum lauros nono quoque anno Λpollini inserebant. Osthophorica ab Atheniensibus canebantur palmites vitis gestantibus plenos maturis uvis, quod ipsi Oschin vocarunt, unde & carminibus nomen inditum est. Precatoria ab his componebantur , qui a Deo aliquid rogarent. Haec Photius ex Procli Aliam hymnorum diuisionem tradit Scaliger in Poeticis et seu Scal g.l. 3. etie. verius Menander Rhetor initio libri de diuisione causarum. in genere demonstrativo, a quo Scaliger eam accepit. Sunt

enim hymni Clytici, siue euocatorij, aut inuocatorii: sunt apopemptici, quibus ethnici Deos suos quasi abeuntes po- Α a a et stremo

459쪽

372 Diuina Psalmoria

strumosestorumMie prosequebantur. Sunt etiam Physici,quibus dies, & nox: mythici, quibus iustitia, & pax celebrantur. Sunt genealogici, proseuctici, heroici, petanes, & mixti: Qua vero ratione ad colenda Numina adhiberentur hymni, docet Natalis Comes in Mythologijs. ix Obscurum est quod minutiores quidam scriptores alui prunum hymnorum usum in agrestisiudique vita apud pastores extitiste: nullum enim extat huiusce ritus vestigium Ro- Ο mae a Salijs Sacerdotibus Martis hymni saliares a Numa Pona pilio compositi cantabantur ante omnem Poetarum memoriam. Non est autem citrCraeci semper mendaces primam hymnorum inuentionem sibi arroganter attribuant: Moyses

enim cuius ingenium ,& mirabilem dicendi vim Dionysius

Longinus miratur, N alij vates Hebraei hymnos Deo cantaruimultis ante seculis quam in Graecia Poetae florerent. Atque ut sileam de caeteris Moyses vixisse creditur octingentis circiter annis ante conditam Urbem, adhuc vigente prima Monarchia Assyriorum . Rex quoque Davida Philone Hebraeo hymnographus antonomallice nucupatur, & in morem Pindari, Flacci, & Alcaei lyra excellenter personuit. Age vero quam excellens , quam nobilis hymnorum usus dicendus est,

quos non solum Apostoli, & alij fideles in primitiua Ecclesia

frequentarunt, sed ipse etiam Christus exemplo suo commendauit λ Et hymno dicto, aiunt Euangelistat, exierunt in montem olivorum. Dubitauit olim Carolus Magnus Imperator, quisnam fuerit. hymnus iste , quem dixit Iesus post coenam , Albin.ep st. εως. cumque hanc quaestionem Albino Flacco proposuisset,respo-ldit ille longa, & oleganti epistola, confutatque primo eorum sententiam, qui dicunt fuisse aliquem psalmum : tum asserit, vel non omnia ab Euangelistis scripta esse, vel hymnum fuisse partem illam sermonis, Pater elar ea suum tuum, & quae sequuntur Ioannis II. Iste est hymnus, ait Albinus, sacratisii mus, & pulcherrimus, & cunctis pernecessarius credentibus, quem aduocatus noster Dominus Iesus Christus peracto' nostrae salutis, o suae pietatis conuiuio magna dulcedine, & mirabili suavitate prs sentibus suis discipulis decantauit . Ipse cst hymnus, quem in spe vitae aeternae beatitudinis memoria tenere debemus . De hymnis quos canebant Christiani initio nascentis Ecclesiae multa Eusebius ex Philone . Dionysius

Icito de diuinis nominibus passim hymnos admirabilis viri

Hiero

460쪽

Cap. i 6. De Andi eius partibus. 373

Hierothei magistri sui citat, & commendat, quem imitatus scripsit, & ipse plures hymos, qui tamen intutia temporis perierunt. Idem Dionysius apud Eusebium hymnos Nepotis '

collaudat, quos tune fideles cantabant S. Athenogenis anti qui Theologi hymnum , quem cecinit per ignem martyrium consummaturus tanquam vulgo notum citat Basilius libro de Spiritu sancto ad Amphilochiu, ipsumq; vocat exiterion, id est egressoriu, vel ut alij legunt alexiterion, id est amuletu. Ecquis est adeo rudis, &imperitus Ecclesia ilicae antiquitatis, qui nesciat Paulum Samosa tenuin cocilio Antiocheno damnatum, quod hymnos, e cantus in honore Christi compositos exploderet,ut patet ex epithola Catholicorii Episcoporum in historia Ecclesiastica Eusebii Z S. Ephraem Harmonium haereticum Bardetanis Syri filium ,&Gregorius Nazianzenus Apollinarium sacris hymnis silere secerunt. i . 3 Plato Philosophorum mes rectissimum sore ait, ut hym- Plato me legib. ni, & laudes Dei precibus mixtae canantur. Agesilaus nun. quam hymnos dicere desinebat, teste Xenophonte in eius vita . Militibus sacros hymnos commendant Leo Imperator;&Ioannes Cantacuet enus.Ipse quoque lulianus desertor eorum num. ras. usum laudat,& extollit in quadam oratione, siue epistola ace pa.' 'i' phala, cuius solum fragmentum ad nos peruenit. Eosdem inter assiduas imperi j curas Carolum Magnum frequentastalii iacmarus in gellis ipsius testatur. Robertus Rex Franciae Paul Emitan vicum Avallonem obsideret,sacrosque hymnos decantaret, ma Rφbς x gna pars murorum sponte corruit, ut tradit Paulus Aemilius. Concinne apud Arrianum Epitectus. Num aliud quid opor- itebat nos, siquidem intelligentia in nobis est quaedam , publice, & priuatim facere quam laudare, & celebrare Numen, eique pro beneficiis in nos collatis gratias agere Z Nonne &sedientes decet, & arantes, & comedentes canere hymnum Deo λ Magnus Deus, qui nobis instrumenta haec, quibus terram coleremus, exhibuit: magnus , qui nobis manus dedit , item ut gula deglutire possemus, qui ventrem, qui incrementa corporis occulta, qui ut sopiti somno possemus spirare ei&cit. Pro his uniuersis laudare eum decebat, ac pressantistiis imum, diuinissimumque hymnum accinere confessione hanc exprimentem, quod nimirum dederit nobis facultatem asse. quendi haec omnia, ac certa via, rationeq; ijs utentem. Quid igitur fit Z Quandoquidem plures caeci estis,an non esse oported

SEARCH

MENU NAVIGATION