장음표시 사용
471쪽
Psalmorum eneomia ex Patribus. Psalterium eo endium ea omnium scientiarum. Divisio Psalterν. ea
mus quid Ai. Vsus psalmorum laudabilis , o antiquissimus et
I Ngens argumentum, & non unius operis esset,quicquid1 de psalmis ab orthodoxis vitis praeclare dictum, de Lapienter excogitatum est in unum colligere: superat enim argumenti foecunditas, vel diligentissimi scriptoris sedulitate, ut ex multis pauca secernere res ardua sit, cucta vero in pauca congerere pompam potius ingenii prae se ferre, quam soli. dam legentium utilitatem videatur. Satis igitur erit in tanta rerum copia praecipua quaedam non meis, sed sanctorum Patrum verbis carptim adnotasse,quae psalmorum praestantia, vim , 8c excellentia sinceris mentibus ostendant. Nulla pars est sacrarum scripturarum, in qua ornanda, de interpretanda plura sudarint tum veterum, tum recentiorum ingenia, ut ad corum labores curiosi lectoris studium omnino remittere debeam circa varias dissicultates, quae de psalmorum auctore, materia, nomine, diuisione,titulis, ordine, & argumento in ipso tractationis limine disputanda forent. His igitur conasulto pr termittis excitandus lectoris animus est ad amorem Psalmodiae ignitis Sanctorum eloquiis, & exhortationibus. i Extat in primis admirabilis viri Ephra m Syri prς clarum encomtum in psalmos. Cum Deo,inquit, multis, cum homini. bus paucis loquere. Psalmus in ore tuo sit assiduῆ. Quoniam Deus cum nominatur demones sagat, & psaltem sanctificat. Psalmus tranquillitas est animae, designator pacis. Psalmus amicitiae conciliator, dissidentium vnio , inimicantium inter se foedus, ac pacificatio. Psalmus Angelorum ad subuenienduin inductio, prς iidium timoris nocturni, requies a labori-
472쪽
cap. 16. De g. eius partibus . 3ῖς
bus diurnis , infantium tutela, ornamentum senibus, maiora natu consolatio, mulieribus aptissimum ornamentum . Hic solitudines inhabitat, conciones temperat, rudibus est in striictio, proficientibus incrementum, persectorum firmamentum, & vox Ecclesiae. Hic sella collustrat, hic dolorem secundum Deum operatur. Etenim psalmus ex lapideo etiacorde lacrymas excutit. Psalinus Angelorum opus est coeleste munus, atque administratio, incensum spirituale. Psaliamus mentium illuminatio, ac corporum sanctificatio. Hn hoc, fratres,nunquam exerceri desistamus& domi,& extra in viis,& dormientes, de excitati , loquentes nobismetipsis in psalmis,&hymnis,&canticis spiritualibus. Psalmus pioru gaudium: hic otiosi loquium exterminati risum reprimit, iudicium suggerit, animam in Dei laudem excitat, cum Α - gelis choros agit. Haec Ephraem Syrus, cui Graecorum eloquentissimum adiungo Basilium . Psalmorum liber, ait ille, quiduis ex omnibus in se complectitur , quod usui sit omnibus, sutura certissimis praecinit oraculis, historicam continet narrationem, leges ancit vitet sanctius instituendae, cuique agenda prεscribit, &submonet. Utque semel omnia, liber hic bonae omnis doctring uberrimum quoddam est, & commune promptuarium . O inuentum sane quam admirabile . ac sapiens doctoris , qui excogitauit quo pacto una, eademque opera ipsi melicos cantus emodularemur, &doctrinam animae salutarem condisceremus. Quid porro non hinc posisis edoceri non sortitudinis magnificentiam 3 non exactam seueritatem iustitie pnon temperantiam vel ipso aspectu venerabilem non absolutam persectionem prudentie nom. poenitentis formulam non modum patientis p non denique quicquid dicere possis de genere bonorum 8 Haec de alia plura vere magnus Basilius, cui consonat Chrysostomus homirilia 7. de poenitentia .
a Latinorum quoq; doctissimus Augustinus cum in omnibus scriptis insigni niteat eloquentia, in psalmis tamen lau dandis, & explicandis lata pollet dicendi facundia, ut seipso
maior videatur . Quid Ambrosium commemorem cuius oratio tanto diffluit verborum nectare , ut de illo merito usurpem Dauidicum illud, Etuam dulciafaueιbus meis eloquia
tua,stiper melori meo. Quid dulcius his verbis, quibus psal
473쪽
morum explicationi praeludit In libro psalmorum prosectus
est omnium, & medicina quaedam salutis humanae. Quicunnue testerit habet quo propriae vulnera passionis lpeciali pose sit curare remedio. Psalmus benedictio populi est. Dei laus,
plebis laudatio, plausus omnium, sermo uniuersorum, vox Ecclesiae, fidei canora consessio, auctoritatis plena deuotio, Iibertatis laetitia, clamor iucunditatis, laetitiae resultatio. Iracundiam mitigat, solicitudinem abdicat, moerorem alleuat. Nocturna arma, diurna magisteria. Scutum in timore, sellum in sanctitate. Imago tranquillitatis, pignuS pacis, atque concordiae,citharae modo ex diuersis &disparibus vocibus 'nam exprimens cantilenam . Diei ortus psalmum reuillit, psalmum resonat occasus . Mulieres Apostolus in Ecclesia tacere iubet, psalmum etiam bene clamant. Hic omni dulcis aetati, hic utrique aptus est sexui. Hunc senes rigore senectutis deposito canunt, hunc veterani tristes in cordis sui iucunditate respondentia Hunc iuuenes sine inuidia camtant lasciuiae, hunc adolescentes sine lubricae aetatis periculo,& tentamento concinunt voluptatis. Iuvenculae Ipsae sine dispendio matronalis plallunt pudoris: puellulae sine prolapsione verecundiae cum sobrietate grauitatis hymnum Deo m- flexae vocis suauitate modulantur. Hunc tenere gestit pueritia , hunc meditari gaudet infantia , quae alia declinat ediscere . Psalmum reges sine potestatis supercilio resultant. Psalmus cantatur ab Imperatoribus, iubilatur a populis. Certant clamare singuli quod omnibus proficit. Ps almus virtutum organum est, quod sancti Spiritus plectro pangens Pr pheta venerabilis coelestis sonitus fecit in terris dulcedinem
n Grandiori cothurno attollitur Theologorum vetustissi
e eL mus Dionysius Areopagita . Sancta, inquit psalmorum modulatio omnibus sacerdotalibus musteriis iungitur, & substan. tiae ratione cohaeret. Omnis quidem textus sacrae Scripturae, rerum substantiam, ac distinctionem a Deo conditam praediis eat: aut legale sacerdotium , uiuendique de nunciat modum: aut sortes Dei populo distributas, ac possessiones narrat: aut' iudicum sanctorum, aut sapientium regum, aut piorum lacerdotum sensum, ac prudentiam celebrat: aut veterum homi
num inter varios, di multiplices mstium casus τα
474쪽
Cap. I 6. De sng. eius partibus . a i
constantiam , immobilemque philo Ephiam eloquitur et siue
agendae vitae sapientia monita, siue diuinorum amorum dulcia carmina, &diuinas emeties profert: siue plenas doctrina salutata futurorum praediistiones enunciat: siue diuina Domini Iesu in humano corpore opera loquitur : siue discipulo rum eius mores , atque instituta diuinitus tradita, & ad Deiri militudinem imitando ducentia,' sanctissimasque doctrinas enue arcanam illam, ac mysticam omnino visionem di Iecti discipuli, diuinamque Domini Iesu, & altissimam Theologiamus, qui Di I heri merentur, exponit, eosque per mysteria sacra, & diurna stultollit,atque confirmat. At diuinorum carminum lacrosancta Scriptura, cum id praecipud intendat, Vt Omnia Dei eloquia, & operationes concelebret, omnia diuina uni uerialiter canit, atque exponit, aptissimum habitum inserens eis, qui eam dignis affectibus promunt. Pergit sanctus Pater ostendere ea omnia, quae in sacris Scripturis diffa se explicantur breui psalmorum compendio contineri. Est igitur Ps alterium consummatio totius Theologiae, ut loquitur Radulphus Tungrensis . Est totius scripturae suminarium, est Omnium Insuper artium, omniumque scientiarum collectio, cc promptuarium . Quicquid literator Grammaticus de congrua disserit oratione, quicquid subtilis Dialecticus de operationibus mentis ratiocinatur, quicquid venustatis facun- Hus promit Rhetoricus, quicquid perspicax Arithmeticus de myttica numerorum ratione philoisphatur, quicquid solers Geometra accurata delineat mensuratione , quicquid dulcisonus Musicus canoro pangit modulamine,quicquid siderum indagator Astrologus in sublimi sphaerarum circulatione spe culatur , quicquid grauis, doctusque philosophus de rerum naturis, & proprietatibus curiosa disputat sedulitate; quicquid denique sacer docet Theologus diuinae lucis fulgore alluit ratiis, id totum tanquam in amplissimo quodam scientiarum omnium thesauro in Davidicis psalmis reconditum reperitur. Sic varietas ista palmorum, ait Cassiodorus, aut eam in pia pretiosis mo lapidi topazio, aut puIcherrimo pavoni conis ' 'grue forsitan comparatur, qui toties diuersos reddunt colori res corporis sui, quoties in eis defixus fuerit oculus intendentis.
475쪽
Aequo reddere plectro,' i . Via dignis studeat tollere Ludibus
Nam praeceps liquidum vectus in aγ' a Falyis nititur alis , . t. . Audet qui temere culmina scandere Non concessapolorum. Vt eampos tumidis minis impetus Rupto gurgite snundat, Sic mentem rapidis eursibus irrigant PMagni earmina Vatis. Noe totflammiuomis faueibus egerit Ardons Aetnafauilias , a i ii . Luot flammis populat visera, quot faeti Psalmus Giθυι amori . . Seu Rge verum concinit, ct Patrum Laudat facta priorum , Eι.Ura Isaeidum, insaque praelia, . .Eιstantes peIagi undas . Seu fris referat fata nepotibus
Creti insulptantopli. Euoluit quo Patris consua, ct fueras , i Scribit Verbi hymenaos. Siue implorat opem Numinis, O preces iPronus fundit olympo. Diuinus iren semper amabili
Theodorus ille lapsus, ad quem Chrysostomus scripsit
vi eum reuocaret ad Monasterium, & a quo Nestorius inania hau sit impietatem, non amplius quam I 8. annos natus, ut Leom. iis 3. testatur Leontius Byzantinus, in scripturas debacchatus est, st. α νη ΥΦ' non enim nisi debacchationes scripturarum eius interpreta tiones vocari possiant. & inter caetera inscriptiones hymnoru,& psalmorum ,& canticorum penitus eiecie, & omnes plat mos ad Zorobabelem, Se Ezechiam retulit, tribus tantum ad
Dominum reiectis, qui error intolerabilis eli. Alij vero in hoc
476쪽
CUI 6. Des C. eius partibus. 3
hoc errarunt, quod non omnes psalmos a S Rege Dauid fuisse conscriptos existimarunt, scit hi tamen ob hanc causam inter haereticos numerari non debent, ut censuit b. Phila --d herestrius Episcopus Brixiensis. Libet autem Ecclisiasticos homines hic admonere, ut psalterium non solum verbo tenus memoriter scire, sed eius quoque mysticam intelligentiam peracipere studeant Notistimum est illud Augustini vix nomen sacerdotis mereri qui psalterium ignorauerit: ta Concilium ConeIL Tolatia. Toletarium sacris ordinibus eos prohibuit insigniri, qui totupsalterium, & cantica usualia nestirent. Magnus item Gre- Greg. l. . op. s.
gorius eum qui psalmos ignorabat noluit Episcopum ordinaiare. Possem paginas late implere Auctorum nominibus, qui Psalterium praeclaris lucubrationibus illustrarunt, sed nolo ego assumpta censeria virga sedere arbiter tot ingeniorum,&critica dicacitate aliorum opera subtilius examinare : puto tamen hominibus mediocri praeditis literatura sufficere posse commentaria Cardinalis Bellar mini, & paraphrasim Cornelii Iansenti; doctioribus enim hac in re Iegem praescribere su percilii esset non tolerandi. R. Abraham aben Hegra psalterium diuidit in decem psalmorum genera . Primum est M
natoaeb, quod nos dicere possiimus carmen triumphale. ,ecundum Negbinab, cantus cum musico instrumento. Tertiu. Quattum Seir, Canticum. Ruintum' hiLθ, laus. Sextum . Tephitim, orationes. Septimum Bera ebot, benedictiones. Octauum Hodoth, consessiones. Nonii Afra, beatitudines. Decimum Haintaiora, quae sunt laudes Iab, unde Halleluiali . Porro Psalmus Graeca vox est , quae Latinis idem est ac cantus a verbo εα ω, quod est canto, siue id ore dumtaxat fiat, siue addit, inusicali instrum e to . Hebraei psalmos vocant Tebitim , id est laudes , siue hymnos , quod praecipua eorum pars in cantandis Dei laudibus versetur. Quam sit antiquus eorum usus in Ecclesia superfluum est hic repetere, cum iam probatum sit supra capite primo. Cur vero Ecclesia prae caeteris scripturis frequentius utatur psalmis tractant Radulphus de lituo,& Ioannes a Tur- RMulph proprirecremata Cardinalis, quia videli t excellcntior S sunt, ut T rexrminis. modo ex Patribus Ostensum est, perfectam orandi sermarria SVi. . ned.trae
continent, suntq; magis idonei ad cantum, & vocalem iubila- tionem. De numero psalmorum,deque mysticis eorum sensibus
477쪽
hus,& de vis psallendi insignem tractatum scripsit Ioachim uuAbbas in tres libros distinctum. De priuato via psalmorum quomodo, & qua ratione in diuersis occasionibus illis uti debeamus , disserit Athanasius in aureo libello de interpretatione psalmorum ad Marcellinum , qui tractatus & lectu di gnissimus eth. & Christianis omnibus maximd utilis. Docet
Amalar.l. . e. . Amalarius nos stare solere, quando psalmos cantamus, ut ex
situ corporis affectum mentis demonstremus, paratos videlicet nos esse ad exercitium operis, quod per psalmos significatur. Parum enim valeret psalmorum modulatio, ni bonorum operum executio oris cantum sequeretur. Finio hae Rern se r. in , praeclara melliphthongi Doctoris paraenesi . Cibus in ore. ς psalmus in corde sapit: tantum illum terere non negligat fidelis , & prudens anima quibusdam dentibus intelligentiae suae: ne si sorte integrum glutiat, di non mansum , frustretur palatum sapore desiderabili super mel, & favum. Mel in cera, deuotio in i itera est . Alioquin litera occidit, si absque spiritus condimento glutietis. Si autem cum Apostolio psallas spiritu, psallas, & mente, cognosces & tu de illius veritate sermonis: quem dixit Iesus ; Verba qsa locutus fiam OObti Ipseritus, di vita fiant. Sic delectabitur in crassitudine anima tua, se holocaustum tuum pingue fiet: sic placabis Regem, fieplacebis Principibus, sic denique totam tibi curiam beneu
478쪽
cap. 26. Desinguli; eius panibus . 392
De Canticis: Quomydo inter se disserant psalmus anticum, canticum psalmi, O psalmus cantici. Canticum quid sit . De
canticorum usu,numero,materia, ct antiquitate . De cantico Te Deum laudamus. Per
alia cantica properandum esse a
cantica cauticorum. I π E diuinis eanticis paucis agendum est, si de tanta re I pauca proloqui fas erit. Orthodoxi Patres cantica a Psalmis distinguunt iuxta diuersas musicae artis praescriptiones. Et psalmus quidem sermo musicus est, qui secundunia
harmoniae rationem ad organum pulsari, & simul cantari s Iet. Canticum vero est,cum cantantium chorus libertate sua utens, nec in consonum organi adstrictus obsequium solius vocis modulatione exultat. At cum organo praecinente cantoris vox instrumenti aemulatrix subsequitur,canticum psalmi nuncupatur. Cum autem humana voce incipIente organi sonus pari suavitate vocis modulos imitatur, psalmus canintici vocari consueuit. His ergo quatuor musicae artis generibus competentes canticorum inscriptiones Prς notantur.
Canticum sola voce, psalmus voce simul, & organo: incipiete organo canticum psalmi r instrumentali symphonia vocem subsequente psalmus cantici decantatur. Porro canticum, quod in sacris literis collaudare iubemur , significat apud Hilarium, de Augustinum scientiam spiritualem,& intelligetiam coelestis arcani, quam quis per cognitionem sapientiae consequitur. Siue, ut ait Basilius, Canticum est quodcunque contemplatione simplici. ac Theologica comprehenditur. Vel, ut docet Maximus martyr, Cantica voluptatem significant diuinorum bonorum, quae animas commouent ad sincerum Dei amorem. Non enim semper boni operis exeicitium habitam de Deo cognitionem statim subsequitur, sed cogno- Rens diu inae maiestatis miranda se creta in nuda eorum con-. xemplatione.
479쪽
templatione aliquando quiescit, sicut scriptum est, Uaeato,c
videte quoniam ego sum Deus. Hac autem animae voluptatem, hanc animi sti blimem contemplationem denotat canticum, Chrisia psaI. a. quod, te ite Chrysostomo, animam erigit,& alatam quodammodo efficit, Se a terra liberat,& exoluit a vinculis corporis,& amore sapientiae afficit,de ut res omnes ad hanc vitam pertinentes irrideat, perficit. Hac vero dispositione diuini off-cii series ordinatur, ut nonnisi praemissis aliquot psalmis canticorum modulatio subsequatur: nam psalmus exteriores indicat actiones quarum laboriosa efficientia, ad sublimem contemplationis statum in canticis symbolice adumbratum aptatur homo. Et quia solet nonnunquam rerum diuinarum adepta cognitio magnarum rerum operationem parturire, ideo post cantica adhuc psalmi aliquando cantantur, necessariam actionis , & contemplationis vicissitudinem indicantes . Sed post cantica ex Euangelio desumpta nullus sequitur psalmus, quia suturae vitae perennem contemplationem signis ficant, quando non erit amplius neque labor, neque dolor. Caeterum cantica antiquitate temporis psalmos omnes antecellunt. Nam Moyses ante Omnem psalmorum usum primus omnium cecinisse canticum narratur, cum subsistentium , de decurrentium aquarum obsequio e durissima serutute liber euasit. Ecclesia e veteri testamento septem accepit cantica , quae septem diebus hebdomadae pro matutinis laudibus assignauit. E nouo autem tria dumtaxat quotidie frequentantur, Canticum quidem Zachariae in matutinis laudibus, Canticum B. virginis in vespertina synaxi, canticum denique Simeonis in postrema CompletoriI hora. Vides quod haec tria cantica singulis diebus, caetera non nisi semel in hebdomada concinuntur λ An haec sunt nouacantica, ad quae Psalmogra plaus toties repetito carmine fideles populos hortatus est dices,Catate Diio eantica notisi, e late Dymino omnιs torra a Recte Chrysostomus . Vetus canticum unius populi finibus circumscriptum erat, unoque climate continebatur, neque fas erat populo extra illud clima vetus efferre canticum; ed nouum per omnem terram incedit, quae sub caelo est, &ab uniuersio decantatur orbe . Rectὰ item Augustinus. Prius
Augsuit testamentum vetus,canticum vetus,homo vetus nunc autem testamentum nouum, canticu nouum,homo nouus. Hoc
est discrimen inter canticum nouum , di vetus . Veteres in. Irogati
480쪽
terrogati ab alienigenis, ut inter Salices Babylonis eanticum
Domini psallerent, responderunt: Quomodo eantabimus ea rictim nomini in terra aliena 8 At de nouis eanticis scriptum est: Eunus in mundum vnimrsiam prassi eate Euangelium omni creatura. Ideo haec frequentius, illa parcius decantamus. Quare autem praedicta cantica certis diebus, di non alijs assignarit Ecclesia pluribus edisserit Amalarius Fortunatus,cuius ais.11.4 iallegoricas rationes, cum sint prorsus voluntariae , consulto usque ad LPraetermitto. odi enim , ut verum fatear, has ingenii lascia utentis steturas,nec placent allegoriae,nisi acrarum literarum auctoritate confirmentur . Utrumque vitiosum est, di ominnem spernere allegoriam, & nimium illis insissere, & facere
ingenium suum Ecclesiae sacramenta, ut loquitur D. Hierony- Ηier νεο-.l s.
mus i mens de origene. omnia cantica ad gratias agendas δ Deo pro insigni aliquo, & speciali beneficio misse composita Richardus Victorinus, di Rupertus Abbas assirmant. Alii ta- Ri -
men obseruarunt multiplicem esse canticorum materiam.Est ερος- pM materia gratulatoria, ut in cantico Moysis post transitum ma eisti 'io' e ''
ris rubri ; in eantico Debborae post interfectum Si saram; in . cantico Iudith post necem Holofernis;& in eo quod tres pueri ab ineendio liberati cecinerunt. ER Et materia prophetica,
ut in eanticis Isaiae, Ac Habacua. Est item inuectiva, ut in cantico, quod cecinit Moyses coram filijs Israel, quando inuocauit contra ipsos caelum,& terram. Praeclare Ambrosius. AmbintlibCantauit Moyses,quando in mari rubro ad transitum Iudaeo- Lv m . rum fluctus obriguit, unda circumstetit, eademque equos Aegyptiorum, ascensoresque resusa demersit. Cantauit Ilinias dilecto dilecti vineae suae canticum, significans asperam flagi-rijs fore plebem, quae iscundis prius erat virtutibus fructuosa. Cantauerunt Hebraei, cum vestigia eorum tactu flammaerorantis humescerent, di intus,extraque ardentibus omnibus solos ignis innoxius lamberet, nec adureret. Habacuc quoq; cantico publicam doctus mulcere moestitia prophetauit dulcem Domini sore fidelibus passionem.Cantauerunt ergo Prophetae spiritualibus modulis publicae salutis oracula resultantes. Quam u is autem multa sint cantica, Ecc Iesia tamen Romana plura non recipit, quam duo cantica Moysis, canticum Annae, canticum Isai ς, Ehec his regis, Habacuc , & trium . puerorum , & tita ex nouo testamento. At Monachi ex prae- '
cripto Regulae S. Benedicti diebus sestis in tertio nocturno