Psallentis Ecclesiae harmonia tractatus historicus, symbolicus, asceticus ... Opus nouum, & curiosum, ac multiplici eruditione illustratum auctore D. Ioanne Bona ..

발행: 1653년

분량: 683페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

501쪽

rvia

Colgem nomen aequivocum. Conctarum primi auctores D.Benedictus benedictionis nomine Collectam indicat . De salutatione Dominus vobiscum, qua colle ctis praemistitur . Notantur quaedam de ultima collectarum clausula, O de bumce Amen. 1 V Nier minores ossicii diuini partes locum potissinium te- 1 nent breuiuscular orationes, quas Collectas nuncupamus, vel quia collecti sunt ex auctoritate diuinarum scripturarum: vel quia Sacerdos, ut notat Innocentius Papa , totius populi preces colligit, & refert ad Deum rγvel quia huiusmodi precationes populo in unum collecta fieri solent , idquo Pamelius obseruat ad ea verba Tertulliani, Quomodo colligemus, quomodo Dominica solemnia celebrabimus p Atque hoc sensu phrasis est antiquis Patribus, ct historicis Ecclesiasticis valde usitata collectas agere, conuenire ad collectania, pro eo quod communiter dicimus Ecclesiam aliquam orationis gratia adire. Etiam in veteri testamento coetus fidelium, diesque solemnes collecta dicebantur. Eadem voce pro con uentu, & congregatione statrum adorationem simul conuenientium utitur passim S. Pachomius in regula, quam Ange- Io dictante conscripsit. Paulus Apostolus collectarum voce utitur pro eleemosynis,quae ad alendos pauperes colligebam tur : De coluriis autom, quastant in sanctos,se ut ordinaui Eriel Mys Galatia, ita ct vos facite et ut non eum venero tunc collecta sunt. Scribit Cassianus Sacerdotem post psalmos collegisse omnium preces, unde usus Collectarum. Vranius in vita S. Paulini narrans obitum S.Ioannis Episcopi Neapolit ni, Ad Ecclesiam, inquit, processit, di populum ex more sala tauit, resalutatusque a populo orationem dedit. & collecta oratione spiritum exhalavit. Breues autem suerunt institutet. collecti,

502쪽

eollectae , quia breuis& pura debet esse oratio. Vsum earum antiquissi mum esse colligunt quidam ex Liturgiis Sanctorum Iacobi, & Marcii Berno Augiensis,& Sigibertus praecipuum earum auctorem faciunt S. Gelasium Papam. Sed Magnus Gregorius meliores, & emendatiores in ordinem redegit, de ex iis librum composuit, quem Sacramentorum inscripsit. Hic mihi primarius collectarum Auitor fuisse videtur: nam ante ipsum rarior earum mentio apud Scriptores ecclesiasticos reperitur. Refert Ionas Abbas in vita S. Ealiachij Luxo-uiensis Abbatis quemdam Schismaticum regulam S.Columis bani inter c qtera accusasse,quod plures collectas in diuinis os.ficiis multiplicari iuberet: quod tamen rationabiliter institu tum S. Abbas ostendit in Synodo Matisconensi . De Collectis , earumque in Ecclesia Latina origine, antiquitate, auis ctor ibas, seu inuentoribus, ratione,atque usu extat insignis Commentarius Claudii ; Espencaei Theologi Parisiensis.1 Illud aute in hoc loco obiter notandum, quod facit ad intelligentiam cuiusdam monasticae Sanctionis. Sanctus enim Pater Benedictus nocturnarum vigiliarum ordinem dispones

Dominicis diebus post duodecimu Responsbrium dicto hym

no G Doum laudamus, praecipit ut Abbas legat Euangelium: lecto autem Euangelio, & data, inquit, benedictione in ei. plant matutinos. Dubitaui saepius, siteor, quidnam intellia geret beatus Pater per benedictionem, quam dari vult, antequam laudes incipiantur. Nam omnes Monachi collectam ossicij currentis legunt, post quam immediate subsequuntur laudes. Sed inueni tandem , qui nodum selueret Amalarium Fortunatum. Episcopus, inquiri vel Sacerdos dicit Oremus, ac deinde sequitur benedictio. Utroque nomine benedicti nis, & orationis vocatur oratio Sacerdotis. De benedictione dicit Apostolus, Si benedixeris p ritu, qui senter ιος-

idiora, quinodo dicit Ame ver tuam benedictionem,quia ne scis quid Aeas p Hane benedictionem vocat Ambrosius oratis nem dicens r imperitus audiens, quod non intestigit, ne. tat finem orationis , Nnon te sipondet Amen, idestvcrum, o confirmetur benedictio. Hactenus Amalatius. Sed sentet aera , quam tribuit Ambro , Hilarii Diaconῖ est, cui ucs τοῦcommentariain Paulum Ambrosio adscripta .. Huius Hilariim eminit Augustinus , eum Sanctum vocansiex usui tempo

cum itatque lacnm ex his cummentariis in rapia 3.1epi sic lae ad

503쪽

4I6 Diuina psalmodia

lae ad Romanos . D. quoque Hieronymus eiusdem mentio . nem facit in Dialogo aduersus Luciferianos, ipsumque appellat orbis Deucalionem ob inductum anabapti simum Quod .. a. his. Vςro benςdictio pro collecta accipi soleat, probatur etiania ex Augustino his verbis. An quis Sacerdotem super fideles Dominum inuocantem , si quando dixit, Da illis Domine in te perseuerare usque in finem, non solum voce ausus est, sed

saltem cogitatione reprehendere, ac non potius super eius talem benedictionem, de corde credente, & ore confitente r

spondit Amen C terum S. Benedictus nullam in reliquis horis collectae mentionem iacit, ut vel inde discas praecipuam earum institutionem ad Magnum Gregorium pertinere. N tat autem Sancta Hildegardis praeclarissimi ingenii scemina inexplicatione regulae nullam collectam designari a sancto Patre, nisi tantum post Euangelium, quia dominica oratione nullam pretiosiolem inuenit, perquam diuinum ossicium

.isnad lib. do terminaretur. Praeclare de collectis, earumque materia Ge-Ma 1 nadius Massiliensis. Cum sanctarum pIebium praesules mada sibimet legatione fungantur apud diuinam clementiam , humani generis agunt causam ,& tota secum Ecclesia congemustente postulant, & precantur, ut infidelibus donetur fides , ut idololatrat ab impietatis suae liberetur erroribus, ut Iudaeis ablato cordis velamine lux veritatis appareat, &haeretici C tholicae Fidei perceptione resipiscant, ut Schismatici spiritum rediuiuae charitatis accipiant, ut lapsis poenitentiae remedia conserantur,ut denique Catechumenis ad regenerationis S cramenta perductis coelestis misericordiae aula reseretur. . 3 At vero Sacerdos, priusquam orationem incipiat, dia ami ,., L uinissimam salutationem, ut verbis utar Dionysii Areopagitae,

Praemittit d icens, Dominustobiscum . De qua salutatione ex. - - e. r. tat Canon Concilii primi Bracarensis eius antiquitatem ost

dens his verbis. Placuit ut non aliter Episcopi, & aliter Prenbyteri populum , sed uno modo salutent dicentes r Dominuasit vobiseum, sicut in libro Ruth legitur , & ut respondeatur a populo, Et eumniritu tuo, sicut & ab ipsis Apostolis tradiatum omnis retinet oriens, & non sicut Priscilliana prauitas Permutauit. Eadem utitur Sanctus Martyr Ignatius in fine Miniso. Murm epiliolae ad Tharsenses..Maximus quoque Martyro de ea sic

7 scribit in ecclesiastica mustagogia. Spiritualis salutatio, quae

Latinis in Dominus pririscum, Graecis is ira .Eu Pax ense

504쪽

Cap. I 6. De g. eius partibus. 4ret

nibur, bonorum omnium consensum, & concordiam , & rationalem quodammodo identitatem per fidem , & delectionem praefigurat. Respondet populus, Et eum spiritu tuo,quae verba , teste Chrysostomo , nihil aliud significant, quam cO Chrysost. hodiis.

munem esse orationem plebis ,& Sacerdotis; Unum enim . in a. ad Concorpus sumus. Nihil autem melius inuenit Ecclesia, ut Obseruat Florus magister, quod optaret Sacerdoti, nisi quod Florus inev.m nSacerdos optat Ecclesiae, ut idem Dominus, qui dignatur is esse cum Ecclesia, dignetur etiam esse eum spiritu SacerdQ-tis. Et benὰ Dominus cum spiritu hominis esse optatur, quia in spiritu, & mente rationali creatus est homo ad imaginem ,& similitudinem Dei. Aliter explicat hanc responsionem Isi Isia,f. E pι i , dorus Pelusiota. Illud autem quod a plebe re spondetur , D ep.ra . eum spiritu tuo, hanc habet sententiam: Pacem quidem nobis praebuisti Domine, hoc est mutuam internos concordia. Pacem autem nobis da, hoc est huiusmodi tecum coniunctionem , quae nullo modo diuelli possit, ut cum spiritu tuo pacati , quem nobis in creationis initio indidisti, a tua charitate distrahi nequeamus. Scripsit vero de hac salutatione eleganistissimum opusculum Petrus Damianus, quod omnino legendum est a studioso rerum Eeclesiasticarum Lectore. Ego pauca delibo, & in gustum de hoc nectare propino. Id quod di citur Dominus vobiscum, Sacerdotis, inquit, ad popul um est Salutatio. Orat enim, ut Dominus sit cum eis, sicut dignatur dicere per Prophetam. Inbabitabo in illis: de Saluator discipulis suis, cunctisque fidelibus, Eeee,inquit, ego vobiseum sum. Qtii nimirum salutationis sermo non moderno humanae adinventionis arbitrio constitutus, sed ex antiqua sacri eloquij auctoritate probatur assumptus . Vbis diligenter inquiritur, saepius singulariter,& pluraliter appositus inuenitur. Singulariter sicut ad B. Dei Genitricem Angelus dicit, Aue gratia plena Dominus ieeum . Ad Gedeonem quoque ait, salutando. Dominus Deum virorumfortissime. Pluraliter autem ut in libro Ruth Booz salutando messoribus suis ait, Dominus vobiscum. Et sicut Propheta a Deo missiis inuenitur sa- Iutasse Aur Regem Iuda cum exercitu sivo victorem de praelio reuertentem dicendo , Dominas vobiscum, quiastilis cum eo. Ecclesia ergo salubri salutatione accepta Sacerdotis, & ipla resalutando orat, & orando resalutat postulans, ut sicut ille Dominum esse cum ipsis optauit, ita & cum eo esse dignetur

505쪽

dicens, Et eum spiritu tuo, id est cum anima tua sit, ut eum

dione pro nostra salute possis Orare. Et norandu quod non dici ecum , sed cum spiritu tuo, Ut totum quod in ossicijs Ecclesiasticis geritur, spiritualiter fieri perpendatur . Eadem

sere verba in expositione Missae Remigii Antissiodorensis reperiuntur, qui Petro Damiano antiquior est. Porro Sacerdos Collectam dicturus tam se, quam alios ad orandum hortatur dicens, Oνemus, idque ex antiqua Ecclesiae consuetudine, ut patet in Liturgijs Sanctorum Iacobi, Marci, Basillis , de Aug opist 'I aliorum . Meminit huius ritus S. Augustinus. Nam populus post indictam a Sacerdote Orationem aliquantulum ora bat sub silentio, & deinde Sacerdos communes populi preces 4μς' 4ς collioebat,de offerebat Deo. Stephanus Eduensis; Exclamat, μὴ - - v is v saeerdos O, inui monens se,N alios orare quia Domi

nus orauit,& discipulos adoradum excitauit. Et inter Graecos iς-C Fas expos. non contemnendus auctor, sed Schismaticus, Nicolaus Caba Ri ' s μου - - sila. Hortatur,:ut, ad orationem Sacerdos, ut qui ad orandum

sit ordinatus, & sit populi praepositus , intercessor, dc me,' et ' Tandem Collecta hac celeberrima clausula concluditur, Per Dominum nostrum Iesum ChriLium Filiam tuum, qui tecum Diuit, regnat in onitare Spirittis sancti Deus per om-n a seu Iaseulorum . Ad Patrem enim dirigitur oratio, ut Concilium Carthaginense tertium decreuit, & per Filium terminatur, , ut ipse olim praeceperat, Suodcunque petieratis Patrem in nomine meo dabit vobis. Ipse itaque est, qui interpellat pro nobis , ipse frater, & caro nostra, ipse mediator Dei ,& hominum Deus, & homo Christus Iesus. De hoc mysterio Fulgent. lib. .ad B. Fuloentius Ruspensis Episcopus libellum lcripsit ad Tian-τ -- μηβ mundum Rege Arianum eleganter ostendens, qualiter opor tuerit mediatorem Dei, di hominum veru es Deum, & verum hominem esse , ut per ipsum omnia nobis necessaria ab aeterno Paci e concederentur. Ad eundem Fulgentium epistolanx scripsit Ferradus Diaconus Carthaginensis quinque quae litonum solutionem ab eo postulans. Harum quarta haec est. Unu, inquit, regnum Patris, & Fiiij, & Spiritus sancti credimus , de fatemur, simul eos dominati creaturis omnibus sentientes. Quare ergo in orationibus Sacerdotum Per Iesum Christum Filium tuum Dominum nostrum, qui tectim vivit ct regnat in

unitate Spiritussancti per uniuersas pene Asticae regionesC

506쪽

ri quae

cap. 16. Desingulis eius partibus. 4ry

tholica dicere consueuit Ecclesia, tanquam solus Filius eum Patre postideat regnum, in unitate scilicet Spiritus sancti, veregnantes adunare, non simul regnare Spiritus sanctus intiametur Respondet elegantissime ad hanc dubitationem Fulgentius. Ipsum consulat cui libet, nam responsio longior est, Pula quam ut hic debeat integra transcribi. Λsserit autem nos dii se Per Iesum concludere orationem, quod ille mediator sit. Tu ex doctrina B. Augustini concludit ideo nos unitatem Spiritus sancti cum Patre, & Filio praedicare,ut ex ipso unitatis nomine una essentia, & ex hoc unum regnum , & in eodem uno regno vna Trinitatis potestas, unaque maiestas a fidelibus agnoscatur et ne putetur aut Filius,aut Spiritus sanctus secundum diuinam naturam ita cum Patre regnare, quemadmoducum potiore regnat in serior, sed illa unitas Spiritus facti, quae est communio Patris,& hiiij, dum in illo regno vnitatem Diuinitatis monstrat, unam esse regnandi aeternitatem , unam potestatem , unam inaiestatem, unamq; dominationem sum

mae Trinitatis edoceat. Nullum autem praeiudicium Filio, vel sancto Spiritui comparatur, ut idem Fulgentius alibi scribit,dum ad Patris peris nam precatio ab offerente dirigitur, cuius consummatio, dum Filii,& Spiritus sancti complectitur

nomen ,ostedit nullum esse in Trinitate discrimen i quia dum ad solius Patris. personam honoris sermo dirigitur , bene credentis fide tota Trinitas honoratur ;& cum ad Patrem litantis destinatur intentio, sacrifici j munus omni Trinitati uno eodemque offertur litantis officio . Cum vero de extrema collectae clausula agimus, non parergon fortasse fuerit admonuisse , quod nos dicimus Pιν omnia ferula seu lorum , Graece dici με τι--τωνάHίνων : idque notasse non pi get, ut huius clausu Iu antiquitas dignoscatur. Sanctus enim Irenaeus Episcopus', dc martyr S. Polycarpi discipulus redarguens Valentini haeresiarchae portentosum commentum de triginta Aeonibus, varijsque Aeonum generationibus, resert libdiscipulos Valentini conatos filisse illius erroris Catholicos Τ 'participes facere, quod in orationibus dicerent aronas aeonum, id est secula seculorum . Quid sit autem seculorum seculum his qui altiori doctrina digni sunt ostedit apex Theologorum Dionysius in libro de diurnis nominibus. Dionys de diu.s Poli precationem, & collectam totus coetus accinit Amrn, cuius responsionis antiquitas manifesta est,tu ex Apo-

507쪽

Iustis. Apolog. ad

Anton.

ro Diuime Psalmodia

stolo, tum ex Patribus Iustino, Tertulliano, &aliis. Amen vox Hebraica est, qua utuntur sic rς liters ad aliquid confirmandum . Latine idem sonat ac vere, fideliter ς ν' ita flat.

In alienum idioma ab interpretibus translata no fuit propter sui excellentiam, & ne, Grsce vel Latine reddita, vim amitteret. Oraculum Zoroastris Magorum Principis,est, nunquam mutanda esse in sacris nomina barbara . Verba item antiqua

in diuinis sacrificiis efficaciora esse Platonici , & Cabalisti

c quos in multis conuenire Leo Hebraeus eleganter ostendit ea ratione asserunt, quia antiquit m aeternitati, qui Deus est , proxime accedit. Hanc vero doctrinam Psellus in Scholijs Zoroastris quamuis non omnino probet, asserit tamen singulas gentes habere qugdam nomina diuinitus data, quae incredibilem vim habet in lacris, ut Seraphim,Cberubim, Michael, Gabriel, quq in Grscam, vel Latinam linguam commutata . Omnem perdunt essicaciam . His addendum ex Origene , quod assirmant incantandi periti eamdem incantationem pronunciatam lingua sua propria effcere, quod pollicetur:

sin transferas eam in alias quascunque voces, euidenter vim suam perdere: adeo ea vis non in significationibus rerum,

sed in ipsis vocum qualitatibus,&proprietatibus inest ad lige, vel illa effcax. Huiusmodi est vox Amen. Ecclesia eam adhibet tanquam sigillum confirmans, di consignans prεceden. tes precationes. Nam, ut ait B. Iuo Carnotensis Episcopus libro de conuenientia veteris, & noui sacrificij, hac voce participem se facit populus omnium charisinatum, qui Sacerdos multiplici sacra metorum diuersitate suduit impetrare. Ideo Augustinus libro de catechizandis rudibus monet Antistites,

ut distinctu orent, quatenus populus ad id quod intelligit di

cat Amen . Notat Urbanus Quartus Pontifex maximus tres significationes habere hoc vocabulum, nam quandoque acincipitur nominaliter, & significat nomen Dei, Hae dicit Alintems sirilis. Aliquando sumitur adverbialiter, ut passim in Evangelijs. Amen Amen dico vobis, Ze significat ve/ὸ , in Vibiliter, ita est Aut dico vobis. Tandem accipi solet verbaliter,& idem est ac fiat. Hoc sensu in fine orationum ponitur : & psalmista in fine quorumdam psalmoram ad praedictorum confirmationem hanc vocem ingeminat, quia ubi nos legimus inat, in Hebraico habetur Amen Amen. Alias affert

huius vocis significationes 3. Ambrosius, ut aliquando sit imperantis ,

508쪽

Cap. Ib. De sing. eius partibus . 42I

perantis, interdum precantis, interdum vero confirmantis Idem asserit Beatus Ogerius Abbas Locedit Ordinis Cister- ciensis serm. 7. de coena Domini inter opera Diui Bernardi. BaptistaVernacia magni spiritus, & coelestis doctrinae sancti- ειρ .vorraeab. monialis libro de unione cum Deo triplex Amen distinguit de unione cum diuinum, angelicum,& viatorum . Deus dicit Amon, quia est V 'prima,& summa veritas: Angeli dicunt Amen, ut in Apocalypsi,gaudetes Deum esse id quod est: Viatores dicunt Amen, desiderantes ad eum peruenire , qui est veritas aeterna. In . Thalmudicis Masecheth Berachel apud Angelum Caniniu Cani cΨ s. in locis noui testamenti, dum audientium ostitantia reprehenditur, triplex malum, & illegitimum Am/n describitur. Nam cum ille qui respondet Amen non intellexit quod dictu est, Amen pupluam appellatur et cum autem Amen pronunci rur, antequam persecta sit oratio urreptilium dicitur,ex oratione nondum absoluta aliquid surripiens: At vero cum aliud agens re*ondet Amen .esiis nuncupatur, quasi dissectum in duas partes. Plura de hac voce Alchangelus Burgono uenissis in dogmatibus Cabalisticis conclusione ultima , cuius . hanc unicam obseruationem notatisdignissimam praeterire nequeo, quam a Ioachimo Abbate accepit. Hoc verbo, in- ως . Abb. ira quit, utitur Dominus in Evangelio, sed& nos cum aliquid

amrmare volumus, respondere solemus Amen. Hoc tamen

distat, quia Deus in principio, nos autem in fine orationis uti consuevimus verbo isto, ut ipsum esse auctorem veri,nos auteveritatis discipulos, dum ei, di in eum credimus demonstre

509쪽

422 Diuina Psalmodia

De Symbolo Athana'. Quando Bmbolum scripserit Albanasius. Cur die

Dominica recitetur . Notantur obiter

huim diei praerogativa.

x Thanasius Archiepiscopus Alexandrinus magnum illud Christiani orbis prodigium,omniumque virtutum sacrarium sub Constantino Augusto florere coepit, &sub Vallaion. lente vivere mundo desiit, ut viveret Deo. Hic,teste Baronio, m cum esset Romae anno quarto Iulij Summi Pontificis, symbolum seripsit suae fidei memorabile documentum, quod latinoidiomate coram Pontifice recitauit. In hoc autem symbolo siue componendo, siue e Graeco in Latinum traducendo adiutorem fuisse Λthanasio Eustbium Vercellensem Episcopum resert Guillelmus Baide sanus in historia Pede montana, quae manu scripta Taurini a scruatur in Bibliotheca Ducis Sabaudiae,ex tabulario Vercellensis Ecclesiae. Iam supra dictum est, quid per symbolum intelligainus, & quam multae sint huius vocis significationes, quas omnes eleganti carmine explica-Aehil. oeeii .ini. uit in symbolicis quaestionibus Achilles Bocchius Bononiesis. Est autem hoc symbolum tessera Orthodoxorum Apostolicae fidei susiorem continens explicationem. Olim quotidie ad

Honor. in Gem- primam cantabatur , ut Honorius scribit: nunc d: ebus tanta Rim in doti linicis congregata in unum maiori frequentia populi recitatur, ut sanciae fidei confessio ea die apertius celebretur, qua Dominus noster praecipua eiusdem fidei mysteria opera- Leo M 1 v. i. ri dignatus est. Hac enim die, ut sancti Patres Obseruant, nouae L .aer' ., lucis prin:ordia mundi O ginem illustrauerunt. Hac die pa- si Mye p.QN- tres nostri mare rubrum sicco vestigio transierunt. Hac eadem die panem de cinio Oinne delectamentum in se habente d lib. acceperunt. Initio eiusdem diei natus de Virgine Christus, apud si 'ana. dictaque die poli modum bapti Eatus aqua in vinum mutata 'μ ε' recreauit couiuas, & de quinque panibus multiplicatis quin

510쪽

& ianuis clausis ingressus addiscipulos dedit eis Spiritum sanctum, & potestatem remittendi peccata. Hac die Spiritus sancti gratia discipulorum corda diuinis charismatibus repleuit. Hac die Ioannes mirandam illam visionem vidit, cuius plura

sunt sacramenta, quam verba . Demum hac die futura creditur generalis resurrectio, & totius mundi renouatio, quando qui bona secerunt ibunt in vitam aeternam, qui vero mala in ignem aeternum. Meminit huius symboli Gregorius Na- Niniam.orat.υ etianzenus, & de illo poli sanctam Hildegardem , post Bruno ne in Herbipotensem, & Richardum Panopolitanum insigne scripsit opusculum Nicolaus Serarius . Diem vero Domini- Seracto, cana, qua hoc symbolum recitamus, vocat Sophronius Hierosolymorum Archiepiscopus dierum dominam e Theodorus Studita diem pacis: Chrysostomus diem panis, & lucis. Quae- Adam Ecclesiae recitant post symbolum collectam de sanctissi- ἡ ωααφ ma Trinitate , ut qui dedit nobis verae fidei sacramenta cognoscere, gratiae quoque praesidia conserat, quatenus fidem nostram animet actio, probet charitas . Illa enim dumtaxat fides in pretio habenda est, quae per dilectionem operatur.

g. XIX.

De Lectione Martyrologij.

Exemplorum quantast vis . De cruciatibus sanctorum Marurum. De Uu, O ritu legendi Martyrologium.

Ix breue per exempla esse. Ideo veterum sanctorum vitas literarum monumentis mandari voluit Spiritus sanctus, ut quam quisque vivendi rationem elegit, eam ex propriis exemplis exploret, & dirigat ad veritatem, ut sanctus Nilus mus in lib. Ire' scribit. Et ut docet Symmachus Papa, illa monita discipulo. rum conscientiam erudiunt, quae probantur exemplo Sine pudore inuitat ad innocentiam, qui illam fuerit ipse sectatus. Nescio quo pacto tenaciushqret doctrina operum, quam ver borum, atque illi vere docent, qui cum dixerint quid faciE- cum sit, probant faciendo: quos magis admireris cum vide-

SEARCH

MENU NAVIGATION