Psallentis Ecclesiae harmonia tractatus historicus, symbolicus, asceticus ... Opus nouum, & curiosum, ac multiplici eruditione illustratum auctore D. Ioanne Bona ..

발행: 1653년

분량: 683페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

Ruper t. l. .e.1 a

Daem. vobiseum Greteter. t . de Cruce in orat. Alexan.de crucis inuenca

Hiero . de virisii ustr.

404 Diuina Psalmodia

ditandor pulsate orando, & aperietur vobis contempIando Lectio quasi solidum cibum ori apponit, meditatio masticat,& frangit, oratio saporem acquirit, contemplatio est ipsa dulcedo, quae iucundat, & reficit. Denique ingens bonum est lectio, ait Chrysostomus, quae facit animam optimis moribus prςditam, & mentem in coelum transfert. Porro ritus, quo legi solent lectiones hic est; Post psalmos dicitur versus , ut apsalmodia ad lectio nes vertatur intentio. In pluribus Ecclesiis sequitur post versum Absolutio, itemque oratio Dominicatis: quia enim in malevola animam non introibit sapientia, mundari cor debet, atque perorationem praeparari ad audiendum verbum Dei, quatenus precibus nostris propitiatus is qui dat omnibus assi uenter,adaperiat cor nostrum in lege sua. & in praeceptis suis, aperiatque sensum ad intelligu-das scripturas . hector vero accepto codice licentiam petit legendi a Praelato, vel Sacerdote dicens, Iube Domne benediacere: quia, ut dicit Bupertus, Nemo nisi missus, aut permissus ossicium praedicandi usurpare debet, quomodo enim praedicabunt nisi mittantur λ Non tamen petit se a Sacerdote benedici, sed ut iubeat sibi a quocunque alio benedictionem .impertiri, cuius rei mr sterium edisserit his verbis Petrus Da. naianus. Lecturus magnae humilitatis gratia non a Sacerdote, sed ab eo cui Sacerdos iusserit se postulat benedici dicens, Iuba Domne benadieere. Sacerdos autem , ut tantae humilitati vicem reddat, non subiecto cuiquam benedicendi delegat ossicium, non per semetipsum benedictionem dare praesumit,

sed potius ut ii Deo, qui est super omnia benedictus, prςrogetur exposcit. Hic ritus benedicendi antiquissimus esse videtur: nam in manuscriptis Graecorum Patriam ho in iiijs plerumque praefixa reperiuntur haec verba, ἐiλίγνων πάτερ bene- die Pator, quod Iacobus Gret2 erus ex antiquo more petcndi benedictionem a Praelato, priusquam legere is inciperet, derivasse arbitratur. Quare S in multis sermonibus Sa-cti Ephram h qc eadem verba praenotata Videmus, quia eius scripta publice in Ecclesia Icgi solebant, ut testatur D. Hieronymus. Hac autem voce benedicendi antiquos etiam Ethnicos usos suisse ex multis scriptoribus constat. Cicero pro Sextio : Cui benedixit unquam bono λ bcnedixit λ imo quem sortem, & bonum ciuem non petulantissime est insectatus Zouidius.

492쪽

cap. 6. D ng. eius partibus . 4os

Scis retii dieam positis pro nominesignis,

plautus in Milite gloriosio. - . . Conserui, eo eruaque omnes ben/ Ualete, ct Nurate,

B ne quo cieatis inter Oos, di mihi absenti tamen. Idem in Cassina . Ben/dieiu, Dyssum fretus, Dcos sperauimuι. Et in Aulularia. --Bono animo es, ct bene sce. Et alibi. Eia tinodicite, ite intro, valete. Extant autem de benedictionibus doctissimae lucubrationes praedicti Greteteri, quibus nihil addi potest. Illud etiam ob

seruandum non Dominum vocari Praelatum , sed Domnum ablata literula, quae appellatio, cum ad monachos maximpertineat, aliquanto susius explicanda est . . .s Ioannes Buisus, re Nicolaus Serarius huic voci mitiudedisse autumant humilem Christianorum modestiam , qui integrum Domini nomen ei soli reseruarint,de quo psallimus, Tu solus Dominus, tu solus altissimus. Vnde vulgatas extitit versus. - .

Coelenem Dominum, terrestem celto Domnum. Sane Tertassianus eos Imperatores obiurgans, qui sublimem diuinitatis titulum superbe assumebant, Augusti moderationem commendat, qui ne Dominum quidem dici sie voletiat: hoc enim ait, Dei est cognomen . Atque id ipsiuin de Augusto testatur Suetonius his verbis. Domini appellationem ut maledictum, & opprobrium semper exhorruit, Dominum. oue se appellari ne a liberis quidem, aut nepotibus tuis, vel serio, vel ioco passus est . Eamdem Domini appellationem Alexandrum Seuerum respuisse scribit in eius vita Aelius Lampridius . Idem de Tiberio asserat Tacitus, De Ιuilini Mno Imperatore, & impia Theodora eius coniuge haec notat Procopius Osariensis in historia ἀν- δοτε: Antiquitus etiaoui Cesarem alloquerentur, Imperatorem compellarunt,cOn- Iu Em que Imperatricem. At quisquis cum alterutro horum Aureianorum sermones misceret, Imperatoremue,aut Imperatricem non Dominum, Dominamque nominalset, is vero ru

dior, ac procax habebatur, & quasi foedissim d lapsus abigeba-tar. Sed & teste Seneca , olim Dominum Patremfamilias appellauerunt, idque nrodestiae, ac humanitatis causa boleis

493쪽

ω6 Piuinae Psalmodiae.

bant quidem Romani o lips P quo mino salii tare, sed

hoc dumtaxat, cuiri nomen proprium nesciretia , vel stitia . memoriae ston occurreret. Constat ex sen in io epistolae tertiae, & ex Martis; his versibiis.

nisis,...iiι Obseruat Baronius, dc Ludovicus de la Cerda clarissimis linil viris, & foeminis, prae Rrtirn Ecelesiasticisi Rique ipsis quoque a '-- sanctis hoc Domni , de Domnae praenomen attributum sul sse. odo2r de eom. Sanctus Odo Cluniacensis Abbas sanctum Martinum Dom-- -- . num vocat. Apud saronium in not si ad Romanum Marty-Baron. ad iue s. rologium extat Epi. taphiu S. Anathalonis primi post S.Bar-

annos mille, dc multo amplius , cnhis primus νςrsus hic est. . Petr3 boo , sanctequr Anathaon, Damne probase Atrii l. - ' 'μ Apud Brissonium lcgitur testamentum Hado in di Episcopi Cenomanensis , in quo sancti Martyres, & Apostoli, sicut &viri illii stres semper Domni appellatur. In fine historiae Apostolicae Aratoris Subdiaconi hac inscriptio reperitur ex antiquissimo Codice manu scripto. Beato Domno Petro adiu uante oblatus huiusmodi Codex ab Aratore ex comite domesticorum, excom te priuatarum, viro religio' , subdiacono S. R. E. sancto, atq; apostolico viro Papae igilio, & susceptus' ab eo ante consectio em Beati Domni Petri. In Litan ijs , quas Serarius vetustissimasse vidi in testatur , summus Pontifex nonanus Apostolicis nuncupatur . Eadem vox passim occurrit apud Gregori uiri Magnum, Gostridum Vindocinense,

Petrum B Iesensem, Ennodium, alios. Nunc etiam in Hispania,& maxima Italiae parte illustres, S summates viri Domni vocantur. , quem titatum.olim quoquc Regibus attributii Calliod.lib.ε. v - constat ex Cassiodoro. Sicut autem nys, dimidiato vocabulo P x' ' Italide Dbn pro Domno dicimus. ita emidem sycopen amare Gricos hucqio , qui κωσ.pro 'tiu pqnunt, & breuius ali-

- ς - Germani Patrarchae. Quidam vir doctus non a Domino per syncopen, sed a voce Hebraica Adon, quae Dominum significat, subi ta per aphaeresim prima litera, & latino more in sexo lvocabulo Domni appellationem derivasse existimat . Sed haec opinio

494쪽

Cap. 16. Des ut eius partibus or

opinio qua nitatur probabilitate viderint doctro eq. Noti estantem hic omittenda S. Benedicti recitaris institutio. Is enim postqua pricepit nulli licere alvi puro homine appellare,iubet

deinde a iunioribus seniores vocari Nonos, Abbate ver3,quia Chrilli eices agit, Domnum appellari decernit - Quam regulae iussio hem sic bkvsu suoFum temporii thterpretatur smaragdus, Ut n5 solum Abbas,sed etiam caeteri Monachi Domni vocarentur. Sicut, inqhit, tuc apud illos paterna exhibebatur re-irerentia, ut phiotes vocaretur Nonni: ita nunc apud nos exigitur hodie, ut ipsa paterna reuerentia priores nostri a nobis vocentur Domni. Non est igitur recens inuentum, quod Monae hi omnes in distrimitiatim Domni vocentur, quod nostris hisee temporibus multὁ potisti rationhab uniuersis monasticis congregationibu, sani itum videtur, ut a Mendicantiuordinibus ipsa nuncupatione secernerentur . Abijt nunc in dissuetu linem Norint, & Domni disertimen, quod tamen non

rei, sed voeis fuisse ex veterum monumentis con sicio. Vt enim Dona nos viros praestantissimos honoris, ac reuerentiae gratia vocitamus: ita per Nonnum intelligi paternam reuerentiam S. Benedictus asseuerat . illi etiam qui sanctitatis titulo insignes erant Domni dicebantur, quos item Non nos diei reperio apud Arnobium . Terrenae mentes,ait, interficiunt ste hoe ordine: si ille qui sanctus it Nonnus vocatur,sic agit; ego qui si aut quotus sum, ut non agani Z Eamdem voce uia adulationis notam fuisse testatur Hieronymus : Quae in adu.lationem tui sanctum, Nonnumqtie coram te vocat. Vbi male in quibusdam codicibus irrepsit, safictum nonnunquam .Xiphilinus auctor Graecus virgines Nonnas vocat: Quae vostfrequentius pro sanctimoniali usurpatur In Poenitentialis. Fu Iberti. fi quis Nonnam corruperit, septem annis poeniteat. Rursum Hieronymus: Quia maritor lim expertae dominatum viduitatis praeserunt libertatem, castae vocantur,& Nonnae. At de Domnt, Nonnique appellatione hic notasse sufficiat. Iam ad ritum lectionum regredior.

6 Custi legitur lectio sedere uolemus exemplo Christi sedentis inter doctores, ut eos audiret , na sesso propter quietem a itentioni maxime seruit: &,ut docet Aristoteles, seden-d , , de quiescendo animae fit lapsen . Nec vacat sessio, ait Bernarius, tranquillitatis insigne est. Altum vero silentium seruandula rest , dum legantur lectiones . Nam, ut loquitur

mitian .

Aristor.'. livsie. Bern. de consa. lib.

495쪽

Gena d. hora. . in 1. d

Senee. eapas de vita beata. Brisson. lib. t. de formul. Ari .Epi ib.ε. cap ta. Quintal .decl. ε s. Origen. hom. a. in Exod

Chrysostomus, si cum regiae leguntur literae ubique est flen

tium, abestque strepitus, de tumultus, omnibus astantibus, Naures arrigentibus, ut sciant quae regijs literis manifestentur:& quisquis vel parum tumultuatus fuerit, & quae leguntur in . terruperit, in magno periculo est: multo magis cum leguntur druinae lectiones cum magno timore, & tremore astanducit, de altum habendum silentium, & pellendae cogitationes turbulentae, ut quae dicuntur intelligere possitis. Annon creditis quod linc quae leguntur sunt a Deo λ Sunt opistolae ad nos e coelo missae 8 cum timore igitur audiamus quae dic ututa Ethnicis quoque solemne erat in templis proclamare, Fauete linguis , nimirum ut sacra cum debita veneratione perfice. rentur, nulla voce non mala solum , ut inquit Seneca, sed ne

bona quidem oblircpente. QIod & illud quoque indicabat

ex Brissonio ει γα, πὼ-λεως , Tace, omnis esto mutus. Sa ne in Gentilium templis nefas suiste expuere,aut nasum emu-gere scribit Arianus. Quem morem commendans Quintilianus, ait : In templo verbis parcimus, animos componimus, tacitam mentem velut in solitudine, velut in secreto quodam custodi inus. Sunt autem multi, qui oum leguntur lectiones ,

tametsi lingua taceant,mente tamen dii trahuntur,de quibus audeo dicere cum Origene, quia cum legitur Moyses,iam novelamen super cor eorum, sed paries quidam,& murus positus est Quoties ergo dominica nobis panduntur eloquia ., mense uigilet, ut ait Chry Blogus, animus intendat, ut possit intellectus scientiae coelestis intrare secretum. Quid enim prodest lectione continua tempus occupare , sicut scribit quidam virpius, sanctorum gesta & scripta legendo transcurrere, nisi ea etiam masticando, & ruminando succum eliciamus, & trans- glutiendo usque ad cordis intima transinittamus, ut ex his diligenter consideremus statum nostrum, dil studeamus eoru Opera agere, quorum facta cupimus lectitare Optime de haere S. Antiochus: Qui opus tractat spirituale, dum diuinas legit scripturas, quaecunque occurrunt uniuersa in seipsum debet tacita cogitatione reflectere, non in alterum. Item Marcus Erem ita: Legens verba sanctae Scripturς, opere ipsa exequaris, & ne glorieris de nuda eius cognitione. Cum vero audituri sumus sacrarum Scripturarum lectionem, orare cum Propheta debemus ,& dicere, Reuua . oculos mιos,mconsiderabo mirabilia de lege tua. Tata est enim

earum

496쪽

earum profunditas, tanta obscuritas, ut illarum penetraro mysteria nemo valeat, nisi sensum aperiat ad intelligendum ille qui aperit, & nemo claudit. Tenebrosa est aqua in nubi ptam. . . bus aeris, inquit Gregorius Magnus, quia obscura est scientia i 'in Prophetis. Et Augustinus ad Volusianum scribens, Tanta Aug.epist a. est,ait, Christianarum prosunditas literarum , , ut in eis quotidie proficerem , si eas solas ab ineunte pueritia usque ad decrepitam senectutem maximo otio, summo studio, meliore ingenio conarer addiscete . Oritur haec obscuritas, seu difficultas ex multiplici capite. Primo quidem ex Hebraico idiomate, quo seia omnes coscriptae sunt, ut obseruat Euthymiuβ- ruth, νiacis Haec autem lingua a caeteris omnibus aliena cum nullis EurO- pialm. pae communicat: unde factum est, ut de Iudaeis sileant Graeci,& Latini historici, nec nisi quςdam mendacia scribant Ore tenus accepta a finitimis gentibus, quς semper Hebraeis nerui infenst, qualia sunt ea, quq Trogus, & Tacitus mentiuntur et Deinde sacrς liters tropis abundant, & sensibus mysticis, pro

quorum intelligentia sancti Patres plures regulas, di canones tradiderunt, murtumque laborarunt , nec tamen omnia sunt assecuti, & saepE dissentiunt inter se in via ius sententiae expositione, ut docet Fulgentius lib.2. ad Monimum : His accedit Fule L .ad Minc mysteriorum altitudo, quibus plens sunt omnes' pamns utri p uique testamenti. Denique, teste Augustino, diuinitus pro- Av.vο.i. de uisum est, ut multa in scripturis obscure dicta contineantur, o iv. Quia. i.

quq densissimam caliginem obducunt, ad edomandam labore superbiam;& intellectum a fastidio te uocandum, cui faei Iein uestigata plerumque vilescunt. Cum ergo leguntur scri-iι. pturi magno studio eis attendamus, facientes quod ait Psalmographus, In eo vi meo abscondi eAquia tua os non peetam P.M. 38.

tibi. Tunc enim Gna sunt verba Domini, inquit 'Ronigius κακAlcisi odorensis, si opere impIeantur, si cor labijs consentiae. MDa. Post lectionem vertitur lector ad Dominum dicens,Tu autem Dom3m msrere noserit quia ipsunt lepedi munus sine aliqua culpa peragi nequit. Si recte legit, animum tentat elatio et t. itsi male . vana sequitur confusio. Semper ideo misericordia Dei indiget qui legit,ne opus per se bonum vel superbi ς co itaminet vitium, Vel damnabilis verecundiae pudor inficiat. USuccinit chorus Deo nati an quod ad totam lectionem refer tur et gratias namque agimus Domino, quod panem suet d

' ctrinε nobis stangere dignatus sit, & animas esurientes sapi

497쪽

4 Iu Diuina psalmodia

tis pabulo recrearit. Tige autem vox mo gratias antiquissima est, eaque olim utebantur Monachi, eum sibi inuicem oc-Ljaa ες iii. surrςrent. Testis est Augustinus Donatistas redarguens, qui nostrum Deo alias irridebant: ut scias recentiores heretia eos omnem errorum luem iam a Patribus damnatam ab in stris reuocasse.

De Responsorijs.

Responseria quid AgmDent . Cur prolixius camenetu . uir rarum auctor Quo risu dicantur .

1 Vi aurum, & argentum , in quo confidunt homines, ingentisiue pretia splendidissimas gemmas repereririno Publice hominum auaritiae diripiendas prostituit, sed in intimis penetralium recessibus centum ciauibus seruandas ab .scondit. Eadem prorsus ratione qui verbum Dei fidele, immaculatum, conuertens animε , desiderabile super aurum,&Japidem pretiosum auribus corporis, di cordis perceperit, ser- mare illud, &custodire debet non auditor obliuiosus factus, Dd memor semper mandatorum Dei ad faciendum ea. Sicut Ch ys. m. .is oui thesauros effodiunt, inquit Chrysestomus, non solum in .superficie sediunt, sed in profundum descendunt, Spenit res terrae sinus scinantur: ita no pari diligentia spiritualem thesaurumn ver is reconditum tuquirere debemus . Diripi. v. initem spirit lis thesauriis nequitiac ubi in promptuaria metis nostrae reconditus fuerit, ab Omnibus insidius est securus: modo per ignauiam locum non demus ei, qui illumi nobis anistre cupit. Fict mi, ait bapiens, custodi sermoneι meat, νη - , eepta mea Neonde tibi. Beati sum qui augiunt verbum Dei, sed si custodiunt illud dis baesellis, dicit Donamus, Matier - . tis faceritis Ma . Hoc significant ex antiquδ apientum tra tione Responsoria, quae lectiones subsequi., eisque conson -re solenti tri id enim habet emolumenti virtutem cognost re, si meliora videntes, & probaates sequam deterUra rabi l a uinorum

498쪽

. s.

uinorum quippe sermonum meditatio, ac lectionis auscultatio, ait rursum Chrysoliomus, in bona opera desinere debet. Et quidam profanus: Hic fructus legendi est, aemulari ea quae in aliis probes, & quae maximὸ inter aliorum dicta mireris in

aliquem usum tuum opportuna derivatione conuertere. Ite Gregorius magnus et In nobismetipsis debemus transformare quod legimus, ut cum per auditum se animus excitat, ad ope randum quod audierat, vita concurrat. Ideo,ii ixta sententiam Epicteti,in nostris lectionibus no proficimus, quia dum taxat ea intentione legimus, ut sciamus t nee studium nor truad actionem, & morum compositionem dirigimus. Amicitia suam non audientibus legem, sed facientibus quod praecipit lex, legis & mandatorum auctor pollicetur. Vos, inquit, ami- ei mos eritu, si feceritis qua ego praesio vobis. Sicut igitur unam quamque lectionem congruum, &consonum excipit Responsorium; ita diuinoru sermonum auscultatio in copi iam desinat bonorum operum fructificationem. Pulcherrimus ordo hic est, ut ex coelestium mandatorum auditu sanctarum operationum usus inolescat. Σ Ipse cantus, quo Responsoriu antatur, labore active vitae subindicati creberrimae enim sub eadem syllaba plurium notarum excursiones,vocum itidem difficiles saltus,sublimes elationes, infimae depressiones, frequentes ac subitae mutationes indicia sunt multiplicium laborum, quos in mandatorum coelestium executione subire debemus . Docet Stephanus , --. Eduensis Episcopus, cui consentit Hugo Victorinus, Respon- I .. . . 'iasorium significare assensum, quem auditores lectioni, ςiv 'Rς Id. i. si e ..di. monitis praebuerunt i atque ideo dicitur Responsoriuin, quia 'M'yrespon sito secundum voluntatem interrogantium assensus est, vel concesso : siue, ut Rupertus docet, Resposoria dicuntur, quia respondent Iectionibus, tristia tristibus, laeta laetis: velq aia choro respondente cantantur. Quomodo vero, di a quia laus Romanis Pontificibus mutatus sit cantus in Responsoriis ostendit Amalarius initio libri de ordine Antiphonarij. Asserit Isidorus Responsoria ab Italis inuenta fuisse. At SoEomotius auctor est S. Ioannem Chrysostomum responsorias can 'α : itiones instituisse ad aemu lationem Arianorum, qui in coetus es i stributi alternarim, & ad modum Responsoriorum canebant , & eorollaria adiiciebat in sectae suae gratiam composita.

Responsolii versus ab uno solo cantatur, per quod singularia is x tau

499쪽

tas operationum designatur. Chorus autem repetit post veris ... sum partem Responsorij, ut idipsium dicam as omnes , & non sint schismata in nobis et quia autem opera nostra imperfecta sun t, ideo ex parte tantum repetitur. Additur in quibusdam Gloria Paιri ingratiarum actionem ei, qui dedit nobis velle, di perficere: de in confessionem fidei, sine qua impossibile est Concu. Tint. . placere Deo. Haec est autem discretio, inquit Concilium Toletanum, ut in laetis sequatur Gloria , in tristibus Responsorii principium repetatur. Post capitula, quae breues Iectiones sun t, breuiora sequun tur Responsoria, ut praecedenti, doctrinae subsequens operatio conueniat. Nocturno tempore longiores, diurno breuiores recitantur lectiones . quia nox ad contempIandum, dies ad agendum tributa videtur; contem- platio autem longior, actio breuior esse debet, quia qui minoratur actu percipiet sapientiam. Tempore Palchali in fine Responsorij adiungitur Alis Lia, quod Iaetitiae additamentum di gloriam Dominicae resurrectionis respicit,& seruentius be-nὰ operandi studium sacris illis diebus Ostendit. i

s De Capitulis.

Capitulum qui P. Quare singulis horn ,

O quo ritu recitetur.

1 Reuis quaedam lectio e diuinis libris deprompta, quam I in singulis ossiciis recitamus, a non ullis antiquioribus . collectio, lectiuncula, & versiculus dicebatur, i D. autem Be e. ii 3 nedicto lectio, ab omnibus communiter Capitulum nuncupatur . Huius nominis r tio est, quia capitula ut plurimu breuia capita sent epistolatum, quae in Missa leguntur. Est autem A se . n. quic Capitulum, teste S. Anselmo, breuis multorum complexio, sicta res , ' in dicta quia breuiter capit totam summam. Nam per hoc quod diminutivum est Capitulum designatur breuitas: & per hoc quod venie a capite, vel a capio, intelligitur quod magnum sensum capiat, & sit breue caput multorum, quae late dissem runtur. Capitula secundum alios breues quaedam partitio- nes

500쪽

p. I 6. De sing. eius partibus. η υ

nes sunt, & in solo Euangelio Marci erant olim 23 F. Α Ioanne Chrysostomo siue capitulum reduinio in - summa dicitur, cum qu prolixddusta sunt copendiose dicu- -οῦ. tur. Xenophon totius rei summarium κεφαλωον id est capitu- xeno,hisblum vocat. Plato eadem voce utitur pro eo quod in aliquia '' '

re summum, & prscipuum est. Notat Venerabilis Beda exe- in reati

Plo gentis Israeliticae, quae tempore Esidrae legebat in volumiis e stne legis quater in die, hunc morem in Ecclesia inoluisse , ut per singulas diurns psalmodis horas lectio una de veteri, siue de nouo testamento cunctis audientibus ex corde diacatur e & sic apostolicis, siue propheticis verbis confirmati ad instantiam orationis genua flectant. Horis nocturnis plures lectiones, & longiores dicuntur, quia tunc a laboribus operum cessantes liberiores aures diuinis auscultationibus accommodamus. Stamus ad diurnas, quia breuiores. Nonis praemittitur benedictio, quia a Praelato, vel Sacerdote dicu tur, cuius eii alijsbend precari. In fine non dicitur, Tώ -- tim Domine, quia in breui lectione facilius est culpam. euitare, cum praesertim a viro persectiori recitetur. Sine titulo leguntur, quia Sacerdotes docti esse debent in diuinis Scripturis. Sermonibus autem sanctorum Patrum titulus Praefigi solet, quia multiplicem eorum doctrinam non omnes Ecclesiastici viri, vel scire possunt, vel eius meminisse si sciant. Post capitu- Ium respondemus mo gratias , ut pro singulis gratiae donis gratias agentes locum gratiae rsaciamus in nobis , dccum gratiarum actione petitiones nostrae in. notescant apud

Deum.

. . r. l

SEARCH

MENU NAVIGATION