Psallentis Ecclesiae harmonia tractatus historicus, symbolicus, asceticus ... Opus nouum, & curiosum, ac multiplici eruditione illustratum auctore D. Ioanne Bona ..

발행: 1653년

분량: 683페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

511쪽

4 4 Diuina psalmodia

Risi. eKa ...d ris squam cum audieris. Magnus Basiliust pietatis studiosoqGreene 'ad sanctorum exempla consideranda eleganter ab hortatur, quia sicut pictores, inquit, cum imaginem ex imagine pingunt exemplar idem iidem respectates lineamenta eius trans. ferre conantur magno studio ad suum opificium t ita qui sese meditatur omnibus numeris virtutis absblutum reddere , velut simulachra quaedam spirantia, & actuosa sanctorum vitas respicere Oportet, proba que opera illorum sua imitando facere. No ignorauit Ecclesia sancti Spiritus magisterio ed cta hoc saluberrimum bene vivendi documentum , ideoque praecepit, ut quotidie in diuinis ossicijs sanctorum memoria e Martyrologio recitaretur, ut audientes beatorum Martyrii, aliorumque piorum hominum inuicta certamina, ad patieni tiam, & sortitudinem excitaremur. Ecce enim pugiles Christi Tyrannorum rabiem experti secti sunt, tentati sunt, in occiasione gladij mortui sunt. Αlij fustibus eae si, sagittis confixi.

ungulis ac pectinibus excarnificati, torcularibus pressi, igniabus consumpti fuerunt. Alii stipitibus affixi, ferarum dentibus discerpti, ponderibus grauati, altero brachio vel summis Pollicibus appensi, trochleis eleuati, testaceis fragmentis de- laniati. Alij pugnis contusi, verubus transfixi, ardentibus laminis, facibusque combusti, ad metalla damnati, in mare demersi, capillis suspensi, lapidibus obruti, in equuleo extensi, melle que peruncti sub ardentissimo solis aestu vesparum orsibus obiecti. Quid sanctas Virgines memorem, quibus euulsi dentes, excisa lingua, amputatae mammillae λ Quid uniuersam

illam tyrannicae crudelitatis supellectilem enumere, neruos, pedicas, numellas, manicas, saltes,catenas, vincula,lora, virgas, scorpiones, sartagines, tauros aeneos, craticulas, Iebetes, galeas ignitas, tela gladios, exilium,carcerem, & mortem denique ipsam, quae sola mitis suisse inter tot supplicia videtur

omitto sanctorum consessorum prolixum, & incructum martyrium, eorumque omnium, qui De lacuerunt, angustias,asdictiones,vigilias,ieiunia, silentium,nuditatem, & tu numeras tribulationes. Haec utique cogitatio omnem nobis to porem ex animo excutiet, acerrimosque ad virtutem stimulos admouebit. Q id enim dicturi sumus, ait sanctissimus

Ephr. r. de Iau- Ephraena, in die illa horrenda extremi iudicii cum beatissimi Q, ovo Christi Martyres iuxta solium gloriae astantes ostendent vulnerum suorum, atrociumque cruciatuum, ac verberum cicatrices

512쪽

Cap. I 6. De sita. eius partibus. η2ς

trices in suis corporibus relucentes Nos inquam, charissimi fratres , quid obsecro tunc ibi ostensuri sumus quas illi evirtutes proseremus p Num charitatem erga Deum, di proxi mum num integram , inuiolabilemque fidcm num voluntariam paupertatem, ac terrenorum omnium nuditatem pnum sorte quietem, & tranquillitatem p num eleemosynas pnum commiserationis affectum p numquid spiritum mansuetudinis numquid orationes mundas numquid compuncti nem salutarem num vigilias , lacrymas, & veram poenitentiam Z Felix profecto, atque beatus erit, quem ista ibi conatitabuntur . Tunc sociabitur sanctorum choris, qui eorum vestigia sequutus fuerit. Tunc participes passionum,erunt quoque praemij & coronae consortes. Martyres enim, ut eleganter scribit Salvianus, ad coelestis regiae ianuas gradibus poe- MuIa,. narum suarumascendetes scalas sibi quodammodo de equu. Ieis, catastisque fecerunt.

lib. . da

F Elic in anima, quas nee mors dira, nee mei

Furor cruentus terruit.

Non mundi vis tanta fuit,rigyque Dranni, Vt corda eorum frangeret. Sed poenis nutritur amor, vitaque periclis, Et sanguinis dispendio . Vι pHagi ruper, cιrcum lagrante proceua, Crebris risi is fructibus, Me riuola eobors, soboles generosa Tonantis. Immota eunBiι ιctibus, Horrenda genus omne necis, vitaque cassint is Annos fugaces despicit. Membra seetferro, Iahontiaciscera rostris Ferox fitelies extrabat. Pectora dilaniet rigidis moribunda fug/llis, Discerpat Ongutis genas. Congerat in ventrem liqu/factι pondrea plumbi, Tundatque terga sustibus. Torreat ignitis fucibus, corrupta Veneno Propin/t ori pocula.

513쪽

Pιctinibus earnem laceret, Nexuque rotarum, Et bos tartim dintibus. Lamina diripiat, dentes evenat , ct aνtus In Puda cunctos amputet . Attamen Inuictum pat1 nti in pectore robur , Viroque fruar sntegral , Statque anιmo conflans Morir inauiqua laeti Lictoris ad poenas manus. Heu quantum s emuitscelerata potentia regum , Ut Cθνι ii amantes perireιlctuanta segιι mortis, quam multa reperta supelisae , aeua umer/t isthi morast

Ilusuis pascit flammarum ineendia membris,

Hie trabe f. pensus capiat inter sAra eondit,

Terram perosus impiam. i. D/tracta cute regatis ostentat honores Amictus iue murice. Ruid memorem fumo extinctos , tetroquevapore, Taurisque eLUos aneis pΩuid pice pινδεμι media quid in urbe proterva Ludibrio plebis datos pO nimium d Iecta Deo , pars magna polorum Phalanx beata Martyrum: Non go δε faciles supεν, mea Cota secundent, Mibique rint patι, O mors

Non ego pra us a fortunam optauero regum, Vesra corona particeps. Hoc nempe ad superos iter es. Iam elaussite easi Viam , poeta, lacteam.

Sanguineam Geuit Christus, Chri tamque sequut Luot quot fuere martyres. 1 Hic finis, & scopus est, ob quem Eecletia singulis diebus post primam legi voluit Martyrologium , ut eorum Lacta

imitemur, quorum exitus admiramur. Praeclarὰ Augustinus. Solemnitates Martyrum exhortationes Martyriorum lunt: ut imitari non pigeat quod celebrare delectat. Illorum autem nomina anticipata lectione recitantur, quorum memoria le-quenti die recolitur, quarenus venturae festiuitatis celedrationem digniori apparatu praeueniamus . Post lectionem se

514쪽

quitur versus, quo pretiosam in conspectu Domini sanctorum ortem commemoramus, qui pretio sanguinis emerunt immortalitatem . Tum ipsos exoramus, ut Dei clementiam nostris inclinent necessitatibus, quo vitae huius momento aete nitatem acquirere valeamus. Ter deinde diuinum imploramus adiutorium , ut in nomine sanctissimae Trinitatis aduersus diabolum, mundum, & carnem armati peccata praeterita defleamus, praesentia detestemur, sutura caueamus. Αdditur versus Reil eo Domine 1n feruos tuos, quo omnes cogi tationes , & operationes nostras ad finem dirigimus sempiternum . Post aetum directionis solent Monachi longam audire

lectionem ex regula b. Benedicti,que usum commendat Ama As alat.lib. 4. e. a.

larius . Pro hac in Breuiariis breuis lectio posita est ad capituli absolutionem. Tandem omnium fratrum, familiarium, di benefactorum in pace quiescentium memoriam agimuS, Citatis more antiquo eorum nominibus, qui ea die obierunt. In quem usum in antiquis coenobiis Necrologia sunt, in qui. bus fratrum, & benefactorum obitus describuntur. Hac ratione inchoata dies non nisi optimum finem .sortiri poterit, quam a sanctorum intercessionibus, & pia mortuorum recor datione auspicati sumus. Primi qui scripserunt Martyrologium fuerunt Notarij Romanae Ecclesis tempore S.Clementis Papae I non autem Eusebius, ut quidam perperam existima runt; de quare,&de variis Martyrologiis legendus Baronius in Praefatione , de Annotationibus Romani Martyrologij. S.Cyprianus praecipit notari diem mortis cuiusque Martyris a Cyprian. epist. 1'.

ut eorum inquit commemorationes celebrare possimus. Magnus item Gregorius scribit Eulogio episcopo Alexandrino , qui petierat sibi transmitti Martyrum gesta ab Eusebio Ca - 'sariensi collecta. dicens non extare Romae huiusinodi librum: deinde addit. Nos autem pene omnium Martyrum distinctis per dies singulos passionibus collecta in uno codice nomina habemus , atque quotidianis diebus in eorum veneratione Missarum solemnia agimus. Non tamen in eodem volumine quis qualiter sit passus indicatur; sed tantummodo nomen, locus , di dies passionis ponitur. Vnde fit ut multi ex diuersis terris, atq; prouinciis per dies, ut praedixi,singulos,cognoscantur martyrio coronati.

515쪽

4 8 Diuina Psalmodia

De Precibus, & suffragijs, atque de fine ossici; .

cu a Primam, o Completorium quaedam preces certis diebus recitentur. Cur etiam in Laudibus, Vesperis commemorationes sanctorum flant , itemque jancta Crucis , ct deprecatio pro pace. De versu Benedicamus Domino. De oratione ad B. Virginem , quae

dicitur in e cuiusque bora . α uis antiphonam Salve Regi aa composuerit.

x x Am spatium consecimus prolixi discursus, quo singulas

L diuinarum laudum particulas, Deo fauente, explicauismus. Restant adhuc leuiora quaedam fragmenta, quae omnino, ne pereant, colligenda sunt. Quidam enim versus,ac breues aliquot orationes certis diebus , & horis ex praescripto Ecclesiastici canonis recitantur , ut, sicut dicit Apostolus, Fiant obsecrationer, oration/s, psu Iationes, gratiarum actiones pro omnibuι hominibus,pro regibus, di omnibus qui inf Iims ate lunt,Et quietam di tranquillam vitam agamus ιn omni pietate, di castitate. Hae preces ad Primam, de Completoria frequentari solent . quibus horis generalis quoque consessio recitatur, ut quicqv id in nocte vel die quocunque modo deliquimus , poenitentiae lauacro mundemus, sicut scriptum est: Dixi eon'obor aduersiam me in ius illam meam Domino, ct tu remisisti impietatιm ριeeati mei. In laudibus item ac Vesperis unaquaeque Ecclesia iuxta proprii ritus consuetudinem Beatae Mariae Uirginis, sanctorumque suffragia eorudem solemni commemoratione implorat, ut quos solemni veneration aprosequimur , etiam simili conuersatione diquamur : quos beatissimos praedicamus, ad eorum beatitudinem tota auiditate curramus: quorum delectamur prs coniis, eorum patrocinijs subleuemur. Hi sunt qui assidue orant pro nobis, quorum intercessione humana iuuatur infirmitas, excitatur negligentia, ignorantia eruditur. Confirmate igitur amicitias' cum sanctis Angelis, ait B. Leo Papa, initate in ciuitate Dei, cuius

516쪽

cap. I 6. Desu. eius partibαι. 429

euius nobis spondetur habitatio r& Patriarchis , Prophetis, Apostolis, Martyribusque sociamini. Vnde &illi gaudent,

gaudete . Horum diuitias concupiscite, & per bonam aemu lationem ipsorum ambite suffragia . Cum quibus enim fue rit vobis consortium deuotionis, erit&communio dignitatis . Et Theostidas Abbas, Digni sunt, inquit, apud homines Theomd. absis honore, qui quotidie interpellant pro hominum salute. Mea ' φης timor humanς fragilitatis hoc gratiae nobis clementia Saluato iaris contulit, ut quod peccatores per nostra no potamus me rita, per sanctorum impetremus patrocinia . Iam securi de s .

sua soliciti sunt pro nostra salute . offeramus ergo illis laudis sacrificium, ut pro nobis sumus incensorum ascendat de ora. tione sanctorum, qui per manum Angeli diuino praesentatur conspectuit vestigia sequamur eorum, quibus ipsi sequuti sue

Dominum. Inspiciamus perfectam eorum vitam , & emen. demus nostram, quae minus composita est, ut nostri sint adiutores in precibus, quorum sumus imitatores in actibus. Relinquamus cum Apostolis omnia, ut libere sequamur Domini vestigia. Martyribus associemur in passione, ut eisdem

participemus in consolatione. Ne fur domum nostram pem fodiat, Consessorum vigilias mens nostra custodiat. Ornemus Iampades cum Virginibus, ut intremus cum eis ad nuptias , quando venerit Sponsus. Memoriam item facimus sanctissi mae Crucis, ut ascendentes. in palmam apprehendamus stuctus eius, quoniam eius virtute fugantur daemones , roboratur virtus, vitia propulsantur. Sequitur pro pace deprecatio , magnum etenim est pacis bonum , per quod Ium advocabulum filii Dei feliciter peruenitur Beati pacifici, dicit

Dominus, quoniam Ab Dei vocabuntur. Pax serenitas mentis est, ut loquitur Augurinus, tranquillitas animae, simplicitas cordis, amoris vinculum, consortium charitatis. Haec est j.ώ ' ' 'quae simultates tollit, bella compescit, comprimit iras, superbos calcat, humiles eleuat, discordes sedat, inimicos conto dat, cunctis est placita , non quaerit alienum , nihil deputat, se una, docet amare quae odisse non nouit, nescit extolli, nescit inflari . . a Caeterum in sine horarum post ultimam collectam Sa- 'cerdos repetita salutatione Domini praesentiam populis adesse precatur, ut quemadmodum est pollicitus, maneat nobis.

cum usque ad consummationem seculi. Tum pia plebs ad

517쪽

43o Diuina psalmodia

benedicendum Dominum inuitatur,ut cuius bene sic o vivἴti in eius semper laudibus perseueret. Respondet illa Dro gratias, ut in gratiarum actionem desinat diuinarum laudum celebratio. Quia vero B. virgo prima post Deum humani generis sospitatrix semper moestales materno protegit affectu ;ideo in fine cuiusque Oificii salutatio quaedam , & deprecatio ad eamdem Deiparam Virginem effundi solet , ut si quid i

tremendo Dei cultu humana fragilitate erratum est, matris interuentu propitiatus Dominus nobis non imputet ad culpam. Ipsa cunctos qui confidunt in ea depulsis vitae procellis munifico fouet amplexu. Ipsa periclitantibus in hoc damnabili mundo salutarem porrigit dexteram. Haec noxios hostiuconatus coercet. Sine aliquo eius beneficio nullus dies,nulla hora, ac ne tenue quidem momentum transcurrit. Hanc colu nisiperi, obseruant inseri, mundus adorat: eius maiestatem supremi spiritus perhorrescunt . Eius nutu regitur orbis, splendent sidera, micat sol, spirant venti, vernant horiti , crescunt sylvae, redeunt tempora, seruiunt elementa D cus morum, nitorem operum, meritorum gloriam de Mariqgratia suscipimus, cum eam colimus, de veneramur. Nouit

Ecclesia quanti sit periculi ab indnigentissimae matris cura exules filios e longari, ac propterea taluberrimo consilio decreuit, ut ad eius protectionem frequenti Obsequio confugerent, non solum speciali officio de ea instituto ; sed etiam in

fine singularum horarum varijs pro ratione temporum adhibitis orationibus. Harum praecipua ea noscitur esse, quae in cipi t Satar Rgina, quam Ecclesia Romana certis tantum diebus, quidam vero Regulares quotidie pol h Completoriusolemtii modulatione recitare consueuerunt. Eius auctor suisse dicitur Hermannus Contractus Monachus S. Benedicti anno Io 9, qui cum omnis politioris i iteraturae expers Omnino esset, B. Virginis intercessione in virum alterum mutatus tanta deinceps uoctrinae laude resplendi iit, ut nulli suo tempore secundus haberetur. Hoc canticum iam solemne factu cum Spirenses Clerici decantarent, Bernardus Abbas Clarae uallis tunc ad Germanos Apostolicus legatus, ut refert in Ysentrea.5,.ir. Chronico Spirensi Guillelmus risengrentus,postrema illa ver- ' 'I ba ter genua flectens adiunxit o elemens,d psa, o duleii Maria.

At ego libenter huic longo capiti in dulcissimae Virginis Mariae commemoratione finem impono. Impar equidem sum.

518쪽

cap. Ib. De sing. eius partibus. 432

α ingenio exilis eius laudibus reserendis, nec mei sermonis . . penuria sufficit ad ea exprimenda, quae de tanta maiestate co- .cipio , cuius exiguam partem nec ora mille, totidemque linis tuae, aut indefesta vocis aeterna series vix attingere possent. Curabo tamen, ut sanctissimum eius numen ,&nomen intra pectoris mei secreta perpetuo cultu custodiatur;quod ut omnes item Christiani efficiant summopere cupio, & exhortor.

Laudatur uniuersim Musica, eiusque varν, ct admira.

biles esse Ius enumerantur. ' . VONIAM diuinum officium , eiusque partes non simplici vocis prolatione , sed

inu sico etiam adhibito concentu publice in Ecclesia persolui solent , hanc consequenter de Ecclesiastico cantu tractationem institui, qua Religiosis diuinas quotidie laudes decantantibus nec inutilem re, nec iniucundam confido. Ut enitria Rabanus Maurus luculenter affirmat, tam nobilis est,tamque utilis recte canendi disciplina , ut qui ea caruerit Ecclesiasticum ossicium congrue implere non possit. Nam quicquid in lectionibus decenter Pronunciatur, quicquid de psalmis sua. uiter modulamur, ita musica scientia temperatur, ut per eam omne Dei seruitium impleatur. Hinc musicae rudimenta Iacaniniis vocat Philo doctissimus Hebraeorum initio libri de Agricultura, dicitque Isidorus tam turpe olim suisse musicam nescire, quam literas, tantique semper aestimatum suisse cantum ab omnibus nationibus, ut cunctis solemniis sacris , &Profanis adhiberetur. Et nuptias quidem sine musicis concentibus nunquam celebratas fuisse ex antiquis epithalam ij luce

519쪽

432 Diuina psalmosa

luce clarius constat, idque probat doctE, R diffuse Paulus

en I:: ἰ Seherlogus vir infinitae lectionis in Anteloqui jS Canticorum.

substς. .ae 3. Sed& conuiuijs adhibitos olim cantores, ut temperantiae, tam oderationis admonerentur conuiuae, non ad luxuriam, atq; Athen I, i.& , . inanem voluptatem Athenaeus ,& Plutarchus Graeci stript Plutar. .sympos: res commemorant i In funeribus quoque nobilium Graecorum, & Latinorum adsuisse tibicines,&aeneatores Senecam ludo Claudij, Plutarchus de consolatione ad uxorem,Tertul- Max. lib. s. lianus de corona militis, Valerius Maximus, & alii complu- 'ρ res asseuerant. hunc que morem secutos fuisse Iudaeos tum ex Euangeliilis, tum ex Flavio Iosepho cognosci potest. Inter vepo iud .: bellicos tumultus locum item fuisse modulationi testis est ex visi' lib. - Horatio, 3e Thucydide Franciscus Lui sinus Vtinensis in tuis 'ρ' ' paeergis . Nam antiqui duos Paeanes habebant, alteru Max iis, quo initio pugnae utebantur: alterum Apollinis. quem su- sis, caesii inie hostibus decantabant. Et cui notus non est tibiarum, tympanorum, tubarumque usus in praeliis λ In suis Cl Alex.lib. namque bellis, ait Clemens Alexandrinus, tuba utuntur Hetrusci, fistula Arcades, Siculi autem instrumentis, quae appellant Cretens es lyra, Lacedaemonii tibia, cornu Thr ces, tympano Aegypt ij, & Arabes cymbalo. Vegetius de re militari; Siue,inquit, ad vigilias, vel agrarias faciendas r iue ad opus aliquod, vel ad decursionem campi exeunt milites,

tubicine vocante operantur, & rursus tubicine admonente

cessant. Lycurgus , teste Plutarcho in Laconicis, bellicae exercitationi musicae adiunxit studium, ut nimius belli seruor

modulatione temperatus concinnitatem nanci lceretur. Ita Capella de nu . cretes ad citharam dimicabant, ait Martianus Capella, L M en tota cedaemones ad tibiam. Quid Amazones, nonne ad calamos

' i' arma tractabani3 In Italia Sybaritas tibicines ad praelia priis

se quis nesciat Z Praeter haec de vario musicae usu in bellis lGD' ο .lib. .y. vendi sunt Diodorus Siculus, & Aulus Gellius. i. i 9 R , Ludorum autem qiram magna pars fuerit musica plWribbus exequitur in doctissimo opere de Theatro omnium d ctrinarum curiosissimus explorator Iulius Caesar Butengerus. Quid sacrificia commemorem, quid Numinis cultum, qui sine musica nullo modo constare potest Z Ideo sententia Strab

ta nis est,omne id quod musicum est opus D ci esse,iplosque musicos non solum ministros Dei, sed Deos quodammodo existγ- mandos. Multum itaque Diuinitatis obtinet musica , ait

520쪽

Cap. I . De cantu Ecclesiastico. 33

Censorinus, & animis permovendis plurimum valet. Nam nisi grata ei set immortalibus Disis, qui ex anima contiant diuina , profecto ludi scenici placandorum Deorum causa initituti non essent, nec tibicen omnibus supplicationibus in sacris aedibus adhiberetur. Hominum quoq ae mentes N ipsae uiuianae, quamuis Epicuro reclamante, suam naturam per cantus agnoicunt. Denique quo facilius ferant laborem, vel in navis meta a vectore symphonia adhibetur: legionibus quoque in acie dimicantibus etiam metus mortis clattico depellitur. Ob quam rem Pythagoras, ut animum sua semper diuinitate imbueret, priusquam se somno daret ,& cum esset experrex auscithara, ut serunt, cantare consueuerat. Et Aselepiadcs Medicus phreneticorum mentes morbo turbatas saepe PursyiH-Ph Oniam suae naturae reddebat. Haec Censorinus . nocrates autem vir sapientissimus tanti musicam secisse dicitur, ut eam natu iam grandior inter pueros ediscere non erubucrit. Deo Arcadibus scribit Polybius Megalopolitanus, quod cum alioquin naturae e ue iit aulterioris, musicis tamen dis)ιplinis mi rifice delectabantur. Caeteras artes ignorare nulla apud illos ignominia erat, at nati sica: imperitiam fateri turpillimum habebatur. Nec minor Lacedaeinoni js amor musicae fuit, quos reteit Plutarchus in Laconicis maiorem curam de illa, quam de victu hab, sse. Themistocleni narrat Cicero cum oblatam in coniti Mo lyram reculasset, habitum fuisse indoctiorem . ita lianus desertor impietate notior quam scriptis ipsos barbarossa vidisse testatur ruistica carmina verbis facta similibus clangorum . quos a cle cia inantes aues edunt, studiose amplecti, o musicis carminibus desectari. Macrobii obseruatiocii plurimarum gentium, vel regionum instituta ianxisse mortuos ad sepulturam cum cantu prosequi oportere, persuasione hac, qua poli corpus ad originem dulcedinis musicae, hoc est ad coelum , animae redire credantur. Lycurgus vir durae , dissi cilisque vitae, musicae tamen sesidium in suis legibus commendauit . Hanc primarium Philolbphiae adminiculum Xenocrates Chalcedonius vocabat apud Laertium. Plato ctiam , dc Aristoteles sunmia capita Philosophorum hic in Politicis , i lein Conuiuio, &septimo de legibus eo musicam efferunt, ut mea potissima in rationem puerilis institutionis coniiuiuant. sciebant videlicet viri praestantissimi ita nobis musicam nazuraliter coniunctam esse , ut ea nullo modo carere pollimus.

cie. r. Tus I. Iulian. initio bliis

Laertius Itb. .

SEARCH

MENU NAVIGATION