Psallentis Ecclesiae harmonia tractatus historicus, symbolicus, asceticus ... Opus nouum, & curiosum, ac multiplici eruditione illustratum auctore D. Ioanne Bona ..

발행: 1653년

분량: 683페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

531쪽

men affectu, quasi uno concentu in laudem propriJ foris crumpunt, & potentiam quam promere nequeunt sentire se produnt. α Caterum cum de musca loquimur piaculum graue enset eius originem praeterire. Eam plerique Graecorum ad Pythagoram, alij ad Mercurium, alij ad alios reserunt, quorum mendacia recenset Butengerus. Mendacia dixi, nam sacrata. Nolis historia docet tubal de progenie Cain suisse patrem canentium cithara , & organo. Quomodo autem Pythagoras ex sonitu malleorum musicam inuenisse dicatur, tractat dis-

fuse Iamblichus in eius vita. Plutarchus in symposiacis explicans dictum illud antiquum, Amor musicam docet, Theophrastum laudat, qui libro de musica tria eius principia facit

dolorem, voluptatem , & instinctum diuinum ; nam unumquodque horum vocem a consueto modo auersam ad canendum inclinat. Sed sit quis unquam amauit,sane fatebitur Amorem primum musicae inuentorem, primum eius principium esse. Amorem omnium artium, scientiarumque magistrum

Vocant Platonici, prima tamen Amoris scientia musica est, teste ipso Platone indoctissimo illo conuiuio, quo eiusden Amoris describuntur actiones. Haec de Musicae origine dum scribo, occurrit mihi sabula quaedam no indigna relatu,quod a viro su inmae sapientiae Philone Iudaeo eam didicerim . Cum

Deus, inquit, rerum omnium conditor e nihilo cuncta creasset, iamque hominem operum suorum principem constituisset, videns cuncta quae secerat, eorumque pulchritudinem suspiciens unum de prophetis interroga Fit, num aliquid ad uniuersi persectionem deesset. Deest unum, ait ille,quod tamen mihi prorsus necessarium videtur, deest inquam concinnus sermo, qui omnia quae tu creasti, tuamque bonitatem, &prouidentiam iugiter laudet. Placuit Deo haec tam commoda admonitio, statimque musicorum genus creauit, qui Dea mirabilem in operibus suis dulciter decantarent. Significat ad fabulatio aut solum esse, aut praecipuum musicae usum diuinas laudes resonare . Nescio autem an huius fabulae occasionem acceperit Philo ab Hetinete illo ter maximo, qui scribit in Asclepio musicam suauitatem ad concinendos Dei, coelestiumque laudes hominibus indultam, ne terrenus mundus videretur incultior, si modulorum dulcedine caruisset. Verulias Nilotici calami argutias, ut Apuleius loquitur , praeter

mittentes,

utenter. lib. a. de Theatro c. .

Iamblieh. lib. .

ratione Noe . Apul. lib. I. me lamorrh.

532쪽

sugillans ait: Ad quid illa vocis contractio, & infractio λ Hie

succinit, ille discinit, alter supercinit, alter medias quasdam notas diuidit, & incidit. Nunc vox stringitur, nunc frangitur, nunc impingitur , nunc diffusiori sonitu dilatatur . Albquando quod pudet dicere, in equinos hinnitus cogitur, aliquando virili vigore deposito in Remineae vocis graciIitates

acuitur, nonnunquam artificiosa quadam circumuolutione torquetur, de retorquetur. Videas aliquando hominem aperto ore quasi intercluso halitu expirare, non cantare: ac ridiculosa quadam vocis interceptione quasi minitari silentium , nunc agones morientium, vel extasim patientium imitari. Interim histrionicis quibusdam gestibus totum corpus agitatur, torquentur labia, rotantur oculi, ludunt humeri, & ad singulas quasque notas digitorum flexus respondet. Et haec ridiculosa dissolutio vocatur religio: &ubi haec freque istius agitantur, ibi Deo honorabilius seruiri clamatur. Hactenus ille. Sed alije diuerso instrumentorum usum admittunt, &laudant. Et primo quidem Christianus Paedagogus apud Cle- Alex. mentem Alexandrinum instrumentis uti permittit. Deinde ' re Prudentius audiendus est, qui vivebat sub Theodosio seniore, de filiis eius. Sic autem canit .

Luicquid in are cavo reboans tuba euma remugit,

icquid in arcano vomit inmmspiritus bati Liti, Luicquid casta chebs, quicquid i studo resultat, organa disparibus ealamis quod consona miscent, Aemula pastorum quod reddunt vocibus antra, Christum concelebrat, Christumsonas,omnia Cbri Muta aliam fidibus sanctis animata loquuntur. E scriptoribus denique recentioribus Ioannes Sarisberiensis Carnotensis Episcopus prodibit in medium, qui eodem quori et redus seculo vixit, tempore scilicet Alexandri III. Is libro primo Policratici musicam instrumentalem commendat his verbis. Ad mores itaque instruendos, & animos exultatione virtutis traiiciendos in cultum Domini,non modo concentum hominum, sed etiam instrumentorum modos censuerunt sanctii Patres Domino applicandos, cum templi reverentiam dilatarent. Et si militantis Ecclesiae tibi parua videtur auctoritas, vel triumphatrix illa praeconia musicae non

tacebit, cuius seniores vidit, di tibi monstrauit tonitrui filius,

daeos a

533쪽

Diuina Psalmodia

di voces eorum sicut citharoedorum citharizantium in citharis su is. Quod si illos nondum audisti, regem audias exultantem, qui te regni, & exultationis suae vult esse participem. Ait enim, Sum ι te psalmum, o date tympaniam, alterium iucundum cum cItbara . Ad quid inquis Z Ut laudetis Dominum in tympano, & choro, in chordis, & organo. 3 Constat igitur ex dictis nec statim ab initio, nec ubique recepta fui ne musicalia instrumenta: nam etiam nunc Romae in sacello su in mi Pontificis semper sine instrumentis officiorum solemnia celebrantur; & Ecclesia Lugdunensis, quae nouitates nescit, semper organa repudiauit, neque in hunc diem ascivit. Non tamen damnari debet moderatus Corum usus, cum a sanctissimis, & sapientissimis viris, ac noui istine a sancto Tridentino Concilio approbatus,& permissus sit Laetificat organorum concentus tristes hominum mentes, de supernae ciuitatis insinuat iucunditatem : solicitat pigros, recreat diligentes: prouocat iustos ad amorem,peccatores ad compunct onem. Qui Deum diligunt, ait Clinia- alias, ad hi aritatem, oc diuinam dilectionem, atque ad lachrymas, de ex mundanis,& ex spiritualibus canticis ac melodiis excitari solent: qui vero voluptatibus addicti sunt, sibi colligunt materiam perditionis. Porro organa pneuma- Euline. lib. 1. da tica aetate Iuliani Apostatae adinventa fuisse docet Butenge- Thoum, rus Extat autem eiusdem Iuliani epigramma in organum, a P. Martinio Morentino relatum praefatione in eius Misopogonem, quod hic transcribere non grauabor. Luam cerno alterius naturae ui Miula: nimpe Aite a pro xt oitasse banc anea tellus . Horrendum Aradet, n/e nostris illa mouetur Hatibus, at missus taurino Θ carcere tentus Subtias agit Lura calamos, perque sma vagatur

Mox aliquis velox digitis, insignis ct arto A flat, concordes ealamis pulsatque tabellas: Aa ilia stibiiὰ exiciunt, o carmιna miscent. c , bis s. i. u . Hης pyg Π statim audiri coeperunt in Ecclesia permittente ait.e,y.i . Damaso Pontifice, ut quidam aiunt apud Cresilium in Mysagogo. Sed verior , & communior sententia Platinae est afferentis eorum usum tempore Vitaliani Paps circa annum

Domini o. in Ecclesiis incoepisse. Desino,si prius Ecclesiasticos

534쪽

sticos eantores admonuero, ne ad usuin illicitae voluptatis assumant, quod sancti Patres ad affectum pietatis instituerui. Talis enim debet esse sonus , tam grauis, tam moderatus , ut non totum animum ad sui rapiat oblectationem; sed eorum quae cantantur sensui, & pietatis affectui maiorem relinquae portionem.

S. III.

Cantus Eerie siet qui fuerint primi inventores. De mu-

cis, O cantoribus , eorumque discrimine. De tonis, seu modis tropicis. Omnem musicae mutationem malam se. Cuν ab hodierna mu

sica non ijdem essectus sunt, qui ab

antiqua. Actum obiter de triplici genere cantus Diatonico , Chromatico , En harmonico .i Λ B Apostolis , & Apostolicis viris Ecclesiastici eantus

Lx initia suisse doctiisimus Cardinalis Baronius tam eui - area. o. na. denter ostendit, ut nihil eius eruditioni adiungi possit Quod ista es. 1;a. autem Theodorctus, 3c Nicephorus S.Ephraem Syro harmo- Ecelai .e. s. nicae modulationis inuentionem attribuunt, id ita intelligen hqr: ' dum est, quod vel antiquum cantum in aliqua particulari Ecclesia instituerit; vel canendi methodum,& notulas interual. lorum ac vocum indices aliqua faciliori ratione innovarit. Sic Ioannes Damascenus nouam quandam musicae rationem pro Ecclesiasticis cantibus adinvenisse perhibetur. Sic Magnus Gregorius non omnem cantum, sed planum de unisonu ad inuenit, quo deinceps semper via est Ecclesia Latina . Sic etiam Guido Aretinus Monachus S. Benedicti anno Domini 12. supra millesimum maxima omnium admiratione nouam mulicae rationem, novasque claues edocuit, ct manum quam vocant cum sex vulgaribus notis, adeo ut puer rudis de semigrammaticus paucis mensibus addisceret, quod homo grandaevus , magnoque pollens ingenio vix pluribus annis addi-Lil scere 1 by G

535쪽

scere potuisset. Erat enim ante ipsum difficillimus cantus

quem nunc balbutientes pueri nullo negotio ediscunt. Hoc item seculo Erycius Puteanus vir eruditissimus,& omni doctrina refertus duobus editis libellis ad sex vulgares notas

septimam adiungere conatus esti, ut Omnes vocum mutationes tollantur , quae pueris maius negotium in cantu discendo facessunt;& hoc modo praxis musicae multo facilior reddatur. Porro musica antiqua pro notis literas Graecas habuit, nunc rectas, nunc inversas, nunc alio situ super verba canenda collocatas. In media literarum usus, sed latinarum, de quibus earumque significatione in superscriptione cantilenae extat NotΚeri monachi paruus tractatus in supplemeto Bibliothecae veterum Patrum editionis Coloniensis . In harmonica . denique nostra diuersa forma est, ut omnes norunt. Scripsit de notis musicis librum Alypius Graecus, cuius meminit Uincetius Galilaeusian suo opere de noua, & antiqua musica, quod musicis, & cantoribus valde utile est. Cantorum vero, de musicorum magnum esse discrimen docet Boethius. Cantor ille est, qui harmonicae rationis expers ,& a musicae scientiae intellectu seiunctus famulatur, nec quicquam affert rationis ris autem musicus est, qui ratione perpensa canendi scientiam non seruitio operis, sed imperio speculationis assumit. Cantor nec discernens musicam, nec diiudic ans, vocem suam sectere quidem, eleuare, ac deprimere nouit per phtongos, &interualla , sed musicum systema, variamque modorum ordinationem prorsus ignorat. Musicus ordinat,& componit ca- tum , scitque eorum quae cantantur rationem reddere. Hoc

praenotato, quia Dauo, & Oedippo debitor sum , operaepretium me facturum arbitror, si quaedam de tonis , & modis musicis tractavero,' quo praenoscentes music ς artificium, de ornamenta alacriores in Dei laudibus decantandis sacri cantores inueniantur. In qua sand tractatione ne molestus fit mihi lector, si prolixus fuero; nam, ut fatear quod res, est , de musicam amo, di pudet me plerosque Ecclesiasticos viros totius vitae cursu in cantu vernari, ipsum vero cantum , quod turpe est, ignorare. 1 Ex diapason igitur consonantiae speciebus, ut cum Boethio loquar, existunt qui appellantur modi,quos eosdem tropos, vel tonos nominant. Sunt autem tropi constitutiones

in totis vocum ordinibus, vel grauitate, vel acumine disteretes,

536쪽

tes, quorum omnium compositio plenam eontinet diapason, siue octauam, ut aiunt, quae ex Octo vocibus constat, &septem interuallis. Omnis vero tonus certos modos , & terminos vocis eleuandae vel deprimendae dissinit, & certis quibusdam differentiis omnem cantum coercet, qui quoniam a graui vertitur in acutum, inde tropi nomenclaturam accepit. De numero,& nominibus eorum dubitatum saepe est a viris do. ctis. Martianus Felix Capella quindecim enumerat, quorum

quinque principales , alij collaterales sunt additis particulis υπὲρ super sdc subim. Primus est Lydius, cui adhaerent 'hyperlydius, ct hypolydius. Secundus Iastius, cui sectantur hyperiastius,& hypotastius. Tertius Aeolius cum hyperaeolio, ει hypoaeolio . Quartus Phrygius cum duobus hyperphrygio, di hypophrygio . Quintus Dorius cum hyperdomo, & hypodorio. Alypius eoidem quindecim modos enumerat. Fran-ehinus inter hydorium, di hypophrygium hypotastium collocat Inter hypophrygium, dc hypolydium hypoaeolium. Inter Darium, & Phrygium Iallium et inter Phrygium, & Lydium Aeolium. Hyperdorius in I ichano meson ponitur ab eodem : hyperphrygius in me se et hyperlydius in paramese. Inter hyperdori uiri:, dc hyperphrygium hyperiastium constituit: Ac inter hyperphrygium, & hyper lydium hy peraeolium. IVerum hi modi superadditi ad pleni Se integri systematis sen s bilem harmoniam inutiles sunt, quos Cassiodorus ita constituit, ut a se inuicem sola semitonii intensione, vel remissione superentur: propterea in genere diatonico locum habere non possunt. Plato numerum senarium,Aristoteles, Bacchius, de Pappus Alexandrinus septenarium non excedunt. Ptolomaeus ut totum disdiapasson systema modulis coueniret,octatium & acutissimum modum adiunxit,quem hy pe rmimi ydi in nuncupauit. Censorinus, Genera, inquit, carminum trede- ciae.

cim sunt, ex quibus prima sunt Dorium, Phrygium, Lydium. p His accesserunt grauissimum hypodorium, mox duo hyp phrygii grauior,&acutiore deinde dorius medius, tum Phrygius grauis,& alter excelsus: totidem lydij grauis& acutus e

tum mixolydij pari diuersitate, postremo hypermixolydiu. , , , ,

acutissimus. Practici recentiores post Henricum Glareanum lactari. sex tonos authentos ponunt ex harmonica, totidemque plagales ex arithmetica diuisione diapason: nec plures esse posse contendunt, quod non sint plures species diapason. Lucius Lll a Apule-

537쪽

Diuina psalmodia

Apulatia lib. .

quod ex hominum arbitrio pendeat, quis primus tonus sit, ruis secundus, quis tertius. Debet enim inueiligari omnium specierum diapason natura ex grauitate, dc acumine vocum;

siue ex intensione, & remissione chordarum , quae certa & in uariabilis est ; seu tonum illius diapason primum, seu tertia nuncupemus. Porro modi musici gentium vocabuo desie nati sunt, quae pro varietate morum, & ingentorum vatus etiam modis deIectabantur. Sic nos quoque diuersum musicae stylum apud diuersas nationes esse dignoscimus. Sunt Gallicae modulationes hilares, molles, concitatae, choreis , saltationibus idoneae r Hi anicς severae, vehementes,tetricet: Italicς graues, magnificς, nobiles, insinuandε Paetati, moribusque efformandis aptissimς . 1 Illud autem ab antiquis obseruatum est nunquam ab aliqua gente mutatam suille musicam,quin & ipsa in deterius mutata, ipsique mutantium mores in peiora delapsi sint. Ideo quotquot scripserunt de musica semper recetiora reiecta,anti, quam' commendarunt. Plutarchus libro de musica, At enim, ait, apud antiquiores Grςcos ne notam quidem dicunt muli-oam, que theatris inseruiret: totam scientiam illam Deorum venerationi, & adolescentum institutioni impensam fuissε , . Omnis tunc musica in templis versabatur. Csterum nouris temporibus eius musice, quet ad disciplinam puerorum facit,

nulla memoria, nulla cura: omnes theatris Inseruientem am-m1 Ararierar Oi i mro vult musica recta de cum iudicio vii , is

538쪽

nune autem senio iam cunctis labescentibus deprauati sunt musices numeri, & pro benigni tale mollities, pro temperan tia insolens audacia, ignauusque animi languor irrepsit et quς mala magis post hac vigebunt, nisi quispiam patriam abusica

in pristinum splendorem asserat. Sextus Empyricus: Musica sem GKL vetus virilis erat, recens effracta&e minata. Seuerinus u hBoethius: Amisit musica grauitatis & virtutis modum , ac pend in turpitudinem prolapsa minimum antiquam speciem seruat. Iterum Athengus r Modus Ionicus minime floridus&lgius est, sed austerus, & durus; in quo tamen d cprehendas elatum quidpiam generositatis no expers, quamobrem amat concentum illum Tragoediar nostra vero aetate Ionum mo res delitijssunt perditissimi, eorumque itidem cantus ab illo vetusto multum diuersus. Maximus Tyrius et Musica ut nunc Mo. t. set.ti. est extenuato corpore incedens, pulchritudinem , & suauitatem illam veterem abiecit. Quapropter a lege propria deflectens calamitosa nobiscum culcitur, animumque tum publice, tum priuatim in perniciem trahit: relicta autem priori simplicitate, in leuitatem fatuam abiit, & ut verissimὸ dicamus, euasit in flagitium ; nam in theatris ac scenis corrumpendς Reipublicς initium fecit. Cicero secundo de legibus: Assentior Platoni nihil tam facile in animos teneros, atque molles influere, quam varios canendi sonos,quorum dici vix potest, quanta sit vis in utramque partem . Ciuitatum hoc multarum in Grscia interfuit antiquum vocum seruare.modum, quarum mores Iapsi ad mollitiem pariter sunt immutati cum cantibus: aut hac dulcedine corruptelaque depraua. ti, ut quidam putant: aut quod cum seueritas eorum ob alia vitia cecidisset, tum fuit in auribus.animisque mutatis etiam huic mutationi locus . Quamobrem ille quidem sapientissimus Grςciε vir', longeque doctissimus valde hanc labem veretur, negat enim mutari posse musicas leges sine mutatione Iegum publicarum . Rursum Plutari lius in Laconicis Ter- Pandrum, Timotheum, ac Phrynidem mulctatos ab Ephoris enarrat, quod vel unam citharg chordam addidissent, quam ει incidi iusserunti adeo non permittebant de veteri musica aliquid immutari. Has veterum sententias eo libentius transcripsi, quo magis hodiernς musicet deplorabilis status inno tescat. Fastidit aetas nostra concentum grauem, & flabilem, amatque modulos quosdam, quibus in frusta concisus catus

dissiliat,

539쪽

4s 4 Diuina Psalmodia

dissiliat, & enervetur. Ipse cantus Ecclesiasticus quam 2 ve. ro Gregoriano dissimilis est I Adeo verum est quod seribit

Xenophon, ea quae noua sunt, de ipso quasi in flore vehementer in musicis celebrari. Sed reuertor ad tonos, quos a gentibus denominatos dixi, & cum earum moribus immutatos. Sunt autem,quod attinet ad Ecclesiasticum cantum, octo . Primus, tertius, quintus, dc septiinus dicuntur principales, & authenti : Secundus, quartus , sextus , &octauus inseriores & plagales nuncupantur. Authenti supra finalem ascendunt usque ad diapason, &vna tantum voce descendunt et Plagales ascendunt supra finalem usque ad diapenten , siue quintam; insta vero descendunt usque ad diatessaron, siue quartam. Quatuor sunt chordς finales tonorum , nam primus, & secundus desinunt in lychano hypaton : tertius, & quartus in hypate meson: quintus, Sc sextus in par hypate meson: septimus , δε

octauus in lychano meson. Cum autem omnis tonus plena diapason contineat, atque ea ex diapente, de diatessaron coponatur: hoc discrimen est inter duos tonos in eadem chorda desinentes, quod is qui authentus est, plenam diapason habet supra finalem: plagalis vero habet quidem diapentensu pra finalem , sed diatessaron quae diapason coplet sub finali

collocatur. Legendi hac de re practici recentiores, atque inter caeteros Franchinus GaDrius libro . musice instrume talis, de in descriptione music ς actionis r Petrus Pontius in adialogo de musicar Ioseph Zerlinus, & Petrus Aron in harmonicis institutionibus: iterum Zerlinus lib. 6. supplementi musicalis &in desensione quinti demonstrationum harmonicarum : Frater Angelus minorita lib. I. Floris Angelici: &Marchetius Patauinus in tractatu de cantu plano. Is autem tonus, quem nos primum dicimus, Dorius est antiquorum ,

ut quidam Neoterici existimarunt: secundus Hypodorius, tertius Phrygius, quartus Hypophrygius, quintus Lydius, sextus Hypolydius, septimus Mixodydius siue lydius mixtus.

Octauo carebant antiqui, nam reuera Mixolydius plagalem, seu collateralem non sustinet modum : grauius enim tetrachordum illius cum grauissimo Dorij coniunctum est. Uerum de singulis tonis, eorumque constitutione, & proprietati

bus uberius infra disseremus , si prius dubitatio quaedam δε- Ilita fuerit, quae non indigna videtur solerti discussione .

540쪽

Cap. 17. De cantu Ecclesiastico . os s

ue Nam si primus noster modus Dorius est antiquorum,s Phrygius idem ac tertius, & sic de caeteris : cur non eosdem pariunt effectus Z Cur non sisdem sonantibus modis di tranquillari animum, de commoueri sentimus p Possem equidem . . respondere non omnes antiquos musicos di cantores hos admirabiles effectus edidisse ; sed eos tantum , qui in hac disciplina perit illini fuissent, qui cum rari semper fuerint, ita non desunt etiam hac tempestate, qui cum veteribus comparari possint. Satius est tamen fateri id quod verissimum est,priscos illos modos nos nescire, illudque in primis, in quo maxime

excelluerunt. Errant itaque toto coelo , qui generum illorudifferentias ignorantes acumen tantum, & grauitatem sonor uin considerant. Non enim , ut hoc via exemplo, Doricae

harmoniae praestabit effectus omnis cantus a lychano mesonusque ad Paraneten protensus, nisi etiam prater suae diapason compositionem alia quaedam habeat ad excitandos affectus , requisita . Sunt autem quatuor, ni fallor, hae conditiones, quibus positis musica proc ii dubio inducet hominem in varios' a fictus, & commotiones. Prima conditio est, ut harmonia ex vocibus, & sonitu proue mens iuxta toni exigentiam recte ordinetur. Secunda ut numerus musicus, quo modulationis totius series a graui in acutum, & ab acuto in graue procedit qualitati verborum, detoni accommodetur. Hic est numeruS, quem vulgus vocat aerem cantionis, de quo Poeta, Numeros memini , si verba tenerem . Tertia ut ipsa verba talia sint, quae mentem percellere , S commouere possint. His adiungebant antiqui totius corporis motus, ac gestus patheticos ad excitandos affectus aptissimos. Quarta tandem, ut quiniusicos concentus audit, non tam aurem quam rationem

adhibeat, uti docet Boethius, sitque aptus & dispositu S ad Boeth. lib.i.αν. musicae efictus recipiendos. Fit enim quandoque , teste Diuo Bonaventura, ut Oropter prauam audientis dispositionem rouauen.prolog.

quem musica inuenit tristem , reddat tristiorem: &quem ΙΣ- μ' hyς tum, laetiorem. Istae conditiones si ad toni systema adiiciatur, essicient, ut puto, musicam nostram veteri l non in serio tem ratioquin omnes asDctus: in omnibus tonis confusi, singuli': permixti sunt pro varietate modi procedendi, ut Keplerus obseruat. Non possit in hoc loco quorumdam errorem dissimulare. qui suae inscitiae friuolam praetendentes excusatione, aiunt musicam nostram insignes illos effectus, quos in veteri admiis

SEARCH

MENU NAVIGATION