Psallentis Ecclesiae harmonia tractatus historicus, symbolicus, asceticus ... Opus nouum, & curiosum, ac multiplici eruditione illustratum auctore D. Ioanne Bona ..

발행: 1653년

분량: 683페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

541쪽

musica.

Photius C dam utareti lib. de

musica.

36 DL ara Psalmodia

admiranauta operari non posse, quia omnis musica nostra in genere Dialonico est; antiqui autem Enharmonico,& Chromatico Vrebantu r, quae cantus genera iam pridem antiquata ad mentes hominum subito commouendas aptiora erant. De

triplici hoc genere differunt antiqui Musici Aristoxenus, de Nicomachus Gerasenus in suis Harmonicis institutionibus, Euclides item, & Theon Smyrnaeus, & ex ipsis alij recenti

res. Porro genus En harmonicum illud dicitur,quod pluribus spatijs,&angustioribus separatur: cantatur autem per diesim, & die sim, & ditonum. Chromaticum autem per duo inaequalia semitonia, & trihemitonium constans ex tono, & semitonio minori conscendit. Diatonicum vero per duos tonos, dc semitonium naturaliter procedit. Hoc postremum alijs generibus dignitate, & essicacia praeeminet; & sine eius mixtura reliqua duo subsistere nequeunt; atque ideo supradictam opinionem mirabiliores musicae effectus Chromatico, & En- harmonico generi tribuentium damnat, ac pluribus confutat Ioseph Zerlinus excellentissimus musicorum. Accedit ad rationem experientia mam En harmonicum ob nimiam dissicultatem, Chromaticum ob nimiam mollitiem iampridem ab usu recessit, ut docet Macrobius. Plato quoque antiquissimus Philosophorum solo Diatonico utebatur, quod & mundanae musicae adscripsit. Plutarchus repudiatum asserit Enharmonicum genus, quod sensui ingratum foret. Damascius in vita

Isidori Philosophi apud Photium, Natus, inquit, ad mu sicam

Asclepiodorus deperditum tamen En harmonicum genus no potuit reuocare,quamquam alia duo cantus genera rescinderet, & reprimeret, alterum Chromaticum appellatum, alterudiatonicum : harmoniam tamen non inuenit, quamuis maga des mutarit, ct transposuerit non minus quam viginti duas et Sunt autem irragades instrumenta musica tabula quadrata repanda, quae in se recipit chordas , & effcit sonum. Dicitur etiam magadium ea pars lyrae, in qua plectru in illiditur , ubi

scilicet percussio chordarum fit manu dextera, ut Budius no tauit. Vide Suidam verbo μαγιιι. Aristoteles item solum ge'nus diatonicum commendat: & tamen musicam illorum teporum mirabilem fui me exempla crebra testantur. Seruanda igitur est cuiusque modi proprietas: nam ut verbis utar Plutarchi, si musicae peritiae accedat facultas iudicandi, his praeditum constat perfectum musicum sore. Qui enim nouit Doricum

542쪽

. Cap. II. De cantu Ecclesianico ue

ricum tonum, neque tamen iudicare potest ubi is proprie, de conuenienter usurperur, non sciet quid faciendum sit, nequo genium eius seruabit. Idem auctor eos redarguit, qui itutio carminis hypodorium, in fine mixoly dium, aut Dorium : hypophrygium, de Phrygium in medio adhibener quam culpam

multi reeentiores committunt omnium tonorum desinentim confundent-s, solidam enervantes concinnitatem, ut auributgratificentur. Sic fit ut eorum musica talis sit, qualem Plato describit in Philebo, quae videlicet obscuritatem multam L beat, soliditatem paucam. Sed iam tractatum ad sin udos tonos conseram uv.

De singusis tonis , eorumque proprietatibus, O effectibM.

uaedam de cantu Gregoriano. 1 D Rimam sedem ordine, & dignitate tenet Dorius. Hic

L a Platone,& Aristotele caeteris omnibus praesertur. Hoc modulo psallebant antiqui prosodia multa, &paeana, erotica etiam, de quae spondaea nominantur. Dux ad bene vivendum existimatur hic modus. Arcades, & Lacedaemones hoc impensius delectabantur, teste Polybio . Virilem, ait Athenaeus, Polybait,... prae sesert grauitatem , & magnificentiam, unde vetereseo Axhςmissi. 4.utebantur ad efformandos adolescentum mores. A Cassiodoro pudicitiae largitor, &castitatis essector dicitur. Hoe Pythagorici summo mane ad intermissa studia se excitabant. Α Ptolomaeo, qui octo tonos sphaeris caelestibus conuenireta Ptolom. libro docet, luminoso soli comparatur: nam sicut sol humida exiccat, noctisque tenebras fugat; ita hic tonus, qui phlegmati dominatur, pigritiam, stuporem, somnum, moestitiam,& confusionem ex motione phlegmatis prouenientem statim cxpellit. Viris praeciaris, magnoque ingenio praeditis conuenit. Mode illis est, hilaris, curiosus, magnificus, sublimis, nihil. solutum habens, nihil molle, & ad omnes affectus idoneus . Aliquando chorda eius finalis in messe constituitur, &tunc idem est, ac Hypermixolydius Ptolomaei, & a recentioribus practicis nonus tonus, ab aliis Aeolius nuncupatur. Miram a Secun-Disitirco by Cc

543쪽

a secundo loco Hypodorius, siue subdorius est contrario modo se habens, somnum enim lenem inducit, eoque Pytha gorici vespere utebantur ad mitigandas animi curas, &,quietem conciliandam . Pigris, moestis, ac miseris conuenit, ta ut docet Cassiodorus, animi tempestates tranquillat, somnum Ax Lu si ρ- que iam placatis attribuit .i Ab Aristotele magnificus , con ν ' '' & grauis dicitur. Aeolium a quibusdam, sed fa bo, nun

Sealis i. t. Poetie. cupari docet Scaliger. Lunae comparatur, quae infimum tenet

' locum inter Planetas, rebusque humidis praeest: ita hic tonu flebilis, & grauis, caeterisque inferior est usque ad poliremam vocem Mon'chordi descendens . Verba quae incestitiam inducunt, lacrymas mouent, liberationem ab angustus,calumniis, & seruitute deprecantur,huic tono attribuuntur. Si d sinat in Mese decimus ,& Hymaeolius vocatur. De hoc,&Aoeo.lib. i . caeteris plagalibus haec scribit Athenarus. Sicut nos subalbum dicimus, quod albo simile est; sub dulce,quod accedit ad dat- ce, quamuis non sit huiust nodi: ita & Hypodorium appella' tum fuisse arbitror, quod Dorium valde non sit. 3 Tertius tequitur, quem Phrygium dicunt. Marti attribuitur, nam suriosus est, & incitatiuus,iram prouocat, pugnas excitat, de votum furoris inflammat. Vehementem , N acu - ει Alex. m. s. tum vocat Clemens Alexandrinus, & ipsa acuminis velocitat te vehementius percellit animum. Huic modo carmen con gruit anapestum ., Fortes habet saltus in sua progressione , ' conuenitque superbis, iracundis, crudelibus,cholericis,& Ω- . riosis. Verba requirit aspera, deque praeliis spiritualibus, vel temporalibus pertractantia, & quae celerius debeant astectus concitare. Hunc autem simul cum Dorico Plato,& Aristote-IeS prae caeteris commendant: eius tamen usum adolescentibus interdixerunt, qlio deorum astectus nimium citra decin b. lib. . P rum commoueae. Sarisberiensis hunc modum vituperat tanquam incitantem ad Iasciuiam, cum potius ad certamina pro uocet; sed Martit amicam Venerem fabulantur Poetae..Entheus a Luciano nuncupatur. . 4 Quartus est Hypophrygius mollis, compunctivus, choleram mulcens, blandus, adulatorius, & attractivus. Mercurio assimilatur, cuius natura cum bonis bona, cum malis pensima est: sic adulatores, quibus hic tonus maxime congruit,

bonis & malis. sapietibus&insipientibus aequaliter se acco m.

544쪽

cap. II. De cantu Ecclesasies. 4sq

viodant. Illis item competit , qui faciles sunt, & teneri, sta-tlinque sedarit, ac mitigari solent, & in omnem partemi conuerti. Hoc Cretenses, & Lacedaemones a pugna reuocabantur. Verba quae blanditias, admonitiones, deprecationes, deceptiones, & detractiones significant, huic tono sunt assi gnanda. Dicit Aristoteles quod Hypophrygius animos lym Araulae. fecit phatissimiles reddit, cogitque debacchari. Haec proprietas quamuis Phrygio proprid conueniat, halc tamen deneganda . non est ob assinitatem, quam habet cum suo authento, quem S aliquando imitatur.

s intum occupat locum Lydius . Hic sangit in is dominium obtinet, & Ioui coparatur, qui homines sanguineos, benevolos, mites, &iucundos sua influentia facit. Delectabilis est, choreis & laliationibus idoneus, & cum quadam misi Iuptate resiliens. Nimias curas, ait Cassiodorus, animaeque. taedia remissione reparat, de Oblectatione corroborat: anxios laetificat, reuocat desperatos. Uerba laetitiam denotantia, &quae victoriam, ac triumphum celebrenet huius toni propria sunt. Quando desinit in trite diezeugmenon undecimus tonus, siue Ionicus , vel etiam Iastius a recentioribus, eiusque plaga in duodecimus, hypotoniens, vel hypotastius nuncupatur. Harmonias Lydias luctuosas esse asserit Plato. sed deis Plato 3.MRep.

hypolydiis, de mixolydijs intelligi debet: Lydia enim simplex, dc principalis hilaris est, quare Propertius in campis Elisiis

Lydia plectra resonare commemorat. 6 Sextam tenet sedem Hypolydius, qui pius, deuotus, humanus, d lacrymabilis est. Veneri attribuitur, cuius infliten. tia homines reddit ad pietatem, amorem, Jc planctum pro cliues Differt ab Hypodorio, quia fletus ab illo cauatuet ab angust ijs, di anxietatibus oritur: hic autem ex deuotione,& laetitia , vel ex astectu commiserationis erga proximi mprocedit. Verba igitur hos assectus inducentia, vel explicaniatia ei proprie competunt . In huiusmodi compositione aduertendum est, ut voces gradatim progrediantur ., sintque inter se colligatae, & coadunatae.

7 Septimus Mixo lydius est, qui suis modulis duplicem

producit effectum,incitat enim ad gaudium, sed statim reuocat ad moestitiam . Eo in tragoedijs utebantur antiqui, nam& melancholiam mouer, & partem habet incitationis, ac iucunditatis. Quos Saturnus sua influentia tristes facit, hie

545쪽

tonus concinnitate sua ad qulatem incitat, &adducit. Intellectum obtusis acuit, sanctique Spiritus dona delimat. Altior est omnibus tonis , perque suaves, & iucundos saltus progreditur: tum terreno desiderio grauatis cce Iestium appetentiam indulget. Ex his patet quae verba huic tono conueniant. Λ Iulio Polluce Locrensis appellatur. Hos septem . tonos dumtaxat agnoscebant Pythagorici, teste Iacobo Fa bro, quod totius uniuersi harmonia septenario numero secu- . tium. dum ipsos comprehendatur. 8 octauum tonum, quem Hypomixolydium vocant,adiecerunt septem praescriptis recentiores, ne Mixolydius suo plagali careret. Firmamento attribuitur varia stellarum figuratione distincto, nam & om ni negotio conuenit,&: immunis est ab omnibus qualitatibus. Super omnes tonos insit quadam dulcedine, devenustate nitescit. Suavis, canorus, atque moratus dicitur, & soliditatena suturae gloriae reprςsentat . Viris distretis conuenit, di qui subtili ingenio profunda

speculantur. Verba itaque de rebus altis, de caelestibus peris tractantia ad hunc tonum non incongrue pertinebunt. m. citur quoque deprecativus esse, quo propterea utendum etiacum aliquam felicitatem, & gloriam etiam cum lacrymiscupimus obtinere. Habet hic tonus hoc cum primo commune, quod omnia verba, quae commode nequeunt reliquis ap- Iicari. ad nunc poterunt reduci; est enim aptus ad omnes affectus, & omnium capax. 9 Caeterum S. Gregorius Magnus cantum planum instituit, qui de plano procedens singulas notas breuititemporis aequali mensura dimetitur. Non enim variarum vocum conis cordem discordiam,& concinnam per interuallorum distantiam melodiam obseruauit; sed certos tantum limites,de te minos cuiusque toni constituit, certosque vocum transitus .& progressiones secundum naturalem diatonici generis dicriano biu. .r ς. positionem. Obseruat autem Franchinus S. Gregorium in

nocturnis responsorijs vehementer, & dissolute somnolentos ad vigilandum hortari: in antiphonis planE , atque suauitersonare : in introitibus quasi voce praeconis ad diuinum ossicium euocare r in alleluia.& versibus diuino iubilo dulciter paudere: in tractibus & gradualibus protensὰ, atque hiuni- . liter procedere: in offertorijs, & communionibus quamdam seruare mediocritatem. VtiPst vero cantus supernae patriae . laeti-

546쪽

Cap. I'. De Cantu Ecclesiassco. 46i

Iaetitiam indicet, aliquando sine voce Ionpum edit soni in iubilationis pluribus notis sub una syllaba descriptis, quod maxime fit in hac voce Alleluda. Illi enim qui cantant, ait Augustinus, cum coeperint in verbis canticorum exultare laeti- Aue'riatii. tia, veluti impleti tanta laetitia, v qeam verbis explicare non . sv ς 3. Postini, auertunt se asyllabis verborum , & eunt in sonum iubilationis . Iubilus sonus quidam est significans cor parturire quod dicere non potest. Et quem decet ilia iubilatio, nisi ineffabilem Deum Θ Inestabilis enim est, quem fari non potes; &si eum sari non potes, & tacere non debes, quid restat nisi ut iubiles Z Vt gaudeat cor sine verbis , & immensia latitudo gaudiorum metas non habeat syllabarum. Narrat Ioannes Diaconus in vita Magni Gregorii qualiter Beatissi- Io: diaeon libmus Pontifex cantorum scholam instituerit,di cantum Ecclesiasticum reformarit. Queritur autem Gallos , & Germanos Gregorianis cantibus quaedani Propria miscuisse: cuius rei hanc reddit rationem. Alpina siquidem corpora vocum sua iarum tonitruis altisone perstrepentia susceptae: modulationis dulcedinem proprie non resultant: quia bibuli gutturis barbara seritas dum inflexionibus, & repercussioniblis mitem nititur edere cantilenam, naturali quodam fragore quasi plaustra per gradus confuse sonantia rigidas voces iactat, sicque audientium animos , quos mulcere debuerat, exasperando magis ac obstrependo conturbat. Refert deinde qualiter Carolus Magnus catum Ecclesiarum Galliae ad Romanae dulcedinis praescriptum reuocarit, directis in Gallias ea Ide ea uia duobus cantoribus a sanctissimo Papa Adriano. Sed hχc de cantu dicta sunt satis, iam recte canendi disciplinam breuiter explicare ex sanctis Patribus aggredior.

. V. Qualis esse debeat Ecclesauicus cautus . Qua vitia a

cantoribus euitanda . uinam censeantur benὸ cautare . aua vera musica, quis veras anima concemus At.

i 'T r Nde autem mihi potius exordium, quam a sanctissi-V mo Patre Betnardo in re praesertim ascetiea, & reli- Ιἴc

547쪽

p. .

462 Diuina Psalmodia

giosa Is igitur epistola ad Abbatem Arremarensem qua- iis debeat esse cantus sic describit J. Cantus plenus sit

Erauitate , nec lasciuiam resonet , nec rusticitatem. Sic suauis , ut non sit leuis i sic mulceat aures, ut moueat corda . Tristitiam leuet , iram mitiget , icnsum literae non evacuet, sed foecundet. Non est leuis iactura gratiae spiritualis leuitate cantus abduci a sensuum utilitate, de plus sinuandis intendere vocibus , quam rebus insinuandis. Ide in alibi cantantium vitia sic redarguit. Sunt quidam voce dissoluti , qui vocis suae modulatione gloriantur,nec tantugaudent de dono gratiae,sed etiam alios spernunt.Tu mentes clatione aliud cantant, quam libri habeant, tanta est leuitas vocis, Brsitan & mentis . Cantant uti placeant populo,magis quam Deo. Si sic cantas, ut ab alijs laudem quaeraS, vocCau. tuam vendis, & facis eam non tuam, sed suam. Habes in potestate vocem tuam, habeto & animum. Frangis vocem, frange & voluntatem. Seruas consonantias vocum , serua re concordiam morum. Cave ne sicut delectaris altitudine vo, cis, delecteris elatione mentis. In etenium musicum a proportione in voce reducendum esse ad proportionem in mente

ostendit Plotinus. Nimis enim indignum videtur , & nimis flendum, ut ait Augustinus, per suam scientiam versum bene currere, citharamque concinere, & suam vitam, seque ipsam quae anima est deuium iter sequi, de dominante sibi libidine cum turpissimo se vitiorum strepitii di nare. Extat etiam in antiquissimo nostri ordinis statuto optima canendi institutio, quam idem sanctissimus Pater Bernardus suis discipulis reliquit. Psalmodiam, inquit, non nimium protrahamus,sed

rotunde & Viva voce cantemus. Metrum&finem versus simul intonemus, & simul dimittamus. Punctum nullus teneat, sed statim dimittat. Post metrum bonam pausiam faciamus. Nullus ante alios incipere, & nimis currere praesumat, aut post alios pneuma trahere, vel punctuin tenere. Simul cantemus, simul pausemus semper auscultando. Quicunque incipit antiphonam, aut psalmum, hymnum , responsorium, alleluia, unam aut duas partes solus dicat aliis tacentibus: de ab eo loco , quo ille dimittit, alij incipiant non repetentes , quod ille iam dixit Monemus vos dilectissimi,ut sicut reue renter, ita di alacriter Domino assiitatis non pigri, non somnolenti, non oscitantes. non parcctes vocibus, non precide

548쪽

Cap. II. De Cantu Ecclesianico . 463

tes verba dimidia, non integra transilientes, non fractis, &remissis vocibus muliebre quiddam de nare sonantes . sed viis rili sonitu&affectu voces sancti Spiritus depromentes. Viros enim decet virili voce cantare , & non more tamineo tinnu- Iis vel falsis vocibus veluti histrionicam imitari lasciuiam; Zeideo constituimus mediocritatem in cantu seruari, ut de gra- - uitatem redoleat, de deuotio conseruetur . Haec statutum C ferciense. Liquet autem ex dictis, quaenam debeant vitia . Ecelesiastici cantores euitare. x Et primo quidem receptum a maioribus cantum in t grum oportet, de illibatum custodire, ne si semes aberrario coeperimus a semitis antiquis, quas posuerunt Parres nostri, paulatim inconsultis mutationibus religionis integritas destraratur .,Mutant mores qui mutant cantum, ut supra ex Platone monstratum est. Deinde in ipso cantu auream decet . seruari mediocritatem, ut qui beneficii fructus, corporisque alimenta integra percipere volunt, integrum etiam persol-hant ossicium, non tumultuaria quadam praecipitatione Iongiores notularum decursus transilientes, sed moderata aequalitate omnes notas ita proserentes, viniuria acceleration , ac morosia protractione sublata ex dulci vocum concordia omnes fideles aedificentur. Alioquin extra legem canenti diacet Deus Aufer a me tumultum earminum tuorum, di cantia r. irea IFra tua non audiam. Nec ad solana cantus suauitatena in istendere oportet, ut monet Dorotheus, sed mens etiam, Ut Doroth. iasti. par est, incalescat in virtute sermonum. Apud Xenophon. .

rem rex Cyrus quosdam conuiuas sic reprehendit: omnes c,' Id. in enim clamabatis simul, & intelligebatis inuicem nihil, cantabatis magno cum ridiculo , di cuna canentem minimὸ audire iis , iurabatis optime eum canere. Hac redargutione quida ecclesiastici perstringi possent, qui modum in cantu non seruantes inamoeno quodam stridore ita perstrepunt, ut nec ipsi, ne ea iij ea quae cantantur, intelligant . Gregorius Nazian- cree. Nai. p. t. aenus lenilem narrans apologu C igni, inquit; Olim ad hirundines aiebant, si non multum, nec apud multos canimus, at illud certe in nobis pulcherrimum est, quod modum in canendo tenemus. Seruanda quoque modestia in cantu est, quia, ut sanctus docet Ambrosius, in ipso canendi genere pri- Ambres. . t. de ma disciplina verecundia est, ut sensim quis aut psallere, aut canere incipiat, ut verecunda principia commendent proces.

549쪽

sum. Nam qmd in plano cantu stridulis, inamoenis, & superacutis vocibus obstrepere necesse est, cum talis clamor immoderatus stomachum turbet, venas exhauriat, vires ener . uet, aures offendat, prouocet risum, confusionem excitet,

regula impediat deuotionem p Non in clamosa voce , ait S. Benedictus , sed in puritate cordis, dc compunctione lacrymarum. nos exaudiri sciamus . Alte cantat apud Deum humilitas, sicut dicit scriptura . Orario bumiis antis se penetrat nubes. Nec . minoris culpae reos illos existimo, qui praeter religionis V uitatem vocem, ut aiunt, stangentes, dum dulcioribus mo. dulis populo magis, quam Deo placere desiderant, de vanita. tis studio Deo displicent,& scandali occasione populum offendunt. Vanam istorum curiositatem Ioannes xxij. Ecclesiae Romanae summus Antistis graui animaduersione condemnat Hieron In ... s. in ea extrauaganti quae incipit, Do cta sanctorum Patrin. Diuus etiam Hieronymus eosdem redarguit dicens. Audiant haec adolescentuli, audiant hi, quibus psallendi in ecclesia officium est, Deo non voce,sed corde cantandum : nec in tragoedorum modum guttur, & fauces dulci medicamine coli,niendas, ut in ecclesia theatrales modi audiantur, de cantica, sed in timore, in opere, in scientia scripturarum. Quamuis sit aliquis, ut illi solent appellare, κακόφωνος , si bona opera habuerit dulcis apud Deum cantor est. Haec autem verba

S. Doctoris citat dc amplificat Agobardus Episcopus Lugdunensis libro de correctione Antiphonarii. Denique damnandi sunt illi, qui parcentes vocibus suis rapinam faciunt in ho- Iocaustis, qui vitulos scilicet labiorum suorum Domino reddere negligentes vel dolorem capitis, vel stomachi debilitatem, vel exilitatem vocis praetendunt ad excusandas excusa tiones in peccatis : cum.reuera totum in eis sibi vendicent mentis evagatio, distractio cordis, carnis inertia, & propriae salutis incuria. Non enim considerant, quod qui a communi labore se subtrahunt , communi etiam retributione carebunt r&qui ecclesiam seruitute, proximum aedificationei ,

Angelos latitia, sanctos gloria , Deum cultu defraudant; ipsi quoque Dei gratia, sanctorum suffragiis, Angelorum cust dia , proximi adiutorio , e celesiae beneficijsse reddunt inui

550쪽

cap. I . De Cantu Eccles co . 46 s

In D eantatio mea semper : & Confitemini tui in vore labioriam CVIrorum: & Benὸ ballite illi in Ooeferatione. Bis entin qui legitimὸ canunt, & sapienter psallunt, inquit Rupertus Abbas, remuneratio vel praemium erit carmen aeternum . Ergo,

ut praecipit S. Benedictus, sic stemus ad psallendum, ut mens nostra concordet voci nostrae. 3 Haec optima sy mphonia est, quae non in vocibus tantu, sed de in moribus resonat, de in recto virtutum terni peram cto. Nusi ea, ait Cassiodorus, est seientia bene modulandi, quod si nos bona conuersatione tractemus, tali disciplinae probamur semper esse sociatii quando vero iniquitates gerimus, musicam non habemus. Rectὰ Augustinus. Vis recte psallere Nola um vox tua sonet laudes Dei, sed opera tua concordent cuvoce tua. Cum ergo voce cantaueris, silebis aliquando: vita sic canta, ut nunquam sileas Vis ut Deo tuo iocunda sit laus Noli bonae cantilenae tuς obstrepere moribus malis. Plus ille attendit quid vivas, quam quid sones. Quam multi sonant voce, & corde muti sunt i Et quam multi tacent labiis,& clamant affectu i quia ad cor hominis aures Dei. Sicut aures corporales ad os hominis, sic cor hominis ad aures Dei. Multici auso ore exaudiuntur, & multi in magnis clamoribus non exaudiuntur. Denique eantat Deo, qui vivit Deor psallit nomini eius, qui operatur in gloriam eius. Haec Augustinus, cui adstipulatur Origenes his verbis ; Quis putas ita canorae vocis est, & ita spiritus purae mentis, qui sincerὰ canat, ut catilena eius diuinum delectare possit auditum p Ille profecto est, qui nullum raucum habet in se peccati sonum , qui nihil offensionis in lingua , nihil crassitudinis in spiritu gerit. Quid

prodest sonoris vocibus personare, si vita dissona sit Z Doces me,inquit Seneca, quomodo inter se acutae ac graues voces consonenti, quomodo neruorum disparem reddentium senu fiat concordia ; fac potius quomodo animus secum meus co . sonet, nec consilia mea discrepent. Monstras mihi qui sint . modi flebiles, monstra potius quomodo inter aduersia non emittam fe bilem vocem. Sic & Diogenes Cynicus musicos inius vocabat, quod cum lyrae chordas congrue aptarent, animi mores inconcinnos haberent. At quorum vita cum cantu,opera cum voce concordant,liorum suauissima est harmonia , gratissimas Deo concentus. Sonιt, ait ille ad talem animam,sonet vox tua in auribus meis, vox enim tua dulcis

SEARCH

MENU NAVIGATION