Examen philosophiae platonicae. Authore Lud. de Morainuillier d'Orgeville presbytero oratorij D. N. Jesu, doctore sorbonico, ... Maclouii apud Antonium de La Mare, typographum eiusdem illustrissimi & reuerendissimi D. Episcopi Maclouiensis, 1650

발행: 1650년

분량: 675페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

611쪽

caput II I. De animabus participatis. 373primb Angelos non esse substantias putὸ inteujectuales sed in gradu animae r nam constat substantias motrices corporum esse in grada animae: at certum est Angelos esse substantias

eorporum motrices , ut patet ex communi

consensu Theologorum scholasticorum , qui

suam sententiam: confirmant authoritate Pa trum Graecorum & Latinorum e nam D. D

ma scenus lib. 1. de fide, cap. q. dicit daemones secundum naturam suam elle ex Angelicis vit-tutibus quae praeerant terrestri ordini. D. Augustinus lib. 8, M. v. Unaquaeque res, inquit, an box mundo habet Angelieam potestatem sibi praρ sitam. Et D. Gregorius homilia in Evangelia asserit Angelos qui sunt in secunda Hierarchia habere praesidentiam super res corporeas. Cum ergo substantiae creatae quae habent virututem mouendi & gubernandi eorpora sint in gradu animae, & constet Angelos habere vi tutem mouendi corpora, sequisur qubd Angeli sine in gradu animae. Et confirmatur ex eo quod probauimus cap. I. huius partis , sect. q. non esse persectam substantiam creatam supra gradum animae r At certum est Angelos inter creaturas esse in supremo gradu; sequitur ergo quδd Angeli sunt in gradu animae. Accedit testimonium Philonis Iudaei qui Angelos animas appellat, nam in lib. de mundo dicit antimas daemones & Angelos nomine differre. unam autem & eandem esse substantiam: Et in

libro de gigantibus dieit Angelos esse animas

612쪽

Per aera volantes , quod satis indicat illam esse antiquorum Hebraeorum & Chaldaeorum

opinionem.

Colligitur laeundo Platonem distingui ab Aristotele , qudd Plato distinguit gradum animae 1 gradu intellectus , Aristoteles verbnon distinguit. Nam Plato nouexistimat intellectum habere immediatum ordinem ad corpora , sed tantum mediante anima, animam verbhabere immediatum ordinem ad corpus , ut Patet ex Timaeo , loquens enim de opifiee mundi: chm, inquit, excogitasset , inueniι nihil eorum quae seeundum naturam allectui subiecta sunt, β επινι sit intelligentia intelligente Aio, totum toισt Iebrius umquam fore, intellectum verὸ Hieui sine anima dari non psise , bae ratione mentem quidem anima, animam veτο corperi dedit. Ex quo sequitur secunddm Platonem gradum animae distingui a gradu intellectus. Aristoteles veth existimat intellectum habete immediatum ordinem ad corpus, ut patet ex eo quod substantias illas Primas, quas vocat intelligentias, dieit esse motrices coelorum: at idem Aristoteles primo de anima , eap. a. approbat opinionem antiquorum Philosophorum qui: rationem animae assignabant in eo quod esset motrix corporum. Sequitudergo quod Aristoteles non distinguit gradum animae a gradu intellectuali, unde D. Thomas seeundo contra Gentiles a serit opinionem Aristotelis esse quod intelligentiae motrices coelorum , sent coelorum anit

613쪽

Caput III. De animabus participatis. 3 7 smae assistentes : de satis manifeste colligitur ex Atistotele primo de anima . cum ait pollis esse animam quae sit actus corpioris ut nauta nauis. Ex quo seqxiitur secutidum principia doctrinae Aristotelis primo Angelos quos Theologi dicunt esse substantias motrices coelotu non dis. ferre specie ab aQima rationali maxime, cum inter Scholasticos Theologos Alexander de Hales approbet desinitionem animae traditam Cassi odoro, qui dicit animam esse substantiam

corpoream regendo corpori accommodatam. Secundb sequitur non esse contra ordinem uniuersi quod nullae sine substantiae immateriales supra gradum animae. Tertili colligitur , Aristotelem includere diuinitatem intra gradum animae e nam cum primae illae substantiae in quarum prima agnosiacit diuinitatem , secundum Aristotelein sine in gradu animae , sequitur qubd includat diuinitatem intra gradum animae. Plato veris cum supra gradum animae agnoscat gradum intellectualem dc supra gradum intelleAualem agnoscat gradum unius . non solum agnoscie diuinitatem in gradu animae, sed etiam supra gradum animae in intellectu, de supra gradum intellectus in ipso vno & bono;& hoc est quod, ve refert Cyrillus Alexandrinus , dixit PONPhytius ex sententia Platonis , diuinitatem transire usque ad animam. Ex quo fit ut Aristoia toles agnoscat in Deo rationem solam primi

moeotis , nam conuenit animae mouere cor-

614쪽

6 6 Dialea. Plar. Pars IV. ' De Amma.

pora : Plato verb agnoscat rationem non solum primi motoris, sed primae causae effieientis& primae causae finalis e nam ratio ptimi motoris pertinet ad gradum animae , ratio verbprimae causae essicientis ad intellectum pertinet , in quo sunt exemplaria omnium creatu rarum ratio ultimae causae finalis ad primum bonum pertinet , bonum enim & finis

Qv INTA PRO Pos ITIO. Substantiae motrices corporum simi animae non inὶrmaniates, sed assistentes. Probatur primo, quia Angeli , quos constat esse substantias motrices corporum, non possent moueri de uno loco ad alium locum, si essent animae insormantes eorum corporum huius uniuersi, quorum habene gubernationem, quia non possent moueti l ea liter nisi cum illis corporibus. At corpora illa non mouentur de uno loco ad alium: ut paret de corporibus coelest ibus quae non mouetur

nisi in ptoptio loco, & non relinquunt proprium locum. Sequitur ergo quod si Angeli

essent animae informantes, non possent absolute moueri localiter : at certum est Angelos moueri localiter , itavi transeant de uno ad alium locum. Certum igitur est Angelos non esse animas informantes corporum quorum habent gubernationem. Secundo probatur,

quia non solum Angelus esset capax meriti &demeriti ac proinde praemii & poenae, verum etiam compositum ex Angelo & corpore cuius habet

615쪽

Caput III. De animabus participatis. 3 7

habet gubernationem, ut patet exemplo nominis , quia non soliὶm anima rationalis est ea pax meriti & demeriti, sed etiam totus homo compositus ex anima rationali & corpore : atqui absurdum est dicere compositum ex Angelo & corpore coelesti verbi gratia, solis,cuius habet gubernationem, esse ca, pax m

titi & demetiti. Sequitur ergo quod Angelus

non est anima informans corporis cuius habet gubernationem.

Haec propositio est contra Platonem in Timaeo. Nam inducit mundi artificem alloquentem deos coelestes visibiles non tantum tam-Pam ad substantias omnino separatas a corpore , sed tamquam ad substantias compositas ex corpore coelesti & ex substantia' spirituali. cum ait illos esse natura sua mortales quia sunt compositi, ac proinde posse dissolui, esse verbimmortales per illius voluntatem, quae est maius & arctius uniculum, quam quodlibet aliud; certum enim est dissolutionem compositi non appellari mortem nisi eius quod constat ex corpore & anima non tantum assistente sed informante. verum tamen idem Plato decimo de legibus dat occasionem dubitandi quae nam eius sententia sit hac in parte, videtur enim relinquere sub dubio,verbi gratia, an anima solis sit unita cum corpore coelesti, itavi intrinseee illud informet. C.m bolim, inquit, anima moueat, fi trium modorum aliquo ab ea fieri Me asser

616쪽

Quod vel intus in boe eorpore inest . qualibet ipsum' transfert, quemadmodum nos ani a nostra quolibet ducti: vel ipsa foris quidem est , cs' corpus aliquod ignis vel aeris nacia, τι quidam aiunt, per vim corp sco/pore pellit: vel tertia quama is nuda corpore sit, quia tamen alias vires supra modum mirabilis baber,facile

ducit. Notandum vero est ex opinione Platonis hanc utilitatem nos posse colligere ad probandam animae nostrae immortalitatem, videlicet non esse contra naturam substantiae spiritualis perfectae, quod sit anima informans corpus de non solum assistens. Nam quidquid senserit de facto, certum est eum existimare possibile elle quod substantia motrix corporis coelestis sieetus anima informans: at ex eius sententia certum est istas substantias motrices corporum

esse perfectas substantias,& independentes a

corporibus.

SExTA P Rosos ITIO. Non est contra fidem dieere quod illae substantiae motrices Corporum habeant corpora, naturalitet sibi unita. Probatur aut horitate Patrum & Doctorum Ecclesiae. Nam substantiae illae spirituales corporum motrices in Theologia Angeli appellantur : at multi ex Patribus & Doctoribus Ecclesiae asserunt Angelos habere corpora si binaturaliter unita. D. Basilius lib. de Spiritus sancto, cap. 16. loquens de coelestibus virtutibus. Substantia quidem earum, inquit, θiνitus es aereus, aut ivnis immaterialis , ficut scriptum est

617쪽

Caput III. De animabus partisipatis. 379 ii

primo dicit, Angelos secundum naturam suam habere corpora subtilia, craisae materiae nostrae expertia. D. August. lib. 8 . qu. 9 7. tribule sanctis Angelis lucidissima &aetherea corpora , & lib. 9. de Civit. cap. I x. &-& multis aliis locis. D. Bernardus sermone quinto in Cantica, & lib. s. de Consideratione, cap. q. dicit hanc opinionem esse probabilem. Ex

doctoribus Augustinus Eugubinus lib. 8. de perenni Philosophia, Nyphus lib. 3. de daemonibus , cap. 3. & Caietanus in cap. 2. ad Ephesos. Atque haec opinio Patrum & D octorum fundalux primo in natura animae: nam ut diximus supra ex sententia Philosophorum, anima habet inclinationem ad corpus, non igitur est

contra naturam animae quod habeat corpus

naturaliter sibi unitum, ac proinde cum Angeli sint in gradu animae, probabile est quod habeat corpora sibi naturaliter unita. Secundδ haec opinio fundatur in scriptura in qua multa dicuntur de Angelis quae vix possunt intelligi sine unione naturali ad corpus, ut qubd visibiliter appareant, quod moueantur localiter, quod homines futuri sint illis similes in resurrectione. Nam primo si apparitiones illae essent tantum in corporibus assumptis, nulla esset ratio quare malus Angelus apparens in corpore luminoso diceretur transfigurare se in Angelum lucis , quia hic modus loquendi signifieae appariti ὀnem boni Angeli propriam esse in

corpore luminoso & non in alio; non esset au-

618쪽

58o Dialea. Plat. pars IV. De Anima. tem propria boni Angeli talis apparitio , si

illi naturalitet corpus luminosum non esset unitum : at D. Paulus 2. ad Corinthios cap. II. dicit Sathanam se transfigurate in Angelum lucis: probabile igitur est bono Angelo unitum esse naturaliter corpus luminosum. Deinde vix

ac ne vix quidem potest intelligi quod Angeli

moueantur localitet nisi habeant corpora sibi unita naturaliter: nam motus localis non conis

uenit primo nisi corporibus secundum principia philosophiae, quia quidquid mouetur localiter partim est: in termino a quo partim intermino ad quem, proindeque mouetur diuisi- biliter: at diuisibilitas non conuenit nisi coriporibus . unde aut hores contrariae opinionis coacti sunt excogitare nouum genus motus

discreti , quod omnibus antiquis Philosophis fuit ignotum. Denique quδd similitudo illa, quae futura est in hominibus cum Angelis postve surrectionem, non intelligatur tantum quantum ad animam , & quantum ad id quod pertinet ad natutam spiritualem .sed etiam quantam ad corpus ι patet, nam quaestio Saducaeorum erat de iis quae pertinent id corpus δc non quae pertinent ad animam.& praeterea ex communi P .urum de Theologorum sententia colligitur, quod similitudo illa non sit tantiim quant dinad animum , c sed etiam quantum ad corpus, eum aiunt homines in beatitudine futuros intra ordines . Angelorum , in locis eorum qui cum Lucifero E coelo ceciderunt. Nec obstae

619쪽

Caput III. De animabus parmipatis. 38iquod Concilium Lateranense sub Innocentio tertio determinat Deum ab initio temporis utramque de nihilo condidisse creaturam spiritualem & corporalem. angelicam videlicet& mundanam, & deinde humanam quasi communem ex spiritu & corpore constitutam. Nam in hoc decreto Concilium non determinat de fide nisi Deum initio temporis omnia condi disse, teliqua vetb obiter dixit secundum comis muniorem opinionem, ut ait Vistus Senensis rnec est probabile Concilium voluisse condem- . nare haereseos Patres qui contrariam docuerunt opinionem : &non est credibile Caietanum & Augustinum Eugubinum volui ite hane opinione sequi contra determinationem Concilii quam noni potuerunt ignorare. Neque valet argumentum sumptum a natura corporis quod non patitur penetrationem dimensionum ab alio corpore : nam hoe non habet locum

nisi in eorpore terrestit quod est crassium &densum , non autem in corpore subtili quod propter suam subtilitatem vocatur spirituale,

quale est corpus coeleste & aethereum: corpora autem quae naturaliter sunt unita cum Angelis

non sunt terrestria & sublunatia, sed aethereae de genere coeli & stet larum. immo coeli em-

pyrei, in quo Strabus existimat Angelos fuisse

creatos.

Haec propositio est secundum doctrinam

Platonis. Nam Proclus in elementis propositione .aos. asserit animarum particula tum ve-

620쪽

82 Dialea. Plat. Pars IV. De Anima.

hiculum cognatum esse corpus immateriale ἰ& indivisibile, atque aeternum , id est incorruptibile, quia cum anima non sit sine vehiculo tibi cognato & anima sit incorruptibilis &aeterna, sequitur vehiculum. quod est cognatuanimae, esse aeternum & indivisibile. Plotinus Enn. q. lib. 3. cap. II. dicit animas primo a mundo intelligibili descendere in corpus coeleste. Quod, inquit, a mundo ntelligibili in eoelum primὸ descendant, ex bis eoniectare lieebit Si enim coelum in genere bensibili praestantissimum est,

merito intelligibilium ultimo est quamproximum. Inde igitur eoelestia primum animansur atque aecipiunt, utpote quae ad capiendum sunt aptiora. Corpuae vero terrenum er ultimum est . minorisque animae minusque naturaliter participare potest, Vtpote quod ab incorporea natura remotissimum sit. Hanc opinionem Plato in decimo de legibus probabilem esse ait ovi patet ex loco citato superiori propositione ; cum ait esse probabile secundum opinionem aliquorum, animam mois tricem coelorum mouere corpus per corpus

igneum & aereum quod nacta fuerit. Notandum vero est ex ea Opioione nos posse colligere secundum doctrinam Platonis non reis pugnare naturae corporis absolut E penetrationem dimensionum: nam certum est corpus illud quod Angeli habent sibi unitum moueri

localiter per corpora coelestia, non ad modum corporum terrestrium, quae per aerem mouentur, corpora enim coelestia sunt indivisibilia.

SEARCH

MENU NAVIGATION