Grallator furens, De novo in scenam productum cum Pantomimo suo, Bombomachide Vlissingano seu Responsio ad epistolas Guilielmi Apollonii mystae Mittelburgensis, & Jodoci Lareni Ecclesiastae Vlissingani, quas in lucem dedere adversus Grallarum authore

발행: 1647년

분량: 249페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

I22 veram tamen muneris praedicatorii sanctitatem conserre nequit, ut garriunt veteres& novi Papistae. Quia sui dixi in unice lidonis pendet. Atque in eo a Levitica sanctitate multum differt,quae potissimum in Dei ordinatione consistebat. Verum de hoc mendacio satis, sequatur aliud. alandri Apol. Epist. pag. s I. &c. inter Ecclesiastica negotia numerat oscium publicum judicandi de rebiti sacris. Hoc quia speciali iure sanctum , ct formaliter Ecclesiasticum dixerat in centonibus et ego ut papisticum

figmentum in Grallis quoque disjeci; &ostendi quidnam de jure Classium, Synodorum , & Ecclesiasticae dependentiae credendum esset ex scripturis. Ad quae GraIlator furibundi in morem , mendaciorum procellas movet, convitiorumque plaustra spargit ac in me projicit. Ubi primum hoc notandum, quod scribit , nusquam a se determinatum , utrum

sacrilegus sit agistratus , si Consistorio,ctis m, Srnodisque pro authoritate se ais

misceat, aut ea impediat, . Quod . certe apertum mendacium est i scripsit enim in Centonibus pari. I. pag. II9. I a P. &Passim. Res ecclesiasticas definitiυο judicio a finire , negotium esse formaliter Scclesiast,

122쪽

H eum, solis ecclesiasticis personis divinitus concessum, ct Magistratibuι interdictum. Quae negotia passim quoque asseveravit sancta

esse non communi, sed speciali modo, ut olim erant Levitica ossicia, qua nemo peregrinu sine sacrilegio poterat attingere. Quod inculcavit ad nauseam in centonibus & novi sit me in Epist. pag. 68. adductis in eum finem Corachi, Dathani, & Abrami exemplisi qui,

cum praetextu Sanctitatis communis, munia speciali jure sancta invadere attentasissent, Dei vindicta ceciderunt. Secundo non minor impostura est,quod ejusdem Epist. pag. sq. Lectori persuadet, me cum Atheis s Libertinis nullos publicos verbi praecones, nullos scriptura interpretes vel judices agnoscere ordinarios , ex officio. Quae totidem sunt mendaciat Non enim quaeritur,an tales sint vel esse debeant ex Dei ordinatione λ sed an illis solis hoc judicandi munus concessum sit spe ciali ae sancto privilegio, ut olim templaria negotia Levitis & Sacerdotibus p hoc G rallatoris est assertum; quod ego papisticum figmentum & mendacium esse dico. Quod veteres resormatores jam dudum re-jecerunt , ut in Bellarmin. videre est. lib. I. de Concit. cap. 16. ubi adversus illos dis putat

123쪽

putat Walachro-Papistarum more. Non tam prophetiae & scientiae donis, quam ordinationi Ecclesiasticae & vocationi, illam judicandi potestatem alligans. Contra apertum Apostoli statutum & morem ; qui non habito Specialis ordinationis respectu, δ ω' spiritum prophetarum, prophetis subjetitum 49

docet. Ea ratione non larvas pastoritias Ecclesiis& Ecclesiasticis judiciis suum praeficiens , sed eos qui prophetiae donis pollent in Ecclesiis. Quae ratio tam evidens, pontificios aliquos permovit, ut ipso Grallatore Valachro minus papissarint in hoc dogmate asserendo. Ipse enim Nicolaus I. Papa in epistola quadam , cujus verba habentur in distinet. 96. Canon. Ubinam; non regibus modo sed ipsis laicis concedit locum in concilio, cum universale est, & de fide contro- vertitur: quia sides non Clericorum tantum sed omnium Christianorum est. qua ratione ducti Panormitanus & Ioannes Gerson veteres Papillae, asserunt; ' Unius privati sententiam signifi- p ponendam esse mitentia Papa, si ille privitus

dba M' moveatur metioribu3 auctoritatibus te tamenti derion. veteris ac novi. Et quemcumque hominem

D.A. G t m posse 2 debere toti Concilio resistere, si

Part. ι. vidcat istud ex ignorantia, vel malitia peccare

Cujus

124쪽

Cujus ratio quoque manifesta est; cum enim Episcopi vocentur in Episcopos, Mdeinde ad Concilia mittantur quia doctiores ; si ergo laici reperti sint illis doctiores, vel saltem seque docti, ad Ecclesiastica judicia merito admittuntur; sicut inter Apostolos usitatum fuisse constat, ex loco Paul. act. I s. ubi non tantum adjudicandum convenisse dicuntur Ap stoli ac praesbyteri, sed tota Ecclesiae multitudo; qua praesente totum hoc judiciale negotium ita ibi actum& transactum esse narratur, ut pauciS loquentibus, omnibus vero aliis tacentibus& judicantibus, sicut Paulo ordinatum et Cor. fuit) omnium nomine pronunciatum fuerit judicium; & dein promulgatum, ad exteras Ecclesilas ut Lucas resert. Quae certe

Apostolica judicandi simplicitas multum distat a Tyrannica illa Iurisdictione Specialis juris & sanctitatis, quam introduxit in Ecclesiam Christi, Antichristus Papa; Sc

alachri venantur: cujusvis in eo sita est, ut soli judicent aliis omnibus remotiS, non

tam quia docti; quam quod Ecclesiastica vocatione inaugurati, sint personae publicae; Ecclesiastica jurisdictione donati, haud aliter ac seculares judices Politica; ut si vel centum,vel quinquaginta Ecclesiastici asini suffra-

125쪽

part. Is

Σ26sustragiis vincant, & tota Ecclesiae 'multitudo majoribus donis saepe abundent, illis tamen tanquam Authoritativis judicibuὸ se suaque teneantur submittere filiali subjectione: uti egregie cum papillis non soIum

balbutire , sed jam diserte loqui didicit Grallator Walachrus , ut ne hilum a veteribus papistis differat, in eo etiam papistis multo iniquior; quod hi ob infallibilitatis privilegium sibi credi velint ; ille autem suae fallibilitatis conscius; filiali tamen, &caeca obedientia sibi obediri cupiat sub excommunicationis paena. Quae papistica &major Τyrannis est. Scribit enim: Hino

qui dubitant de veritate Sententia a S odo pro nuntiata , aut ob leves ct probabiles rationes e-m falsam esse putant, atque adeo non certo sciant eam esse talem , tenentur decreto Synodico praestare obedientiam talem qua ordini s decoro eo in casu consentanea est. AEua obedientia

Christiana humilitatis oe modestia est obsequium ; quo fideles in ejusmodi casu abstinent a publica seu aperta tam proflisione mae sententia

a 'nodo pronuntiata. Et interim sollicitescrutando scripturas, veritatem indagant Deumque orant, ut veritatem suam hominibu3 mam'set,s Θnodi lapsus seu errores detegat iis, qui bin Ecclesia cura commisia est: ut illis agnitis,

126쪽

12 contraria ct sana doctrina in alio sanista conci-hostabiliatur. Haec sunt Grai latoris verba in quibus papismi sermentum latere, , certe caecus sit qui non videat; etsi enim in Centonibus pag. 247. a papistis recedere videtur , quod scribat, a Synodi decreto esse recedendum , quotiescunque evidenti argumento falsa vel impia statuit; si quis tamen haec Grallatoris verba recte perpenderit, facile animadvertet pro forma tantum ab illo scribi, ut decipiat incautos, & papiLmi fermentum tegat e mox enim ubi d clarat , quodnam argumentum pro evidenti sit habendum p respondet, se cum Uale tia pontificio Doctore sentire; qui statuit pro evidenti argumento habendum esse,

non quod privatus aliquis subito vel ex passione, sed prudentes & periti s hoc est ecclesiastici judices ut ego interpretor , ct Valentia sentit in evidens esse judicant: hoc autem quid aliud quam quod papistae statuunt pab Ecclesiasticorum judicio nunquam decedendum esse quomodocunque illi judicent; nisi ipsi fateantur se falsum judicaue: adeo

ut volente Grai latore omnes tandem Christi oves divina ordinatione cum pastoribus suis perpetuo errare teneantur, utcunque fallibiles esse sciant, & se cum illis er

rare

127쪽

rare sentiante ne potestate divini juris hodiernis Ecclesiasticis concessa) excommunicentur, & diabolo tradantur. Quae Τyrannis est, Papistica deterior; cui tamen , si vera esse credantur quae Grallator Natachrus in Centonibus tuetur) non vulgares

oves Christi solum, sed ipsi populi principes se subjicere tenentur, Divdio, ct Spirituali jure: Cujus contrarium ex antedictis adeo constat, ut nullus dubitandi locus superesse queat. Quia enim ex antecedentibus constat,docendi & judicandi ossicium pastoribus non convenire lyeciali s sancto jure; sed laicis quoque concessum esse; hinc nemini dubium esse potest, quin Regi id quoque competat potiori jure ; cui ar-ehitectonica potestate armato, tanta viS est& authoritas, ut nil sit in toto Regno quod non subjaceat illius potestati, & quod facere non possit, modo habilis sit, & abstineat ab iis quae Deus ex prcssa lege illi interdixit ; qualia olim erant Sacerdotum negotia, quae Usas volebat obire: extra quos casus omnia illi subjaccnt ; etiam quaecunque ab Ecclesiae praepositis in Ecclesiasticis conventibus peraguntur: quia enim hodie Ecclesiae Ministris , non est Specialis juris Sanctitas; a vocatione oriens

128쪽

ra' ut olim Levitis, & ordinaria tantum diana habeant, quae ab lutam jurisdictionem& Apostolicam, Speciali jure sanctam n queant constituere; quis non videt sutile& superstitiosum figmentum esse, & stolide a veteribus Papistis mutuatum, quod producunt Walachri illi turbones, principi politico non convenire judicium decisivum in hodiernis sacris & Ecclesiae negotiis:

quod Vigesimum Septimum capitale sit

mendacium.

Statuit inter formaliter ecclesiastica iuη f Mend.13ciendi leges EIως , de rebu3 ad ordinem 1 ctantibus, Ep. pag. 3 9. & 6 I. quas ta

men, anathematum fulmine puniri non vult.

Ad haeo noster rillator, nil nisi conficta mendacia, ut locum citem sinquit) in quo exprocontraria defendo. Sed hoc quoque multiplex mendacium est. Solito iterum falle di more, statum pervertit, non enim quae ritur an ecclesia possit leges externi ordinis facere, ad cultus decorem p quod aperte astruitur in Grallis pag. 168. &c.

. Sed an hoc jus sit specialis & divini ju-

. ris p sic ut ab hac nomothetica, tanquam reformaliter ecclesiastica, debeat abstinere magistratus pius, ob carentiam vocationis tecclesiasticae, idque sub paena Sacrilegii. I Ita

129쪽

ita hane rem explicat Gratiator, Iur. M jest. pari. I. pag. 3. Hoc ego dico esse Papisticum figmentum & mendacium equia Magistratui pio liceat & cum Ecclesia & seorsim, de his rebus deliberare &leges statuere ac promulgare , sine ullo periculo, modo Scripturae & Rationi conveniant : extra quem casum Ecclesiasticae leges quoque sunt rejiciendae: Specialem autem illam legissatoriam sanctitatem E clesiasticorum , Scriptura sacra ignorat; sed Papa callide finxit, unde eam Grallator

mutuatus est.

Rursus e utrum leges ab Ecclesiasticis

ordinatae, tanto rigore observari debeant, ut transgressores excommunicatione puniri

possint λ id assirmat Grallator; tamen quasi mente captus, hic negat se assirmasse, immodicit me locum allegare in quo contrarium defendat: quod sane geminum est men

actumsDe Iur. M . pari. a. pag. 23o. dicit aperth in casu contemptus & scandali anathematum fulmine uti pose Ecclesiam, in legibus de indiserentibus & pag. 23 . leges Ecclesia sica, ob simplicem transgressionem vindicandanstn sunt anathematum fulmine. Unde sequitur cum contumacia adsit, id fieri posse., Are

130쪽

Apertissime hoe dicit ,

Pag. 238. at si contumaci contemptu, Garaxj leges proculcantur severiori Ecclem cenis fura notantur. Hae sunt paginae quas ipse citat, ex quibus apparet ex Grallatoris sententia, leges Ecclesiasticas, si contumax contemptus adsit, posse Ecclesiae fulmine S gravi excommunicatione puniri; quae assertio non modo falsa & Papistica est, sed tyrannica: quomodo enim lex de re indifferente & levi, potest fundare supplicium tam grande λ id autem fiet, si contemptus tam levis rei, tam gravem poenam post se

trahat: tam vertiginosius est Gratiator,ut ipse sua asserta destruens, ex Parhero asserat; ad contemptum magni momenti, requiri quoque delictum maeni momenti. Vide ibid. pag. 239. unde ipse ostendit; iniquum esse sitam atrox poena Anathematis stringatur, ob contemptum legis Ecclesiasticae de re levi & adlaphora, ut sere idem astruat αdestruat. Sequatur aliud mendacium. Bombomachides passim meum sicriptum . . vocat Iamosum libellum, me fama furem, quia ex occulto inalachrorum ministrorum famam

impugnem. Mendacium est lNec enim famam furatur aut laedit alicujus qui id exprobrat, cujus merito reus

I a est .

SEARCH

MENU NAVIGATION