Grallator furens, De novo in scenam productum cum Pantomimo suo, Bombomachide Vlissingano seu Responsio ad epistolas Guilielmi Apollonii mystae Mittelburgensis, & Jodoci Lareni Ecclesiastae Vlissingani, quas in lucem dedere adversus Grallarum authore

발행: 1647년

분량: 249페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

et 32 est, ut mox ostendam: nec famose hoc fa- 'cit; qui aperte ct in os quod me lacere ex Grallatore facile erat illi videre. Etsi enim Bombomachides fateatur, se nescire quis sim, quia lateam, Gratiator tamen Epist. pag. I. & passim aperte dicit,se probe nosce quis sim, unde Epistolae suae dederit nomen cyrallopam detectiti e ut hic jam sibi mutuo contradicentes habeam hos duos mendaces s si enim detectus sum & iam aperte notus quod Grallator garrit, tum mentitur Bombomachides , qui me dicit ignotum esse & famosum, quia ex latebris pugnem. Si contra latebris meis adhuc lateo , & ignotus sum Bombomachidi ;tum mendax est Gratiator, qui ita teme- Te effutiit , me detectum Ze probe notum sibi esse , nisi linceos oculos habere credamus Gratiatorem , qui probe norit& videat , quod Bombomachides igno rat nec videt et vel verus vespertilio sit Bombomachides, qui videre non possit,

quod Grallator jactat se probe nosce reviderε Τ partiantur nunc inter se duo il- li Walachri , uter mentiatur ; ego certe utrumque mentiri assero, & hunc, quia dicit me detectum & probe notum es

ρο , qui ignotus sum , & illum qui me

132쪽

famose agere dicit, quia quae vera sunt Ualachris exprobro , ex Occulto , & non detecto nomine ; stac enim optumorum quisque, & hodie Severinus Simplicius farnosi supt , qui tecto nomine adversarios perstringunt. Sed jam iterum mentiatur Grallator. Clamat per totam epistolam , Authorem ηψΠ iGratiarum sibi probe notum se ; ct me sequendam medicΗm ε illego ensem Fotrum Lansbergium; qui ex amore infanus, flaudum 9 scelerum compertus, ab min eris detrusvi, apostata fatiim sim , ct Elasephamici , ab ecclesia ejectus, ac denique dignus qui diabolo tradari Fascis iterum mendaciorum lNil dicam nunc de Lansbergit apologia Id tantum dico, mirum esse ardetionem illum Walachrum; qui ex tam tenui filo, tot gravia crimina suspendit: ut ejus exemplo Planum fiat, uno absurdo dato multa facile consequi: statuit pro vero somnium, quod Gratiarum authorem probe norit; quam tenue& fragile sit hoc filu,poterat ex ipso mim suo Bombomachide discere: qui hic praeceptore suo doctior est discipulus; ille expensis proculdubio omnibus indiciis Gras.

lalpris,nultu invenit quod scientificu esset;

133쪽

334 ac proin prudentior suo Praelato, suspicatur quidem; sed fatetur tamen, se ignorare authorem Gratiarum J. ut hic videamus, consuetam mentiendi proterviam illius

ventriloqui; qui ratus , sibi cum diecialis

iuris sanctitate vocatoria, contigine mentiendi praerogativam authoritativam 3 Ita audacter omnia effutit , ut maledicendi dictaturam solus possidere videatur. Nunc iterum bombat Bombomachides. Epist. a. pag. 2 o. & passam clamitat me esse calumniatorem , qui pios ministros criminer , & convitiis proscindam ; quod tam aegre seri, tu dissiculter se contineat, quin clerum, plerum, & Magistratum m

me concitet.

Fretidum & Bombomachide dignum mendacium t Quis calumniatorem dicat eum λ qui crimina objiciat alteri quae vera sunt imprimis qui hoc faciat studio boni publici: etsi enim inhumanum sit, alienos desectus detegere, tamen ab crimine liberest, qui id facit juris sui conservandi, revindicandae Reipub. gratia. l. Io. injur. & famos. lib. unde non injustum fuit quod facetiis perstringerem Walachrum illum cum suis subsignanis: qui cum tot maledictorum Oongerie in cl. vedelium nostruma

134쪽

nostrum, cultus, & religionis reformatae integritatem pervertere nitebantur: cum

publicae rei manifesto detrimento , quod jam saepe ostendi. Si enim ex jure θecialissan Titatis Magistratus pius non potest tan gere sormaliter Ecclesiastica negotia, nec totaliter, nec partialiter, ut defendit Wal chrus Grallator: tum Ecclesiastici , praedicabunt quod volent; mandabunt quod labet ; punient quemvis pro arbitrio; & vocabunt tales quos sibi similes factione esse videbunt: quia enim haec negotia sunt formaliter Ecclesiastica ; nemini, ne quidem Principibus licebit hic Ecclesiasticis praescribere , vel staenum injicere 3 metuentenim ne cum Usi a lepra percutiantur, ut garrit ille Ualaestrus novus Papista: indet necessario illis nascetur absolutum Dominium in formaliter Ecclesiasticis negotiis, &quia illa Ecclesiastica formalitas tam lata est, ut se extendat ad omnia etiam Politica negotia, hinc facile crescet audacia Ecclesiasticis ; ut se per indirectum quoque immisceant omnibus mundi negotiis ; unde ultimo existere necesse est, absolutum Dominium , in conscientias, bona, ac famam omnium Christianorum; quae praeviderat noster Uedelius, & monebat pios Principes:

135쪽

pes: id enim in Papa, Joanne Bechoitio ἰ

& aliis aperte visum diu erat e quia autem hanc ecclesiasticam tyrannidem, caeperat quoque exercere Mittelburgi, dictis factisque Grallator ; non sine selici siccessu e sentiens suis ceptis obstare nostri Uedelii Libellum ; hinc tanto maledicendi ardore centones suos in illum edidit,

ut nemo non videat totam convitiandi nae- viam ab illo exhaustam esse : mors Praeven cns impedivit nostrum Professorem Vedelium , ne pro meritis contra vapularet ille maledictor. Unde jam fortuna dulci ebrius; magis magisque suam Hierarchiam papisticam introducebat : & vicisset credo pervicacia , nisi Uedelii nostri cineribus parentare, & , cultus reformati patrocinium suscipere visum fuisset: id in Grallis praestiti, acerbe fateor ; sed nec infacete , nec injuste, dum a veris, aut verisimillimis nusquam decederem: id mihi persuadens ratione: nunquam satis digne fideri , & sannis conspui posse illos, qui a reformatorum principum pietate, tutela & b neficentia , honorem, pacem & mercedem nanciscuntur ; eo vesaniae Hierarchicae devenire audeant,ut post depositas papalis ty-Jannidis exuvias , de reduvia Romana it

136쪽

rum scribere & contendere audeant. Sed jam iterum loquatur Grallator. A pol. Epist. pa. 78. 8 2. 83. quasi in rem venire volens e de Ecclesia disserens; dicit me sub ambiguis terminis ludere, & hoc se

facile probare posse; veram ecclesiam etiam cum externo visibιlitatis modo , esse Sanctam,

Sponsam σ corpiu Christi ; pro clin privilegiis Christiti sanguinem fuderit, non haram

porcorum , ct impurissimam meretricem ut

garrit blasthamm, Arillator inquit. Multiplex & Grallatore insano dignum

mendacium lPrimo veterem mentiendi morem servat , quod me fingit, omnem ecclesiam visibilem, censere pro hara porcorum , ct impuri a meretrice, cui neutiquam conveniat hoc elogium quod sit Sponsa, ct corymChristi. Si legisset Grail. p. 68.69. vidisset me, non de ecclesia visibili agere qualis Semper,sed ut addidi qualis Saepe est,cum nimirum vitiis scatet ; nec docui illa elogiaeeelesiae visibili, nullo modo , convenire ,sed non proprie, immo certe cum vitiis scatet, valde improprie: tantum est ut hic aliquid blasphame garriam uti loquitur Grallator Walachrus)ut locum annotarim ubi hoc ipse in consideratioribus,ad Anglos p. 7 aper te de

137쪽

138 te defendit; immo hujus Epistol. p. 8s satetur Ecclesiae visibili quoad externum visibit, ratis modum , haec elogia non competere: unde ipse destius concedit quod negat, videlicet ; nulli ecclesia visibili qua talis, convenire proprie haec elogia: nulla enim ecclesia

visibilis est, nisi ob visibit itatis modum ad- junctum: Si posset Grallator nobis ostendere ecclesiam aliquam visibilem,quae constaret ex puris electis, haberet aliquam speciem ejus commentum: sed hanc credi- 'mus, non videmus. Unde etiam illa elogia nulli ecclesiae visibili proprie dixi conveniret quod si verum est, quanto minus indignandum illi erat λ quod aliquibus visibilibus Ecclesiis quae vitiis & corruptelis

scatent , haec elogia non convenire dicerem , sed differre a Catholica Ecclesia ; ut hara porcorum, & impura meretrix: non

negabit credo ecclesiam Judaicam sub qua vixit Jesaias, & alii prophetae,suisse veram ecclesiam visibilem; habebat enim templum : & si illic tunc non fuisset vera ec- , clesia visibilis,nusquam fuisset: attamen ob vitia a Propheta Jesa. I. & aliis locis, promeretrice aperte censetur e si se intueatur Grallator, facile videbit hoc non raro ac

sidere, ut aliquando impurus, & impostor pasto'

138쪽

pastorem agat in ecclesia; atque ita graia 1etur, ut ipse impurus sibi similes porcos& impuros ad sacra religionis Christianae proculcanda invitet, quod ubi fit, quis dubitabit tale vis bilis ecclesiae complexum ob vitia esse harae porcorum simile pAlterum mendacium est e quod fingit,

sibi papismum a me injuste imponi; a quo

putat se n ultum distare, quia papistae non proprie dicunt, visibilem ecclesiam esse Sanctam ct Spiritualem quod Reformati quoque dicunt sed illis qui secundum visibilis

tu modum in ecclesia tansum sunt, verae ecclesiae elogia competere , etsi reprobi , impii, & scelesti sint. Quod nos non dicimus, inquit. in quo aperid mentitur. Bellarminus enim cum Jesultis dicunt, impios, reprobos & magnos peccatores, non esse proprie membra ecclesiae, sed pilos, ungues, & pravos humores , qui in corpore quidem sint, sed non de corpore, idque non constituante sed gravent. in quo nobiscum sentiunt quod illos impios ab ecclesiae corpore discriminant. Ut hic salsum assingat Jesultis. Error Jesultarum proprie in hoc consistit, quod caelum illum externum visibilem, regimine unitum , ex bonis & malis

139쪽

existentem, volunt haberi pro vera Christi ecclesia, domo, Sponsa , cui competant in- fallibilitatis & sane itatis perpetua privilegia : cujus praepositi cum sinit Clerici, concludunt illa magna privilegia sibi tanquam repraesentativae ecclesiae s utcunque malis' & perversis convenire. Unde Hierarchiam suam papitae exstruunt & exornant. Hoc quia de ecclesia visibili quoque conatur persuadere Grai lator , dixi merito Cum hic papillares quod ecclesiae visibilis dignitatem nimis extollit,dum grandia hqc' elogia ei tribuat ; quae valde improprie Conveniant. Quia enim eccIesia visibilis sic se habet is pe , ut multos praepositos, Sc membra contineat qui porci potius sint quam Christi oves; sequitur haec elogia, non propriis convenire ecclesiae visibili, nisi velis uni & eidem mulieri proprie con

venire , quod simul sit casta, pura, munda , α tamen quoque meretrix; quod ab ratione prorsus abhorret. Tertium mendacium est , quod putat se non male dixisse de ecclesia externa visibili ; quod pro externi ministerii privilegiis , & jure regiminis ejus , Christus

sanguinem fuderit, ut nugatur pag. 81 Epi stolae suae. Tam

140쪽

143Τam impudens est hoc mendacium: ut in Grallis non immerito dixerim , a Blasephaemia non multum abse hanc loquutionem znqn modo enim apud Orthodoxos refo

malos, sed ne Pontificios quidem nusquam quod sciam)reperiture & revera abs tarda est Dicit scriptura Christum fudisse sanguinem, pro Ecclesia; sed sanguinem fudisse pro omnibus mediis quae ordinavit &d dit, ad aedificationem corporis sui, in multa duceret absurda; sic enim dici posset pro Juda sanguinem fudisse , quem ad tempus praedicatorem dedit, & medium ad Ecclesiam suam aedificandam .. Sic dedit aquam pro baptismate,panem dc vinum,imo Calicem pro Caena , Scripturam sacram & alia multa, pro quibus sanguinem fudisse, scripturis sacris inauditum, immo contrarium, stultum & insanum est. Sed nunc succedat mimus Bombomachides. Laren. Epist. 2. praefat. & pag. 6. Dicit Mond. a me profanum esse risorem, qui totum mimst

rium conculco ' nullum in tota Zeelandia pro vero ministro a sco , omnes enim voco ι

lachro-papissas inquit, Zeelandi autem cumina chris consenthunt. Splendidum iterum mendacium It quis me ministerium & cultum conculcare as serat . r

SEARCH

MENU NAVIGATION