장음표시 사용
151쪽
donis instructus sit, excludatur , nisi ob ordinem dc decorum:ad quae Bombomachides: an non est hoc omnes fideles ministros per totum orbem, veros Christi legatos horribiliter infamare quid audio ' dic mihi inepte I fagistratuum parasitasteri quia omnes sumitisub Chri-so Reges, an unicuique , si dona habeat, licebit involare in munm Regιum s sic tumultuatur Vlissingana Herodiast sed mentitur. Si legisset Grai. pag. 37. quam citat: vidisset me non omnibus ministris convitium facere, sed Ualachro-papistis ; scripsi enim, gloriantur inpolloniam , in Christi
legatos esse: unde apparet me non omnes
totius orbis, sed solos Walachros 3c Apollonianos legatos perstrinxisse, qui Antichristi fastu turgidi se veros Christi legatos jactant, ut qui illos audiat Christum audiat; qui illos rejiciat, Christum rejiciat; quales hodie nulli sunt, quia desectus est in vocantibus & vocatorum donis. Qui
enim vocant'& mittunt, tenentur habere
spiritum discretionis infallibilem. Qui vero mittuntur, cognitionem veritatis omni errore destitutam. Adeo ut perpaucos praeter Bombomachidem & Walachro pa-Pistas esse autumem, inter pios ministros, qui non fateantur, admodum improprie titulum
152쪽
I 3tulum Legati sibi convenire. Alterum mendacium est. Quod me singit, M agi stratuum Parasitastrum esse . quia non assentiar Legatariis ejus ineptiis: quid enim magis ridiculum quam Principibus persuadere , quod negotia Hodierni Choragii , quae vocant formaliter Ecclesiastica, tam speciali jure sanctitatis, conveniant, praedicatoribus, uti olim Lovitis templaria sacrificandi negotia , quibus si audeant manum immittere , dc se immiscere pii Magistratus; statim morte, aut Usiaca plaga sint plectendi, aut Dathanis in morem , hiatu teme absorbendi : Cornelii Brugensis gunomastigis illae fabulae sunt , mendaces & futiles; iscum vellet mulierculas imbuere reverentia fictae sitae disciplinae, solebat sui aiunt iis ex scripturis praelegere quidquid , de virgis & corporali paenitentia , alibi in- Veniretur , quae tardo suo proposito, ita
aptabat, ut multas stolidas talibus artibus , suae concupiscentiae manciparet e tales politicos invenit & fecit Papa et qui tanquam Hermaphroditae , & ut Joannes praedixit) veluti pecora se subjiciunt meretrici illi Romanae; apud Resormatos, si idem quaerat Grallator cum Bomboma-
153쪽
chide ; injurium est, nec unquam si possim
id committam ut inveniat vel faciat tales; neque hoc erit parasitari Principibus sed sacram & Regiam viam ostendere, quae in sanctis scripturis praescribitur; ex qua dis cant, sui ossicii esse, in omnia hodierni Choragii negotia inspicere, nullis abstin re,aliqua specialis juris aut sanctitatis reverentia e sed omnibus ecclesiasticorum negotiis praeire, praeesse, ac ita providere: ne quod in Ualachria tentatum est ) sacrorum tractandorum ficto praetextu, sia cra religionis conculcentur, S' pii Politici in muliebrem servitutem ab ecclesiasticis
Unum restat explodendum , in quo in Venestum putat Bombomachides. Nimbrum , quia in Grallis dixeram nos omnes nunc sub Christo esse Reges & Propbetas, ac inde politicis Christianis licere ecclesiastica negotia obire: quaerit an quoque pMtem omnibus Christianis inde licere inv lare in Regia munia Principum p Si verum putat esse hunc logismum Bombomachides , errat & mentitur e quia nos omnes
per Christum Reges quidem sumus, sed Spirituales, quibus expresse imperium interdixit Christus , quam differentiam si
154쪽
Bombomachides in scripturis non viderat, poterat eam ab Grallatore didicisse, qui aperte clamat in Centonibus, Spirituales Reges seu ecclesiasticos non debere se immiscere seculi & Regum negotiis. Sed jam loquatur iterum Grallator. Epist. pag. 88. 89. quaerit an osscia hodierni Choragii, fab. V. T. fuerint communia ct Omnibus concesa ' virmat adversariis no-ser, inquit in ab reformatis contra defenditur. Mendacium est lPrimo quia ex antedictis constat & passim ex Grallis, hodierni Choragii lanctiones sub Levitis speciali jure sanctas non fuisse. Secundo, quia ipse Grallator fatetur de
Sacramentorum administratione v. T. Τheologos variare. Tertio, quia ex novo Τes amento probari nequit, Sacramentorum administra-
. tionem solis Ecclesiae pastoribus demandatam esse. Quod asserit quidem Grallator ,
non probat. Quod autem ait me mulieribus concedere baptizandi licentiam cum Papistis, solito more mentitur. Syphoram Sacrilegium commisisse nego, cum filium circumcideret , neque id resormati asserunt.
155쪽
Sed jam ultimo bombat Bombomachides.
Mend.3ρ Laren. Ep. z. pag. 1 o. exclamat , o os
bla hamum i quam turpiter ω scurriliter luxuriat in consiequentiis formandis ' pudet repetere, homo vere Dei reverens ita irreverenister de sacris audebit loqui ' inquit. Ita nunc in Walachria Lamentis gemituque s foemineo ululatu Tenta fremunt. qui sic pquia fictis sanctitatibus Walachris stercora illeverim i miror ne hic ipso Spiritu Sancto prudentior iterum esse velit & modestior Bombomachides I is enim Malach. a.
3. Sacerdotibus impuris minatur, Sparsu-ru sum stercis in facios vestras. Stercin Sacrorum vestrorum. Loquitur de sacris, quae Deus ipse instituerat; cujus circumstantias corruperant; haec corruptela coegit Malachiam, ut stercori ea compararet ; an illi Prophetae quoque scurrilitatem imponet put alibi Paulo Blasphemiamp an in me scurrile erit quod talibus assimilem sanctitates fictas' consequentiarias papisticas , quibus nec substantia, nec accidens sanctitatis verae inest dixi in Grallis omnem veram sanctitatem religiosam terminari Dei instituto ; unde sequitur sanctitate religiosa carere, quidquid ab Dei institutione recedit ;
156쪽
quantoque longius inde receditur; tanto magis a vera sanctitate ad profanitatem abiri: unde fere accidit illis consequentiariis sanctitatum architectis, ut loco sanctitatis prophanitatem d pro religione vera Superstitionem & Sanctitatum sordes, credulis& sit persitosis: obtrudant e turgebat certe Gratiatori animus desiderio fingendi sacra specialis juris' per consequentiarias' dependentias ; quem fastum uti excuterem, nil consultius erat quam ut stercus illud sanctitatum ei in faciem conjicerem, & ostenderem , quod consequentiaria deductione sanctitatum tandem deventurus esset, ut lutum, sordes . & stercora pro sanctis posset obtrudere: si enim hoc fondamento stetur : ob principalis rei a Deo institutae sanctitatem, in sanctitatis consortium quoque venire,quidquid ad illam principalem rem sequitur necessiario 3 tum certe sancta erunt non calcei praedicatoris modo , sed lutum& stercora sine quibus ob viarum spurci tiem, impossibile sit, praedicatorem , ad praedicationem devenire: cujus spurci consequentis obtutu , si saperet Vlissinganus, potius debuisset indignari suo Grai- latori , & scurrilitatem exprobrare ; ut a fingendis consequentiariis sacris eum ab
157쪽
sterreret e quod ego hoc stardo consequentiario unice intendi , liberrimus ab Omni scurrilitate. Papae Romani haec ars est, quam ab diabolo suo patre mutuatur squod non contentus veris & a Deo constitutis sacris, consequentiario ductu homines superstitiosos cogit tandem stercoreas spurcities pro sacris veris accipere ; sic quia Petrus fuit Sanctus . Papa quoque ejus su cessor, quamvis spurcissimus, habetur pro sancto. Et quia Papa , etiam sancta fit ejus vestis , domus , conclave , clavis & quidquid ad eum pertinet et ut ne quidem veneream luem ita redoleant unquam ejus pedes , quin pro magna sanctitate cons quentiaria habeant, politici Androginae re
Reges, si eos cum reverentia osculentur. Quam consequentiariam sanctifactionem, praevidens aliquando morio, cum cerneret
regem suum pedes Papae osculantem ; dicitur propere aufugisse , metuens, ne posteriora Papae osculari cogeretur , suspicans ea quoque ex consequenti sibi sancta foret ita fere superstitiosis illudit Satanas ut quo tiens se a veris sanctis abduci patiuntur , ad
spurcorum venerationem eos deducat, ut
in Papatu visum est. Ubi non Monacho rum modo stolae, caputia, interulae, saetida se-
158쪽
bentur ; sed eo protrahitur consequentiaria sanctitas, ut, vulgaria virgulta , asinorum caudae , surum canumque ossa, vulcano rum clavi, & omne genus spurcities, pro sanctis adorentur e cui malo remedium ponere volens, Ualachro illi novarum sanctitatum fabro non aptius occurrebat, quam
ut spurcitiem statim objicerem, in quam tandem consequentiario progressu se suosque esset deducturus. . Sed jam ultimo quovque Grallator mentiatur. Ep. pag. 9o. Negat noster profanu iΠ Menae oquit in ullam sanctitatem functionibu3 ecclesiasticis inesse, merum se figmentum asserit, ct
papisticum fermentum, ecclesia negotiis, peculiarem quandam sanctitatem tribuere. Pros no Grallatore dignum mendacium lΤotis enim quae citat capitibus de Sanctitate & Spiritualitate, ac tractatu singulorum Choragii membrorum,ostendi in Grailis ; sanctitatem esse in veris religionis nostrae negotiis, ratione Authoris & finis; sed disparem sere in singulis; praesertim rati ne modi quo hodie tractantur: ita ut nec ipsis ecclesiae negotiis, nec iis qui ea hodie tractant, sit ulla Specialis juris Sanctitas fom tu , & non tangenda ab aliis piis: qualis olim
159쪽
xso olim erat in Levitis, & templariis negotiis,
quae praecisa lege Deus segregaverat: Hoc dixi este papisticum commentum, eo sine excogitatum ; ut hac speciali sanctitate, clerici, se redderent immunes ab imperio mundano, & politicos abstirrerent a contactu suorum sacrorum e quod inventum videmus Papae conciliasse imperium in ecclesiam & mundum: cujus desiderio tactus Gratiator, in centonibus suis, hanc fictam sanctitatem late quoque protelaverat; sed in Grallis admonitus, coactuS est, eam tanquam Penelopes telam retexere furenti similis, nil quam mendacia inveniens quibus sua commenta suffarcinaret. Atque hactenus ad quadragenum nume rum capitalium mendaciorum , excrevit mentiendi faecunditas Walachra; in infinitum excretura ni finem hic ponerem et unde nunc desinam numerare, quia susscienter ac satis jam detexi, utriusque Ajacis Uereani ac Vliuingant assinitatem cum menda ciorum architecto diabolo: non tamen pari propinquitate ; sed per gradus e ut primogenitus Satanae maneat, ac sit semper, Antichristus magnus Papa Romanus; cujuS nothus vel filius naturalis sit Grallator ; in
ter nepotes ultimo numeretur Bomboma-
160쪽
I6 Ichides. Sed jam restat ut ineptias ac nugas Walachras ultimo Proponam. C A p. III.
Non est Uniformis aut compar , sed
multiplex Natachrorum Τheologorum inscitia: ut taediosum fuerit, sub uno titulo Lectori omnia reprς sentare: pasesim delirant, passim mentiuntur, Pammineptiunt 3 unum cum noris, omnia noris. Attamen ne molestum sit, idem quasi semper audire ad nauseam ; sub diversa specie ac forma repraesentare singula visum fuit; ut deterso taedio , primo furores Mdeliria , dein falsitates & mendacia, ultimo nunc sutilitates, & ineptiae prodirent.
Quarum primam non immerito statuam, prima quod hi duo bellatores mecum concurrere Ineptia. . Volentes, de re tanquam gravissima, ridicule inter se deliberant,ut Thrasonicam ferociam ostentare plebi volentes,metum ita Prodant, ut non injuria illud Turni in loquacem Draucem, aptem utrique -- an tibi Mavors