장음표시 사용
101쪽
76 Caput. XXXII. lum in secunda,& tertia operatione , non vero in prima ideo veritas,& falsitas dantur in vocibus totum significantibus res
ut assirmatas, vel negatas , non Veio in
nominibus seorsim , quo non significant
complete secundam, aut tertiam operationem. Ita cum dico alter Deus nondum dico verum, vel falsum; cuius signum est quia si addam est propositio erit falsa, si addam
non st dicens alier Deus non es dicam verum. Ex orationibus etiam perfectis , quq significant principaliter res ut volitas no a Frmatas, non habent veritate, aut falsitatem, ut patet in istis: fac studeas, utinam studere. ,quia veritas, & falsitas non dantur in actibus voluntatis . Nota quod verum,& falsum sunt analoga attributionis, in quantum dicuntur de iudicio mentis,de vocibus, & de rebus . Iudicium mentis dicitur verum, in quan tum habet veritatem in se,& est subiectu veritatis. Voces dicuntur verae, in quantii sunt signa iudicij veri. Res sunt vere in quantum verificant,aut falsificant iudiciu,& sunt causa veritatis ,aut falsitatis, iuxta
illud Aristotiles in postpr dicamentis ;ex eo quoa res est,vel non est, propositi. est v ra,velfalsa . Orationes non enunciatiuae , in quibus
non est verum, vel falsum secundum Aristotelem non spectant ad logicam, quae solum
102쪽
quid sit enunciatio 77Itam curat de scientia , & de veritate , ac falsitate, sed spectant ad rhetores,& poe tas,ideo illis relictis, agimus solum de e-
tapuidsit enuntiatis,feu propositio . p. XXXI I I.
DEfinitur en unciatio ab Aristotele
primo Peri hermenias cap.q. Orario An cam verumve assum:& primo Priorica P primo oratio a matrua , vel negativa alicuius de aliquo. Ratio huius duplicis definitionis est,quia Aristotelos inlib Prior. agit de enunciatione,in quantum ex illaeonstat syllogismus:ad constructionem autem fullogismi.& ad eius essentiam soluattendi debet, an propositiones sint amrmativae, vel negatiuae, utrum autem sint verae, vel falsae,attendi non debet, ideoque
syllogismi,qui proponuntur ab Aristotele
tanquam exempla caeterorum: constant ex
propositionibus sal sis, qii a lis est hic: Omnes est B; omne C est A : ergo omne C est B. Econtra in libris Perihermenias agit de propositione in ordine ad scientiam , &demonstrationem, ad qua maxime refert quod propositiones sint verae,cum scientia conclusionis aequiri non postr nis per
103쪽
78 Captit. XXXIII . ropositione,tamen apud Aristotele solet differre per hoc quod enunciatio est oratio amrmatula, Vel negativa secundum , e . propositio est talis oratio, in quantum
, onitur in syllogismo tanquam premissa .
simile est discrimen inter nomen , & terminum. Nome enim est vox significativa secundum se:terminus Mero est talis vox , in quantum e X eQ componitur propositio ,
seu praemisia syllogismi ;. ideo en unciatio tum solum fit actu propositio. & nomen fit actu terminus,cum ex ijs componitur syllogismus . Distinguit etiam Aristoteles primo Prior cap. primo propositionem dialecticam a demonstrativa per hoc a quod propositio dialectica est interrogatio , seu
sumptio utriusque partis contradictionis. Interrogat enim dialecticus homo est risibilis nec ne & quaecumque pars concedatur a respondente illam sumit, et ex ea construit syllogismum . E contra propositio demonstrativa est sumptio unius tantum partis contradictionis. Neque enim qui demonstrat interrogat an homo sit risibilis,sed id assumit tanquam certum , &addens aliam propositionem facit syllogismum Ratio diuersitatis sumitur ex diuerso fine dialectici, ac demonstrantis. Dialectica non habet pro fine proximo veritatem, sed solum instruit intellectum ad i
104쪽
De materi Ur forma propositionis 79 ad disputandum in utramque partem , Ut ingenium exerceatur, ac disponatur ad inueniendas rationes pro quacumque re; ideo claIecticus non curat de veritate propositionum sed solum de apparentia ,& assiimit illam partem contradictionis ,
ex illa. At demonstrans habet pro fili veritatem, ideoque non assiimit illam partem,quae videtur vera respondenti, sed illam, quae vera est,& arguit ex illa ad demon strandam conclusionem .
De materia, O forma propositionis . Caput. XXXIV.
SIcut in domo, vel templo materia sunt lapides ligna,& alia huiusmodi,
forma vero est ordinatio materi seper qua alii lapides ponuntur stipra, alij infra , , &c; se materia propositionis sunt termini qui in propositione componuntur a aut liuiduntur,forma vero est copula , in quantum ita terminos disponit, ut iste sit pr dicatum, ille subiectum. Ideo cum in duabus propositionibus sunt ijdem termini,sed diuerso modo dispositi, ut accidit in istis: omnis homo est risibilis; omne risibile est homo, tales propositiones differunt
non materia, sed forma . riplex assignatur materia; necessaria,
105쪽
8o Cap. XXXIV. a impossibilis,seu remota, & contingens . Materia necessaria est cum praedicatum linest,seu conuenit necessario subiecto, ita sui non possit non conuenire; ex gr. in his propositionibus;bomo β animal, est rationa-Ilitis risibitii &c. materia est necessari s , lquia praedicata rationalis,animais,& risi-lbilis conueniunt homini necessario , cum lhomo non possit non esse animal &c. In Imateria necessaria omnes propositiones laffirmativae sunt verae, omnes negari uael
sunt falsae,ut patet in exemplis allatis . Materia impost bilis est,cum praedicatu Inecessario repugnat subiecto, ita ut non lpossit conuenire; ex. gr. in hac propositio lne omnis homo est lapis est materia im-l
possibilis,quia repugnat homini esse lapidem. In materia impossibili omnes propositiones negatiae sunt vere,omnes assi lmatiuae sunt falsae . lMate ria contingens est, cum praedicato potest subiectum conuenire,vel non con luenire, ut homo est albus,nam homo potesti esse albus,vel non esse albus. In materia- .lcontingenti omnes particulares solenti esse verae,omnes uniuersales falsae. Ratio-lne formς seu dispositionis termino rus alpropositiones diuiduntur in naturales,seul directas,& in naturales,seu in directas. Na-l lturales sunt, in 'quibus termini dispo-lnuntur,sicut postulant disponi, hoc est ital
106쪽
ne materia forma propositionis 8 Ive id quod significat ad modiam formarsit Prςdicatum, id quod significat ad modum subiecti, sit subiectum,& etiam ita vi uniuersalius sit praedicatum , minus V niuersale si subiectum. In naturales sunt, in quibus termini disponuntur aliter , ac postulant disponi hoc est ita ut magis uniti exsale sit subiectium , minus uniuersale Praedicatum; vel etiam ut forma sit subiectum , subiectum autem talis formae sit Pr dicatum; ex. gr hec propositio homo est
albus est naturalis: e contra iis c alia pro positio, a uod albtim st homo est in naturalis,quia album quod significat formam fit subiectum ; homo qui est subiectum albedinis, fit pret dicatum . Similiter hsci propositio homo est animal est naturalis, quia pr dicatum est uniuersalius subiecto: hqc alia aliqtiod animal est homo , est in- naturalis ex opposita ratione . Collige hanc propofitionem aliquod animal est rationale esse partim naturalem partim in naturalem : est naturalis quia rationale 'quod est quasi forma, prς dicatur de subiecto: est autem in naturalis , quia rationale , quod est minus uniuersale,pridicatur de magis uniuersali.
107쪽
Caput. XYXV. O Vantitas in rebus materialibus est extensio partium,iii propositione lextensio subiecti. Ratione quantitatis propositio diuiditur in uniuersalem, & particularem, indefinitamin singularem. Vniuersalis est uin qua subiectum est terminus communis , & sumitur pro omnibus inferioribus; ut cum dico omnis homo est animai: ntilaltis homo est equus .
Particularis est , in qua subiectum est
terminus communis,& sumitur pro aliquo tantum ex inferioribus; ut cum dico atrii quis homo est albus . Indefinita est in qua subiectum est terminus communis , & non additur clium lsignum determinans, quod sumatur,pro omnibus,vel pro aliquo tantum inferiori: lyt cum dicitur homo est albus. Propositiones indefinite in materia necessaria, vel
impossibili aequi ualent uniuersalibus: ita oh c propositio homo est animal, squi ualetisti omisis homo est animal; hic alia prop0sitio homo non est equus, squi ualet Univerti negati up. In materia contingenti qui ualent particularibus; ex- gr. h Sc propo sitio homo non est iustus, squivalet huic ali-l quis
108쪽
De quantitate propositionis. 8Iqtiis homo non est iustus. Propositio singularis est, in qua sit biectii est terminus sin
gularis e X. gr. Petrus currit.
Sicut dantur syncategoremata media iainter uniuersalia , & particularia, cuiusmodi sunt numeri, obtria &c. ita dantur Propositiones medis , in quibus danturri OtQ numerales prspo sitae subiecto , ut cum dicitur decem homines currunt , & quo numerus est maior, eo magis propositio
ne S participant do uniuersali , ut dictum
De ualitate propositionis. Caput. XXXVI. OV litas non accidentalis , sed essentialis propositionis, atque eiusdem tessentialis differentia est, per quam pro positio est a firmatiua , vel negativa. VΟ-catur qualitas , quia interogationi qualis est propositis , respondetur est a malitia ilia negatiua . Dicitur qualitas essentialis quia non est accidens propositionis, eo 'pacto, quo albedo ex. gr. est accidens
hominis', ita ut ille homo , qui est albus,lpotuerit non esse albus, sed est differenitia essentialis propositionis, eo pacto, quo rationalitas,& irrationalitas sunt disserenitiae essentiales animalis. Sicut enim illud Ianimal, quod est rationale, non potest D 6 non
109쪽
8q Cap. XXXVI. non esse rationale; sic illa propositio, qui
est amrmatiua , non potest non esse amrmativa eiusdem praedicati de eodem su biecto. Propositio assirmativa, seu amrmatio definitur ab Aristotele cap. q. enuntiatio alietitas de aliquo: hoc est enunciatio , per quam praedicatum componitur cum subiecto. Propositio negativa definiturenunciatio alicuius ab aliquo , seu per quam praedicatum diuiditur a subiecto. Sicut animal rationale est nobilius , quam irrationale , ita propositio assirmativa est nobilior, quam negatiua . Ratio est, quia propositio negativa minus nos facit scire res , quam assirmativa. Per negatiuam enim tantum cognoscimus quid res non sit: per amrmativam autem cognoscimus quid sit res Addit Aristoteles affrmatione esse priorem negatione. Ratio est, quia intellectus non potest negare ex. gr. hominem
de Iapide , nisi sciat aliqualiter, quid sit homo, & quid lapis. Ideo negatio semperfundatur in aliqua affrmatione.
De Unitate Propositionis. P. XXXVII. QVia unitas est proprietas entis, sicut
caetera entia , sic etiam propositio suam
110쪽
De unitate propositionii. 8ssiuam habet unitatem, sed non omnes propositiones habent unitatem eiusdem rationis . Quemadmodum enim tabula potest esse velsimplex seu simpliciter una,vel composita, seu una per co niunctionem,sic
propositio. Tabula simpliciter una no intelligitur illa , quae nullo pacto constat
ex partibus, cum talis tabula non detur,
sed intelligitur illa, quae est omnino homogenea, hoc est eiusdem rationis,& non habet partes coniunctas aliquo glutine , vel clauis et si vero sint plures tabuli non coniunctae aliquo glutine , tunc non faciunt unam tabulam , neque simplicibter , neque compositione , seu coniunctione. Proportionaliter propositio simo plex non est illa, quae nullo pacto compo nitur e X partibus, cum quaelibet propo sitio constet ex praedicato, R subiecto ;sed intelligitur illa, quae constat ex uno
pr dicato, & uno subiecto et propositio vero composita est, in qua sunt plura prε- dicata , & plura subiecta , que connexione quasi glutine fiant unum. Propositio simplex definitur ab Aristo
tele capit. q. in qua enunciatur unum de υno : ut cum dico Petrus est homo. Pro
bositio composita definitur ab eodem, iniqua enunciantur plura , quae coniunctione ant unum , ut cum dico , Petrus est diues,