Quaestionum philosophicarum Syluestri Mauri Soc. Iesu liber primus quintus. .. Liber primus. Continens primam partem Logicae hoc est summulas, quaestiones proemiales ad philosophiam, & scientias, & quaestiones de vniuersalibus in communi

발행: 1670년

분량: 615페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

roq Caput XLIII. aequivalet disiunctivae explicatae . Condiditionalis connexiva alia astirmat essentialem connexionem inter conditionem , &conditionatum ; ut cum dicitur si Petrus est praedestinatus , saluabitur : repugnat enim , quod Petrus simul sit praedestina, tus, & non fatuetur et alia a firmat connexionem solum contingentem; ut si Steph nus non orasset, Ecclesia Paulam non habuisset , & tamen poterat Stephanus non ora re , & adhuc Ecclesia Paulum habere . Coditionales purae concomitantis sunt, in quibus non a matur quod conditia habeat

connexionem cum obiecto conditionato ; ut

cum aliquis dicit si Papa vigilat Turca do mir. Neque enim aifirmo , quod vigilia Papae habeat ullam connexionem cum dormitione Turcq Existimo in intellectu dari non posse conditionatas puret concomitantiae. Ratio est, quia intellectus non potest alligare assirmationem obiecti alicui conditioni impertinenti, ita ut siue sit , siue non sit talis conditio, obieetiam debeat eodem prorsus modo se habere; sed talis est conditio concomitans ; ergo non potest affirmatio obiecti conditionati alligari conditioni pure concomitanti. Tales ergo ropositiones cum vocaliter proponuntur, stant ludicrae, re ad risum excitandum ;veluti cum quis dicit, vox blitri habet

132쪽

De propositionibus compositis. I O smagnam virtutem. Si quis enim issam is profert, & simul lapidem iaciat in cariem, Canis statim fugiet. Sic cum dicitur si Pata vigilat, Turca dormit: si propositio vere sit conditio nata, debet subintelligi, si

Papa Uigilat, ter data r alia causa dormitionis Trarcae, Turca dormit.

Ex propositionibus conditionalibus duo modi argumentandi sunt usitatis sint . Primus est ex positione, seu purificatione conditionis, seu antecedentis ad positionem conditionati, seu consequentis ; e X. gr. si Fereus est homo, est animal xsed Petrus est homo ; ergo est animal. Secundus est ex destriictione , seu contradictione consequentis , hoc est conditionati, ad destructionem , seu contradictionem/antecedentis, hoc est conditionis ; ex. gr. si Iudas fuisset praedestinatus , i ct satuatum sed Iudas non ii saluaitis ergo non fuit praedestinatus. Similiter si oti

retur infinitum pars eset aequalis toti ; eonfinguem est absurdum 3 ergo Vr antecedens. Notandum est autem, quod sicut a positione absoluta antecedentis valet argumentum ad positionem absolutam conse quentis, sic a positione conditionata ante-lcedentis valet argumentum ad positionemi conditio natam consequentis. EX. gr. V

let hoc argumentum : si est homo, est ani mal j si est rationale est homo; ergo si est ratio-E s . nate

133쪽

io5 Capui XLIII. nale est animal. Similiter a destructione conditio nata . sequentis valet argumentum ad destructionem conditio natam an te cedentis ; ex. gr. si est homo , est animal ,l

sed si est Iapii non est animal ; ergo si est lapis non est homo . Isti duo modi, & quasi figu-

rq argumentandi possunt multipliciter variari mutando quantitatem, & qaalitatem tum antecedentis , tum consequentis ; sed quia concludunt omnes eodem modo non est immorandum. Quoad propositiones causales propor i onaliter ad dicta de conditionalibus assero, quod illis contradicatur, pr ponendo negationem toti propostioni: ex gr. huic propositioni quia cras pluet , Tyberis ex Mn- dabit, contradicitur dicendo, non quia cras pluet Ilaberis exundabit. Sensus autem est

vel cras non pixet,isi Uberis non exundabit, vel pluuia non eris causa exundetrionis .

λddo, quod etiam causales aliquando

significant causam essentialiter conneXam cum effectu ; ut cum dicitur, quia Deus voluit creauit mundum : aliquando eausam conneXam contingenter , ut quia Stepha nus orauit, Paulus est conuersus: oratio enim Stephani potuit non exaudiri, atque adeo connexa fuit contingenter cum conuer

fione Pauli .

134쪽

De propositionibus exponibilibus. IOI

De Propositionibus exponibilibus. Caput XLIV. PRopositiones exponi biles sunt quie in-

Migeni eapositione , ut penetretur earum

vis , Ur significatio. Illae vero propositioncs , per quas exponuntur, vocantur e X- ponentes . Vsitati si mae sunt exclusiu ,exceptius, & reduplicatiuae . Exclusiuq sunter quas Gel alia subiecta excluduntur is praedicato , vel alia pr.edicata saltem eiusdem generis excludunttir a subiecto , quae exclusio fit per particulas tantiam, dumtaxat, flumurc. quae idcirco vocantur signa exclusiva. Exemplum exclusiuarum ex parte subie- est, solus Deus est aeternus ; excluduntur

enim a praedicato aeterni alia subiecta, quet non sunt Deus. Exemplum exclusiuarum ex parte praedicati est , Petrus est nequam tantMm , excluduntur enim a Petro prς- dicata furis, latronis, astuti, & aliarum qualitatum similium . Cauendum est ne confundantur exclusue ex parte praedicati cum exclusiuis ex parte subiecti. Saepe enim una exclusiva est vera, altera falsa . Ex. gr. si Petrus nullam aliam facultatem didicerit, quam Logicam,vera erit exclusiva eX parte praedicati , Petrus est Logicus tantum : at falsa erit exclusiva ex parte subiecti tantum PseE 6 trut

135쪽

Io 8 Caput XLIV. lirui se Logicus , quia sunt alij Logiei prae iter Petrum . lPropositiones exclusinae ex parte subieeti sunt vel assirmativae signi, & copulae, vel negatiuae signi, & copulae, vel a firmativae signi, & negatiuet copulae, vel negati uae figni, Sc assirmatiuq copulae. Exemplum amrmativae simul signi, &copulae est, tantum Deus est .eternus : eXponitur per istam copulativam Deus est aetemna s, Ur nihil aliud est deto num : contradicitur pc r hanc disiunctivam Uel Deus non est et reiis, vel aliquid a iud est aeternum .

Exemplum negatiuae signi, & copulae

est, non tanttim Detis non est mortalis : ex ponitur per hanc Deus non est mortalis , Uretiam aliqtiid aliud non est mortale I contradicitur per hanc υeι Deus est mortalis , vel nihil aliau non ε' mortale . Exemplum amrmativae signi, & negati-uq copulae est : tantum Deus non ιncepit , exponitur per hanc Deus non incepit, Uromnia alia luce runt: contradicitur per hanc υel Deus incepit, vel aliquid aliubi non incepit.

Exemplum negatiuae de signo, & amrmativae de copula est non tantum Deus essinteuetauru : exponitur per hanc Deus est intellectivus , Er aliquid aliud est intellecti-Num: contradicitur per hanc Oet Deus non es intellectistis , vel nihil aliud est inteμlem

136쪽

De propositionibias exponibilibus. Io 9 lenitium. Eodem pacto quiuis poterit faeCile exponere exclusiuas ex parte praedicati a ex. gr. hqc propositio Petrus est Lo- gictis tantum , e Xponitur per hanc Petruri est Logicuc , σ nullam aliam famitatem sterillet .

' Propositio exceptiua est, per quam ali

quid inferitis subiecto , Ur sub illo contentum lexcipit tir a participatione pnedicati , quodlsit per particulas prater , nisi, Urc. quae id circo vocantur e X ceptiuq . EXemplum lest . omnes homines prater Chri tim fuerunt phccabiles. In hac propostione Christus, qui est terminus contentus sub homine lexcipitur a pr dicato peccabilis . Exponi nitur Christest non est peccabilis, ty omnes laIj b mines sunt peccab a s . Contradicitur υεἰ Christus est peccabilis, vel aliquia alius lo-lmo non est peccabilis . Propositio ergo exclustia ex parte subiecti per hoc differ: lab exceptiua , quod per exceptiuam e X- cluditur a predicato aliquid contentum lin subiecto : ita in exemplo posto e X- eluditur Christus, qui cum sit homo, continetur in homine, quod est subiectum: attin exclusiva excluduntur alia , quq non alcontinentur in subiecto γ ex. gr. per hanc propositionem imitani homo est risibilis e

lcluduntur a participatione praedicati quq

non continentur in homine .prapositio reduplicat ilia est, in qua ν

137쪽

IIo Caput XLIV. praedicatum enunciatur de stibiecto in quanium est rate, quod fit per particulas Irorit, in quantum, quatenus, S c. que idcirco dicuntur rednplicatius; ex. gr. cum dicitur homo quatenus homo est capax filicitatis. Porro tales reduplicatius non semper habent eamdem significationem , ac plerumqusignificant unum ex his duobus . Primo significant, quod praedicatum sit de essentia subiecti, ut cum dico homo in quantum homo est rationalis significo quod rationalitas est homini essentialis i & ideo illa propositio exponitur, homo est ratioualiore rationalitas est de essentia hominis. Secundo significant, quod forma importata per subiectum est ratio cur illi conueniat pridicatum . EX. gr. hic compositio homo quatenus homo est risibilis, exponitur per hanc, homo est risibilis, esse risbilon

conuenit homini ratione naturae humanae. Si

militer lisc propositio Christus est moratius, quatenus homo significat quod mors conuenit Christo ratione naturi humanae. Adverte, quod in propositione reduplicatio est semper pars pridicati, nunquam

est pars subiecti. Ratio est quia significat

modum quo pridicatum convenit subiecto a. ergo est pars praedicati, & spectat ad illud. Propositio specificativa est , per quam Iraedicatum conuenit subieri' , sed non in

138쪽

De propositionibus modalibus. III quantiam est tale; & hsc propositio opponitur reduplicativae: ex. gr. album es duia ce speciscatiue, quia non est dulcc in , quantum e si album, neque ratione albedi,

nis, sed ratione subiecti communis. Ad propositiones exponibiles reducuntur falsificantes se ipsas, de quibus discetur quq stione 6o. Logicae .

De Propositionibus Modalibus . Caput XLV.

PRopositiones aliae dicuntur modales, alis de inesse. Modales sunt , in qu

it tis explicattar modus , quo inedicatum inest , laut non ineststibiecto . De inesse sunt , in at quibus latis modus non explicatur : ex. gr.

hec propositio homo est anima est propositio de incile . hqc alia, homo es animal ne-lcessario , est propositio modalis. Quatuor sunt modi , necessarium , im-l possibile, possibile , & contingens ..PrO- positio , quq modificatur, vocatur dictium. Dictum vero potest proferri dupliciter . Primo per modum indicativum, addendo deinde modum adverbialiter ; ut cum di-lco homo es animal necessario; secundo per modum infinitum,addendo modum nominaliter tanquam praedicatum; ut cum dico iecisse est hominem Use animal. Propositio,. lnes eumdem habent sensum , seu modus

139쪽

IIa Caput XLm proferatur adverbialiter , seu nominaliter; ex. gr. idem est dicere, homo est animal nece fario , ac necesse est hominem esse animal. Excipitur modus contingentis. Neque enim idem significat Peirtis currit

contingenter, ac contingeni est Irtim curre

re ; nam in prima asseritur , quod currit actu, secus in secunda. Explicanda sunt aliqua de materiaia , quantitate, qualitate, oppositione,& cqui- pollentia propositionum mpdalium Quoad materiam omnes modales sunt in materia necessaria, vel impossibili. Ratio est, quia quod est possibile , necessario est possibile, & non potest non esse possibile ; ergo propositio , per quam amrmatur possibile est Tetriam currere, est in materia necessaria. Quod non est possibile necessario, non est possibile; ergo propos

tio , qua affrmatur Deum currere non est

possibile est in materia impossibili, cum , pr dicatum necessario repugnet subiecto. Idem die de reliquis modis, ut ex se patet, & alibi demonstrabitur. Quo ad quantitatem, dicta, seu propositiones modificat possunt esse uniuersales, vel particulares, vel indesinite, vel singulares, ut ex se constat. Ex. gr. in hac Prompositione ; necesse es omnem hominem 6 se animal; dictum est uniuersale lassirmatiuum. Ex modis duo, nimirum ne Cessarium a

140쪽

De propositionibus modalibus. II 3rium, de impossibile dicuntur uniuersales.

Ratio est , quia si addantur propositionibus indefinitis, illas faciunt uniuersales . Ita si haec propositio necesse est hominem esse

animal, est vera, est etiam vera hec uniuersalis omnis homo est an al. Idem dic de impo Tibili . Contingens est modus particularis , quia si modificat propositionem indefinitam verificare solet particularem, ut patet in hac contingens est hominem esse albiam . Possibile est modus indefinitus , quia si addatur propositioni indefinitae non semper reddit illam uniuersalem,nec semper particularem , sed id pendet ex materia propositionis modificatae. Quoad qualitatem modorum necessarium est modus affirmativus, quia si modificci propositionem affirmatitiam relinquit illam affirmativam Impossibile est modus negativus, quia si modificat affirmativam,

reddit illam negativam: ex. gr. cum dico impossibile est Deum motieri, redditur ver ..

haec negativa Deus non mouetur .

Quoad qualitatem propositionum modalium quidam sunt assirmativae dicti , &modi ; ex. gr. impossibile est Petrum currere: quaedam negatius utriusque , eX. gr. no Lopossibile Deum non esse : qusdam assir matius modi, negatiuae dicti, ut necesse est

Deum non incipere . Absolute tamen sunt assirmativae , cum modus affirmatur, licet dictum

SEARCH

MENU NAVIGATION