장음표시 사용
201쪽
l icimus eiseetum per causam eo ipso quietamur,& satisfit curiositati; ergo cognitio cognoscens rem,& non per causam, semper est impersecta; sola cognitio cogno. icens rem per cansam potest esse perfecta. Ideo sapienter Aristoteles primo posteriorum textu quinto ad scientiam , hoc cst ad cognitionem perfectam reiirequirit ut fit per causam . Ad I.In resolutione quaestionis dictum est,quod ut res perfecte cognoscatur debet cognosci per causam,vel per ratione, propter quam rcs est . Quia igitur nulla creatura est sibi suffciens ratio essendi, sed habet esse a causa distincta, ideo ut creaturae perfecte cognoscantur, debenteognosci per causam distinctam . E con-
uerso quia Deus est sibi suffciens ratio
essenduita ut non habeat esse ab ulla causa,ideo ut persecte cognoscatur debet cognosci per se ipsum , non autem per causam . Cognitio igitur, qua Deus cognoscit seipsum per seipsum , & per sua essentiam tanquam per adaequatum obiectum formale,est persectissima , quia eo-gnoscit Deum propter rationem , pro pter quam Deus est, que ratio est diuinal essentia. Ex eadem ratione est persecta ivisio beatifica, qua Deus cognoscitur in
Se per suam essentiam tanquam per obiectum formale .
202쪽
ate ine cognitione per cat ans. I7s IAd a. Cognitio intuituta entis incautati est perfecta, quia cognoscit propter se ipsum quod est propter se ipsum . At cognitio intuitiua entis causati est imperfecta,quia cognoscit propter se ipsum quod non est propter seipsum,sed propter causa in distinctam. Talis autem imperfectio
patet etiam a posteriori. Nam intuitio entis causati inquietat intellectum , & excitat curiositatem ad quari endam eius causam. Si veto per intuitionem entis causati cognoscatur ipsius causa,inquietatur intellccius propter modum cognoscendi , quo cause cognoscitur per effectu , atque adeo modo inuerso, & excitatur desiderium, cognoscendi causam aliter . Falsum est
igitur quod cognitio intuitiua, qua Angelus cognoscit hominem per seipsum, fit perfectior non intuitiua hominis. Cognitio enim , qua cognoscitur homo 'per omnes causas,& pri sertim per diuinam e sientia m,quae est causa ad et quatillima hominis, est multo perfectior cognitione intuitiua hominis. Ad 3. Solum ens incausatum potest manifestare se ipsum manifestatione perfectarat omnis manifestatio, qua ens causatum manifestat se ipsum , est aliqualiter imperfecta, ideoque inquietatiua & excitatiua curiositatis,qua quiratur causa,propter quam est.
203쪽
Ad q. Per causam possunt solui omnes
quaestiones circa rem, ut Aristoteles docetin probat initio secundi posteriorum . Cum enim causa sit ratio, cur res sit, cur habeat tale essentiam, praedicata , pro prietates, & aha accidentia , potest haec omnia manifestare,&sic satisfacere quae' stionibus, ansit, quidsit, qualis sit,σ propter
quid sit. Addo cum Aristotele , quod nulli qu stioni potest satisfieri perfecte, causa-
non cognita . Intellectus cnim dum nescit,curres sit,cur habeat talem essentia , i dimisi ille . Felix qui totuit rerum cognoscere causas
quia nimirum felicitas consistit in cognitione primς cause,quae sola est quietati uai intelleoliis,& sussciens ad soluendas omnes quq stiones , & satisfaciendum omni curiositati. Notat etiam Aristoteles loco citato secundi posteriorum , quod omnis
qu stio,& inquisitio, seu speculativa, seu practica est quςstio caussae. Ita cum qu rolian Drussit,quaero aliquam causam, aut mel dium terminum, qui possit in me carisa re i hanc cognitionem, ergo Deus existit cum is quero quid sit homo, quq ro aliquas apprehensiones praedicatorum , qu causent 'in me cognitionem definitivam hominis :cum qgrotus consultat de recuperanda
204쪽
De eognisione per causam . I77 'sanitate, qu rit aliquam causam positam, iii sua potestate quae possi causare recuperationem sanitatis. Inquisitiones speculatiuae,ac praeticae differunt solum in hoc , quod per speculativas querimus causam , perquam obiectim mere cognoscamus ;per praeticas vero querimus causam , per quam non solum cognoscamus, sed e ficia
Ad s. Coneedo , quod ut res persccte
cognoscantur,debent cognosci per omnes causas,etiam per primam causam, qus est Deus. Falsu in proinde est, quod veritates etiam mathematicas omnino per lacte cognoscamus nihil cogitantes de Deo. Cum enim omnes veritates etiam mathematic
habeant Deum pro primo principio, &vltimo fine,& ordinentur ad manifellandam aliquam diuinam perfectionem , non possunt omnino perfecte cognosci praescindendo a Deo; sciat serra vel gladius, no possunt persecta cognosci, prefcindendo a fine,ad quem ordinantur . Dum opponitur,quod cognitio cognoscens rem sper omnes causas modo explicato , nor
videtur esse cognitio humana r dico quod quia perfectum est regula mi,& imperfecti,eo pacto,quo secundum Aristotelem, rectum est reguIa sui & obliqui, definiri debet cognitio omnino perfecta, quia illa cognita eu sit humana & moraliter pos-
205쪽
178 quaestio I. s bilis,seu non,facile deinde per ipsam .
intelli litur cognitio non omnino persecta. Ita mathematici definiunt circulum perfectum,lineam perfecte rectam, angu
tum perfectu reetum, seu possint moraliter dari,seu non,quia intellecto circulo perfecto facile deinde intelligitur minus per fectus Sic ergo nos describimus cogni itionem omnino perfectam, quia per illam iminus perfecta statim intelligitur . Hinc luero soluitur quod contra Aristotele in obiicitur , quod in libris polleriorum videatur describere scientiam quandam aideatem,qualis in homine vix dari potest. Dicendum enim quod describit scientiam omnino persectam , per quam alia minus perfecta statim innotescit. Cognitio igitur perfecta, quam descripsimus , datur primo in Deo; datur proportionaliter in Angelis,& in hominibus; & in his est magis,vel minus perfecta, prout magis aut minus degenerat ab illa perfo
Vtrum ea s cognitionis sint po
VIdetur quod non : z. quia quod pure recipit aliquid nihil ad id influen
206쪽
De obiecto ea ante cognitionem. i79
do, non est causa activa illius,sed ad silmmum pure passiuaued potentia cognoscitiua pure recipit cognitionem,nihil ad illam in fluendo ; ergo potentia cognoscitiua non est causa activa cognitionis . a. Quod nihil est, vel si est aliquid, non est susticienter applicatum ad causandum, non causat ; sed obiectum cognitionis saepe non est,nec potest esse, ut cum cogno scimus impossibilia,ex gr. alterum Deum 'pe licet possit esse,de factio non est , ut cum intelligimus alterum mundum, &antichrystum sape licet sit, non est sum- cienter applicatum,ut cum cogitamus de rebus quq sunt in India,& aliis regionibus distantissimis; ergo obiectum plerumque non est causa cognitionis. 3. Cognitio diuina nec a potentia causatur, nec ab obiecto, cum sit omnino in- causata; cognitio angelica de rebus materialibus non causatur ab obiecto materiali, cum secundum doctrinam Sancti Augustini materialia non habeant vim agendi in spiritualia 3 ergo uniuersaliter cognitio non causatur a potentia, di ab obiecto . Resp,quod omnis cognitio vel causatura potentia, & obiecto,vel est a potentia & obiecto,siue a cognoscente, & cognito . Ratio a priori est, quia omnis cogni-4 tio saltem creata est expresso & imitatio,H 6 atque
207쪽
atque imago vitalis obiecti. In quantum igitur est vitalis,procedit a cognoscente . Implicat enim cognoscentem vivere per
aliquid ,quod ab ipso non est, sed pure it 'lud recipit ab alio, mere passive se haben 'do,ut dicetur etiam in libris de animara . In quantum vero cognitio est expressio , imitatio,& imago obiecti,procedit ab obiecto. Illud enim,quod ita requiritur ad effectum,ut assimilet sibi talem effectum , requiritur tanquam causa activa effectus i
cum assimilare sibi effectum sit maxime propr una cavist actiuq ; sed obiectum re quiritur ad cognitionem,ut assimilet illa sibi ; ergo obiectum est causa activa &exemplaris cognitionis: activa,quidem , quia alii milat cognitionem sibi ; exempla- ris autem,quia exemplar est, ad cuius imi lationem aliqMid sit, sicut e conuerso imago definitur ab Aristotele , cuius generalio per imitationemM ; sed generatio cognitionis fit per imitationem obiecti; ergo cognitio creata est imago obiecti:& e conuerso obiectum est exemplar cognitisnis, cum imago e X emplar sint correlatiua . Confirmaturi explicatur a poletiori inductione,qua constat omnem cognitio nem procedere ab obiecto , tanquam a patre,& a potentia,in qua etiam recipitur, tanquam a matre. Ita visio alicuius colo
208쪽
recipitur,tanquam a matre , & ab obiecto illunainato,tanquam a patre. Idem dic de aliis sensationibus,& cognitionibus, tum imaginatiuis,tum etiam intellectivis. Hinc est ut cognitio intellectitia voce
tur conceptus mentis,& intellectio, qua
quis intelligit se ipsum,sit quasi filius intelligentis, ut docet Sanctus Augustinus in libris de Trinitate, quem sequuntur communiter Theologi. Ratio,cur nomen conceptus,& quasi filii tribuatur soli cognitioni intellectivae,non autem cognitioni sera suum, & actibus voluntatis est quia filius producitur ad hunc finem , ut per fecte repraesentet, & exprimat patrem, suum, non solum in exteriori apparentia,&figura, sedecia in natura,& essentia; sed sola in te Ilectio,qua quis intelligit seipsu ,
producitur ad hunc finem,ut exprimat intelligentem, non solum in exteriori apparentia , sed etiam in natura & essentia, quam esset iam penetrat solus intellectus: cognitiones vero sensuum & imaginationis producuntur,ut exprimant obiectum solum secundum e X teriorem apparen tiam; actus voluntatis, cum supponant O .hiectum cognitum, & repraesentatum per 'cognitionem non producuntur , ut obiectum repr sentent, sed solum ut coniungant,& uniant cum obiecto; ergo sola cognitio intellectiva qua quis intelligit se
209쪽
lectio tamen creata in hoc differt ab intellaetione producta increata , quod intellectio producta increata,seu Verbum diuinum proprie est filius patris intelligentis,& producentis . intellectio Vero creata non est proprie filius , sed quasi filius . Ratio est, quia filius non solum debet produci ad hunc finem , ut exprimat pa trem suum , sed debet in productione accipere naturam & essentiam patris , ieci in diuinis intellectio producta , seu Verbum accipit eandem numero natura sa& essentiam patris; ergo proprie est filius ,& eius productio est generatio , hoc est
origo viventis ἀ viuente principio coniuncto in simillitudinem naturae. At intellectio creata,qua homo, vel Angelus intelligit se ipsu, est accidens, atque adeo non accipit ean dem essentiam, & naturam cum intelli
'genteii deoque non est filius, sed quasi filius intelligentis. Spiritus Sanctus non est filius , quia licet in productione accipiat
naturam producentis , non producitur ad hune finem,ut perfecte reprς sentet intelligentem, cum supponat illum perfecte representatum per Verbum, duae autem productiones ordinatae ad representationem eiusdem sunt superfluq , sed producitur ad finem uniendi. Non est igitur filius,nec imago producentis , nee pro
210쪽
ductio Spiritus Sancti est generatio, quia
generatio est origo in similitudinem nartire, hoc est ordinata ad hunc Anem, ut exprimat
Ad r. Iam dictum est,quod potentia intellectiva est causa activa cognitionis ,vtpote actus vitalis. Ad et obiectum cognitionis semper est actu in se,ipso,vel in aliquo sui, in quo etiam lassicienter applicatur ad cognitionem causandam. Impossibile igitur,eX. gr. alter Deus est in aliquo possibili & actuseli tanquam in obiecto formali naouente ad cognoscendum alterum I eum z idem- qire dic de pure possibili, & futuro. Obiectum enim,quod actu est , habet vim mouendi intellectum, non solum ad cognoscendum se ipsum , sed etiam ad cognoscendum quod non est, nec potest esse, ut dicetur in quaestione de impostibili. Obiectum quod est distans, & non sufficienter applicatu,Vt quae suntin India,est praesens,& sufficienter applicatum m obiecto formali tnouente ad cognoscendum obieetum distans. Addo,quod sicut plerum-.que entia causant sibi simile in esse reali , non per se ipsa ,sed per semen sui dic plerumque causant cognitionem sibi similem . in esse intentionali,non per se ipsa, sed per spectu sui,quae species est quasi semen obiecti,ordinatum ad illud propagandum