Quaestionum philosophicarum Syluestri Mauri Soc. Iesu liber primus quintus. .. Liber primus. Continens primam partem Logicae hoc est summulas, quaestiones proemiales ad philosophiam, & scientias, & quaestiones de vniuersalibus in communi

발행: 1670년

분량: 615페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

tum ex naturalibus. Vesti inenta & arma li proprie in suo esse artificiali specificantula membris,quae debent ipsis vestiri , Marmari. EX. gr. calceus specificatur a pede: esse alia enim calcei ita adaptatur,& commensuratur pedi , ut calceus definiri non possit, nisi per pedem,tamquam per id, cui vestiendo commensuratur,& adaptatur, de

qui calceum cognosceret non ut adaptatum, de commensuratum pedi, essentiam ,

calcei non penetraret: pileus specificatur a capite: idemque dic de csteris vestimentis,& armis: ex gr. de galea, quae definiri non potest nisi ut adaptata capiti muniendo dellorica,&c. E conuerso membra , quia non specificantur a vestimentis,uel armis, definiri possu niptaescindendo ab ipsis , eo pacito quo definitur caput, nihil cogitando de pileo, vel galea; definitur pes, nihil co-lgitando de calceo. Similiter instrumenta lartificialia definiri non possunt, nisi per opus,ad quod ordinatur, ideoque specifica tur ab opere suo : e X. gr.serra non potest definiri, nisi per opus secandi, & qui ser-lram videt,& nescit, quod sit instrumen tum ad secandlim , essentiam serrae non percipit: idemque valet de malleo,gladio , ltormentis bellicis, c. Imagines etiam i tificiales, ut statue , picturae, specificantur ab exemplari: ideoque qui videt statuam lalicuius animalis,& non cogitat, quod eni

e ius

222쪽

De causa specis catina cognitionis. I9i leius imago illi commensurata , & adap' lata , sed solum contemplatur ip ius figuram , statue naturam non percipit . Exemplaria e conuerso non speci-lscantur a suis imaginibus , ac proinde non est necesse, ut ad hominem definiendum cogitemus de hominis imagi

Iam ex artificialibus descendendo ad naturalia, omnia accidentia utpote entis entia sunt veluti vestimenta, arma, vel o P namenta suarum substantiarum, illas per ficientia, munientia, Ss ornantia: ideo specificantur a suis substantiis,& subiectis,&tam est impossibile definire accidentia, &non per substantiam,quam definire vestimenta, & non per membra , calceu a ,& non per pedem. Ideo Aristoteles ,& ex eo Sanctus Thomas , ac Scotus tape docent, accidentia definiri deber 3 per suum proprium subtemina , tamquam per specificatiuum . Omnes cognitiones sunt imagines naturales suorum obiectorum,ac proinde ab obiectis specifieantvrc& tam est imposiJbile definire cognitiones,& non per obiecta,quam definire ima- .iginem hominis, & non per hominem a Acis etiam appetiti vi creati, & coeteriachis intentionales, licet non sint imagi nes obiectorum, commensurantur suis obiectis,ut ex se patet, ideoque specifican-

223쪽

i I96 ou.estio III. tur ab obiectis. Creaturae omnes videnturi esse imagines,aut vestigia ordinata ad representandam diuinam essentiam secundum varios gradus, ideoque diuina essentia est primum specificativum omnium creaturarurn,que proinde definiri non possunt definitione omnino pei secta , nisi per diuinam essentiam ; sicut nou possunt omnino perfecte cognosci, nisi per druinam elientiam , tamquam per primam causam, ut dictum est quest. prima, ad quintum. Demum sicut serra , quia est instrumentum secandi, specificatur ab actu secandi,sic potentia,& hab: tus,qllia sint instrumenta suorum actuum, ex. gr. intellectus est instrumentum intclligendi , potentia visiva instrumentum videndi, apecificantur a suis actibus a & quia actus specificantur ab obiectis,potentie, habitus,& actus intentionales vltimo specificantur ab obiectis, ita ut non pollini definiri, nisi per obiecta. Tales porro definitiones, in quibus res specificate definiuntur per sua

extrinseca specificativa, vocantur a Scoto in praedicabilibus definitiones per ad ditamentum, quia in iis ultra praedicata essentialia rerum definitarum , debet addi specificativum extrinnctim. Ex.gr. definitio,qua accidens definitur ens in alio, est

per add; tamentum, quia vltra essentiam , .

accidentis,que est esse in alior, ponitur ly u

224쪽

De causa pecificatim cognitionis . I97 aliud , quod non est essentia aecidentis :idemque proportionaliter die de desinitione, qua creatura definitur ens ab alio. Econuerso definitiones , quibus substantia definitur ens per se, Deus ens asci sunt definitioncs sne additamento , quia nihil tria

eis ponitur extrinsecum.

Demum debet aduerti , quod specificativum proprium, & per se semper est diuersae rationis a re specificata . Ratio est , quia cum duo sunt eiusdem rationis , Vnuno ita specificatur ab alio, ut debeat definiri per illud:exem p. gr. quia ego, &meus pater sumus eiusdem rationis , ego non debeo definiri per meum patrem : a cum sunt diuerse rationis , potest unius essentia ita commen se rari, & adaptari alteri,ut non possit definiri, nisi per illud, ut constat in exemplo caleel respectu pedis& in caeteris exemplis allatis . Ad I et. & 3. Iam dictum est cogniti nem intrinseee specificari a suis pret dicatis essentialibusAExtrinsece ab obiecto, a quo accipit differentiam specificam: a potentia vero non tam specificari , quam gene reiaari, cum ab ea accipiat pridicata gem

ne rica .

Ad q. Causa specificatiua adaequata non potest esse impersectior effectu specificato; at causa specificativa in adae,iquata potest esse imperfectior effectu spe-

225쪽

1 3 u.'in III. cificato obiecta sensibilia sit ni causa specificativa in ad quata cognitionum sensitivarum,cum cognitiones senstiuae, utpote accidentia substanti sensitiuae , specificentur etiam a sis substantiis I ereto licet obiecta sensibilia sint imperfectiora actibus sensitivis,possunt illos specificare secundum rationem imaginis similis obiectis sens bilibus,secundum quam rationem praecise non sunt perseeitiores obiectis, licet illa excedant secundum rationes vi

talis &c, secundum quas specificantur a suis substantiis. Idem proportionaliter die de obiectis specificatiuis actuum imaginationis,& intellectus. Ad s. Iam dictum est, quod actus intentionales specificantur ab obiectis modo quodam ipeciali; dictum est etiam , quod omnia accidentia specifieantur a suis substantiis,seu subiectis,licet acciden-itia intentionalia non solum specificentura subiectis, sed etiam ab obiectis; dictum est quod substantiae creat cum sint imal gines,aut vestigia diuinae essentiae, speci, ficantur a diuina essentia . Solum igitur remanet satisfaciendum ad quartum, &vltimum qu stum , virum substantiae sp

cificentur ab accidentibus . Ad quod respondeo negative . Sicut enim membra non specificantur a suis vcstimentis,& a mis,sed specificant sua vestimenta, & ar

ma. 3

226쪽

patare

De cor a specificatitia cognitionis . I99ma, sic substantis non specificantur a siris accidentibus,sed specificant sua accidentia. Ex. gr. homo non specificatur a sua is felicitate,sed illam specificat,utpote subie ctum,cui felicitas adaptatur, sicut pileus adaptatur capiti finis qui adaptatur fini cui fundamentali,ac principaliori. Nec obstat, quod aliquando substantiae definiantur per accidentia sicut homo, cum definitur an mal rationale definitur per accidentia sentiendi,& discurrendi . Tales enim definitiones sunt a posteriori . Sicut enim pote st pes describi per calceum , dicendo quod est, cui adaptatur talis calceus in qua ipsa definitione apparet pede non specificari a calceo,sed calceum specificare; sic nos,quibus pro statu huius vitae accidentia sunt manifestiora substa tiis, describimus substantias per saccidentia dicendo ex. grsubstantia hominis est, croadaptant&r operationes fnriendi, ter discurrendi,in qua ipsa definitione apparet substantiam hominis specificare tales operationes, non autem ab ipsis specificari. Ad 6.Diuina cognitio,acessentia proprie non specificatur,quia non est in ulla specie,vel genere, sed continet in se omnes species,& omnia genera, ut dicetur in quaestion ibus de analogia entis . Addo, quod licet cognitio diuina non specificetur a potentia,& obiecto, adhuc est a co

227쪽

gnoicente,& copnito, ut dictum est qu sta. ad. 3:esse autem a cognoscente , & cognito est quasi specificari, seclusis impersectionibus . Demum cognitio diuina sicut non causatur,sed est prima causa, ita non specificatur, sed est primum specificativum, nec est imago , sed primum , exemplar omnium obiectorum creatorum. Neque enim cognitio diuina fit ad imitationem obiectorum creatorum, in quo consistit ratio imaginis, sed omnia obiecta creata sunt ad imitationem diuinae cognitionis,& essentiar,continentis illa persee te secundum esse reale, & intentionale in quo consime ratio persectissimi

exemplaris .

Vtrum necessaria sit aliqua diuisio artifi

cialis habituum, ae frientiarum .

VIdetur non esse: r.quia quae sunt diui-

sa naturaliter non est necesse, ut dividantii r artificialiter;sed actus, habitus ,& scientiae sunt d i ii isa naturaliter; obiecta enim distincta specificat actus,habitus, & scientias distinctas: ex.gr. sicut coelum distinguitur a terra,sic speeificat scientiam de coelo distinctam a scientia de terra e go non est necessaria ulla diuisio artificialis habituum,ac scientiarum.

228쪽

De diuistisne habituMm. 2 ora. Natura non deficit in neeessariis;sed fivltra diuisionem naturalem seientiarum , & habituum esset necessaria aliqua alia diuisio artificialis, natura defecisset in necessariis; ergo non est necessaria diuisio artificialis. Respondeo scientias, habitus, & actus seeundum diuisionem naturalem esse plane innumerabiles, ac tot, quot obiecta sunt in mundo, acetiam plures . Vnumquodque enim obiectum specie differens specificat actum specie differentem:ex' gr. quia color albus,niger, ruber speeie diseferunt, specificant visiones albi, nigri, &rubri specie dissurentes: quod est propo tionaliter dicendum de sonis,saporibus coeteris obiectis sensibilibus,immo etiam de intelligibilibus; homo enim,S equus,&alia animalia specie disserentia specificant intellectiones hominis, equi, & aliorum animalium specie differentes; sed actus specie differentes relinquunt habitus, &quasi semina sui specie disserentia, sicut . herbae,& plantae specie differentes relin, quunt semina specie differentia; ergo a primo ad ultimum quot in mundo sunt obie Icta specie diuersa,tot in intellectu specificare possunt habitus, actus, ac scientias specie diuersa*.

Addidi pluris etia posse dari in intelle-a ctubactus & habitus specie diuersos, quam

229쪽

iii mundo sint species rerum. Patet primo, quia idem obiectum cognosci potest pluribus cognitionibus inada quatis specie iduersis , ut dicetur in qui stione de prq-cisione obiectiva. Patet secundo, quia sicut per commixtionem plurium seminum, vel per insitionem, in qua copulentur plures virtutes seminales, productan tur flo res, ructus, arbores, & animalia specie d uersa; eo pacto, quo ex cane , &lupo nascitur lycisca ; ex insitione prunicum ceraso fit,prunocerasus; sic intellectus, & imaginatio uniendo plures species,ac veluti semina rerum, ac quodam modo unam rem alteri inserendo,producunt cognitionem nouorum obiectorum,

vel mere possibilitim, vel etiam impostibilium: ex gr. imaginatio uniendo speciem

auri ac speciem montis imaginatur mon gem aureum non existentem, sed mere

'possibi semuntellectus viri endo speciem hirci, ac specie cerui concipit hircoce ruuim pollibilem ergo plures generari posisunt in intellectu actiis, & habitus specie diuersi,quam in mundo sint res speci diuersae. EX quo apparet mirabilis,ac plane diuina vis intellectus producendi in se actus, & habitus, hoc est vivas imagines omnium rerum, quae sunt in mundo , &l etiam aliarum , quae non sunt in mundo .

230쪽

De diuisione habituam . et OR 'Cognoscendo vero omnia , intellectus quodammodo fit omnia, & trahit ad se perfectionem omnium rerum; ideoque definitur ab Aristotele 3. de Anima te X. 18. 7tii potest omnia feri ex. gr. cognoscendo equum trahit ad se perfectionem equi,

immo multo maiorem, cum melius sit equum intelligere, quam esse equum , cΟ-gnoscendo coelum trahit ad se perfectionem coeli. Mirabilis est etiam vis voluntatis, qua amando omnia bona praesertim honesta fit bona omni bonitate. Hinc est, ut homo pracipue per intelle elum sit micro cosmus, hoc est paruus mundus, quia quot spectis rerum sunt in mi do , tot

possunt poni intentionaliter in intellectu; est etiam imago Dei,quia sicut Deus est pelagus omnis entitatis, ac perfectionis, in quo primo est omnis entitas, & pers elio Ic intellectus est pelagus secundariu,

in quod a Deo confluunt omnes pers eliones obiectorum,& rerum .

Verum ex hoc ipso , quod secundum adiuisionem naturalem habitus, ac scientis sint innumerabiles,ac producantur sine ullo ordine , prout obiecta casu aliter occurrunt intellectui sequitur necessariam esse aliquam diuisionem artificialem, qua redigantur in ordinem .: Multitudoeiam inordihata causat confusionem , &

SEARCH

MENU NAVIGATION