Quaestionum philosophicarum Syluestri Mauri Soc. Iesu liber primus quintus. .. Liber primus. Continens primam partem Logicae hoc est summulas, quaestiones proemiales ad philosophiam, & scientias, & quaestiones de vniuersalibus in communi

발행: 1670년

분량: 615페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

arq Qu.. o V. t maiorem eleuationem postulent diuersumi modum cognoscendi continentem diuer lsam dissicultatem,praesertim si debeat in-ltellectius in his ordinibus contemplandis uti immediate lumine,& auxilio diuersarum potentiarum,obiccta Vero quae non spostulant diuersum modum cognoscendi continentem diuersam - dissicultatem, reduci debent ad unam scientiam ; sed qua tuor sunt huiusmodi ordines, quibus correspondent quatuor facultates enumerat : ergo quatuor sunt ponende scientiae , &allata diuisio est optima . Minor probatur,explicas do tales ordines. Primus,& infimus est ordo rerum naturalium,seu sensibiliter m itabilium , qui primo detegitur a sensibus videntibus res mutari modis innumeris ' Po sulat modum contemplandi ,quo per sen sus accurate res observemuS , & varia,

e Xperientias combinates,colligamus prin lei pia qui modus contemplandi habet spe ei alem dissicultatem,eX qua oritur, ut multi licet ad alias scientias aptissimi, quia sunt inepti ad obseruationes per sensum faciendas,sint inepti ad physicam . Utitur intellectus in rebus physicis contemplandis praesertim auxilio sensus communis , qui cum sit unicus percipit omnes mutationes sensibiIes,3 earum, memoria miretinet.Hic ordo fundat,ac specificat physi

242쪽

De diu one scientiarum. 2IS

Secundus , & eleuatior est ordo entis extensi continue, vel discrete . Detegitur praesertim ab imaginatione, quae in ente extenso continue, ac faciente magnitudinem, deprehendit innumeras species figurarum, linearum,angulorum, quas sensus nunquam percepit in ente vero extenso discrete, ita ut constituat multitudinem , deprehendit innumeras species numerorum. Postulat modum contemplandi, quo per imaginationem varias figuras, ac numeros fingentes, atque intuentes ut praeuentes, de his discurramus qui modus cognoscendi continet specialem difficultatem, ex qua oritur, ut qui sunt debilis imaginationis sint parum apti ad mathematicam I e conuerso qui vividam habent imaginationem,plerumque sint valde apti

ad mathematicam . Utitur intellectus in contemplatione entis extensi praesertim auxilio imaginationis . Hic vero Ordo re- dum fundat mathematicam.

Tertius ordo sublimior est ordo entis ealis immaterialis proci siue vel negative, qui primo detegitur ab intellectu eleuane se supra omnia sensibilia, & imaginabilia Fundat modum cognoscendi, quontes lectus contemplatur obiecta eleuans

e supra sensum , & imaginationem ; qui

ontinet, specialem dissicultatem,eX qua

,ritur, ut multi,qui sent nimis addicti sens bus

243쪽

216 udestio V. llsibus, & imaginationi,percipere nequeant res metaphysicas, alii e conuerso, qui habent intellectam bene dispositum, sint aptissimi ad metaphysicam,licet parum apti sint ad physicam,& mathematicam . Vtitur intellectus in ente immateriali contemplando lumine suo directo. Hic ordo fundat metaphysicam. t Quartus ordo est intentionalis , qui est

eleuatior, quia praedicata intention alia cogniti conueniunt non solumenti, sed

letiam non enti,cum etiam non ens cogno-lscatur. Fundat modum cognoscendi, quo

lintellectus percipit obiecta non directe in se ipsis,sed reflexe,& in cognitione; quilinodus cognoscendi continet speciale inldifficultatem, ex qua oritur, ut multi, quilhabent magnam facilitatem contemplanldi res secundum pr dicata realia , &lmetaphysica,maximam e Xperiantur dis euitatem in iisdem contemplandis secunildum pr dicata intentionalia, ac logica .l Non utitur intellectus in contemplatione lentis istentionalis lumine potentii reviliter,sed solum virtualiter distinctet, ut dialeetur in responsione ad septimum. Hielordo fundat Iogicam. Constat igitur hane

ldiuifionem esse maxime conformem nain

turis obiectorum contemplabilium,&ele luationum, & intellectus obiecta contera plantis cum diuersa dissicultate , atque

it . . . . adeo

244쪽

De uitiis onescientia n. 217

adeo esse optimam , ut melius patebit exsolutione argumentorum. Confirmatur, nam natura ad diuersas dissicultates superandas ponit plures ha bitus,& cum voluntati proponuntur plura obiecta formalia honesta continentia diuersas dissicultates,multiplicantur virtutes morales s ergo dum diuidimus scientias per obiecta eleuatiora , & eleuatiora habentia diuersam dissicultatem, imitamur

naturam.

Ad I. Argumentum ex eo, quod suis' cit una potentia intellectiva ad intelligendum omne intelljgibile. ; ergo suffcitunica scientia ad sciendum omne scibile , est simile his; sussicit unica tabula ad hoc,

ut recipiat innumeras imagines rerum plurimarum ergo sussicit unica imago ad hoc,Vte Xprimat innumerabi Ies res sum-cit unica papyrus, ut recipiat omnes cha racie res ergo sufficit unicus character :in quibus coo clusio nullatenus sequitur. Intelle dius enim est una potentia, quq potest fieri omnia, recipiendo imagines omnium rerum,tum actuales, quae cito tran 'seunt,ac delentur,tum habituales,quae permanent, adeoque est veluti tabula, ac parpyius viva, in qua possint describi characteres, & imagines omnium rerum i ergo ex eo quod in is ilectus sit unicus, non se

245쪽

a18 uaestis V. quod requiratur tot imagines, ac se lenti et, quot obiecta specie diuersa describuntur in intellectu. Hinc vero potest ex Aristotele intelligi differentia inter intellectum qui nescit aliquod obiectum , ex, gr. demonstrationem eci ipsis; intellectu, qui scit habitualiter, sed de illo non cogitat,& intellectum,qui scit,& cogitat . Intellectus qui nescit,est sicut tabula , in qtia aliquo cobiectum non est descriptum, potest tamen describi ; ideo talis intellectus scit solum potentia, actu nescit. Intellectus qui scit habitualiter,est sicut tabula , in qua obiectum est depictum, sed nemo cotemplatur ideoque scit habitu , & in actu primo,non autem in actu secundo . Demuintellectus,qui scit,& cogitat, est sicut tabula, in qua obiectum est depictu,&aliquis

contemplatur. Ad confirmationem ex eo

quod omnes scientiae possent reduci ac

via icam,quae contempletur ens, seu verum in uniuersali: respondeo non posse connaturaliter reduci ad unicam, cum plures sint ordines rerum,ut explicatum est.

Ad a. Distinguo minorem ; tot debent poni scienti se quot sunt potentiae, quarum

auxilio intellectus utitur immediate in contemplation e obiectorum scibilium concedo quarum auxilio non utitur immediate,nego. Intellectus in conte mplatione obiectorum scibilium non utitui

246쪽

De diuisione scientiarum . a Isimmediato sensationibus ipsorum , cum raro contempletur,praesentibus obiectis, sed utitur memoria talium obiectorum , ac sensationum; sed de obiectis sensibilibus datur unica memoria, eaque non Iu

sensibus externis, sed in sensu interno ;ergo de obiectis sensibilibus datur unica scientia . Quod in sensibus externis non

detur memoria patet, quia omnes sensationes sensuum externorum sunt de obiectis ut praesentibus,sed memoria non est de obiecto ut prauentis ergo in sensibus extern is non datur memoria. Ex defectu memoriae sequitur sensus externos non percipere formaliter mutationem. Ratio est, quia mutatio non potest formaliter cognosci, nisi cognoscatur rem aliter se habere nunc,ac ante sed ly ante includit memoria modi, quo res ante se habebat ;ergo mutatio formaliter non potest cognosci sine memoria , ac proinde sensus externi non percipiunt formaliter mniationem. Aristoteles docens,quod deficiente uno sensu,deficit una scientia, laquitur de scientia partiali unius sensibilis, quae comprehenditur in physica tamquam scientia totali . Ad 3. Nego consequentiam. Intellei his diuinus non habet aliam scientiam, quam theologiam. Ratio est , quia scientia cognoscens obiectum solum ex motivo,

247쪽

etao quaestio P & obiecto formali Deitatis, seu diuin et eo sentiet est theologia sed Deus utpote Persuam essentiam sulficientissimus ad cognoscendum omnia cognoscibilia cognoscit

uniuersa etiam creata exivnico motiuo ,&obieeto formali diuinε essentiae , ergo Deus cognoscit omnia cognoscibilia per

theologiam, atque adeo datur in Deo unica scientia continens in se eminenter omnes scientias,eo pacto,quo diuina essentia est obiectum continens eminenter omnia obiecta. Opposito igitur modo se habent Deus, & creaturae. Creaturi enim naturaliter cognoscunt Deum per metaphysicam,quia cognoscunt Deum per creat ras tanquam per obiectum formale, iuxta illud Pauli: Diti sibiιia Dei per ea quefacta

sunt intellecta conspiciuntur, Deus cognoscit creaturas per theologiam , quia per mo-tiuum formale diuinq euciario Quo ad angelos sicut quia habent intellectum valde

perfectum non indigent sensu, imag: nationein alia potentia cognoscitiua, ita non indigent pluribus scientiis , sed omni M cognoscunt per unicam scientiam,quo po teli vocari metaphysica angelica, nec habent maiorem di hcultatem ad cognoscendas veritates mathematicas, quam log cas,physicas, & metaphysicas, ex quo fundamento varias Di homine scientias distinguimus. Habet autem metaphvsca

248쪽

De ditiisone scientiarum. 22 1angelica pro obiecto formalientia, in qua tum relucent in angelorum essentia , in qua descripta sunt per species illis ingenitas a Deo. Ex quo patet metaphysicam angelicam esse diuersae rationis a nostra , quia habet diuersum obiectum motivum . Nostra enim habet pro obiecto mothio quidditatem rei materialis,quia intellectus humanus etiam spiritualia cognoscit per similitudinem rerum materialium ; at an

gelica habet pro obiecto formali quid ditatem cuiuscumque obiecti, prout est de scripta in eorum essentia. Ad q. Distinguo maiorem: ad eandem scientiam,ad quam spectat contemplari aliquod obiectum,spectat considerare species,& proprietates ipsius , si constituant nouum ordinem rerum postulantium diuersum modum cognoscendi,& habentem specialem dcticultatem, nego; si non constituant talem ordinem,concedo. Ens na' turale ens extensu, licet sint species entis realis,tamen costituunt notria ordinem rerum, habentque c teras conditiones requisitas ad fundandam specialem scientia; ergo non spectant ad considerationem ometaphvsicam, sed fundant scientias speciales,nimirum physicam , & mathematicam. Similiter extensio licet si proprietas entis naturalis, constituit nouum ordinem rerum, ac proinde non spectat ad U 3 phy-

249쪽

222 Quaestio V. physicam,quq est scientia de ente naturali, sed fundat mathematicam,quq est scientia becialis. Demum ens rationis, seu in-ltentionale,licet sit proprietas intellectus , colastituit nouum ordinem rerum; ergo non spectat ad considerationem anima sticae contemplantis intellectum , sed fundat logicam,quq est scientia specialis .

Dum Vrgetur : per idem lumen, per quod animastica cosiderat operationes intellectus,logica considerat ens rationis :tam enim operationes intellectus , quamens rationis cognoscunmr per reflexione lax, distinguo illam propositionem, tamens rationis, quam operationes cogno'scuntur per reflexionem in eodem sensu, nego; in diuerso sensu,concedo. Reflexio propria,qus est specialis 'modus cogno stendi habens specialem difficultatem, sest , qua obiectum cognoscitur ut cogni tum in non in se ipso, sed in cognition tendente in ipsum . Hac reflexion

non considerat animastica operationes . Neque enim considerat illas ut cognitas,

sed considerat directe in se ipsis secundupr dicata realia , licet dicatur cognoscere refleXe , in quantum omnis cognitio cognoscens nostros actus dicitur aliqualiter reflexa. Sed talis reflexio non est specialis modus cognoscendi, nee habet specialem difficultatem, illa altera re flexio

250쪽

io De diuisione scientiarum . 223 flexio continet,ideoque sundat logicam , que sit scientia specialis. Ad s. Distinguo maiorem : contem platio obiecti,quod potest inueniri extra materiam, si prius debeat per imaginationem cognosci in materia , superando specialem dissicultatem imaginationis, spectat ad metaphvsicam, nego , si non debeat prius cognosci in materia,concedo. Licet numeri possint inueniri extra materiam , ex. gr. in personis diuinis, & angelis , tamen intellectus humanus ut veniat ii cognitionem numerorum., debet prius imaginari numerum in rebus materialibus,& cognoscere principia, & proprietates numeri materialis , superando speciolem difficultatem talis imaginationis , Ut constat experientia. Et confirmatur a signo. Nam qui sunt debilis imaginationis, licet sint optimi metaphysici,sunt parum capaces Arithmeticae ; ergo contemplatio numerorum spectat ad mathematicam , cuius specialis difficultas est vincenda is, non autem ad metaphysicam ; ac proinde arithmetica est pars mathematicae , no a metaphysic ς. Ad.6. Aristoteles diuidens scientias speculati uas non diuidit scientias uniuer- sim, sed supponens famosam diuisionem Platonis, qua scientiam uniuersim diuisit in rationale moralem, & realem, subdi-

K uidit

SEARCH

MENU NAVIGATION