Quaestionum philosophicarum Syluestri Mauri Soc. Iesu liber primus quintus. .. Liber primus. Continens primam partem Logicae hoc est summulas, quaestiones proemiales ad philosophiam, & scientias, & quaestiones de vniuersalibus in communi

발행: 1670년

분량: 615페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

lectu, prout sunt ordinati a parte rei X. quia contemplatio rerum praestantissima rum per altissimas causas spectat ad me-ltaphysicam,quippe quae considerat Deum, tia Angelos,quibus nihil est pretstatius, altius, ergo sapientia non est habitus spe-lciaIis Et confirmatur, quia Aristoteles r. lmetaphys videtur docere, quod sapientialsit metaphysica ; sed metaphysica est una lex scientiis; ergo sapientia non est habitus specialis contradistinctus a scientia .let. Ex Aristotele 7 eth. cap. 7. sapientia lest intellectus, ac scientia , & quasi ca-lput habens scientia rerum praestantissi-lmarum, ergo ex Aristotele sapientia est laggregatum ex habitu intellectus,ac scie-ltiae; sed hoc aggregatum non est habitust specialis contradistinctus ab intellectu, ac scientia; ergo sapientia non est habitus lspecialis contradistinctus ab intellectit,aci

scientia. l

3. Quatuor facultates speculatiuae eum, habitu principiorum ipsis correspondente

contemplantur omnes veritates specula'

biles ergo praeter illas, & habitum prinacipiorum non potest dari alia facultast

speculativa, nisi sortasse subalternata ; lsed sapientia non est facultas subalterna .lta; ergo non datur sapientia, quq sit habi-ltus specialis . Respondeo, quod ultra scientias par

392쪽

De habitus leni0 . 36sculares,& habitus principiorum ipsis correspondentes,quae contemplantur verita

tes particulares ad ipsas spectates,& non alias , dari debet aliqua facultas uni uersalis , & suprema supponens omnes scientias , & in ipsis fundata , quae

contempletur omnes omnino veritates ,& ordinet illas in mente , prout sunt ordinatae a parte rei, sed haec facultas est sapientia ; ergo debet dari sapientia,quq sit habitus specialis. Quod vero dari debeat facultas haec uniuersalis , &suprema,probatur primo,quia omnes Verritates sunt ita connexae, & ordinatae amcanis quibusdam nodis, sicut annuli connectuntur in catena. Sicut enim unus annulus est connexus eum alio, & hic cum alio usque dum perueniatur ad primuin annulum,ad quem omnes consequuntur, ita ratio unius veritatis est alia veritas,& huius alia veritas, v Rite dum peruenia tur ad primam veritatem, quae est ratio,&veluti caput omnium aliarum veritatum Sed istum ordinem,quo connectuntur Om

neS Omnino veritates non contemplatur

vlla scientia particularis, utpote restricta ad speciaIem materiam ; ergo debet dari aliqua facuItas uniuersalis , ac si rema

CO Utemplativa omnium omnino veritatu ut inuicem conneXarum, atque ordinatarum. Secundo omnes veritates sunt ita 3 con

393쪽

366 qu.inio XVIII.

connexet, ut faciant mirabilem quamdam consonantiam, atque ex ipsis resultet collectio digna speciali contemplationes eo pacto, quo harmonia resultans in musica ex pluribus vocibus consonantibus est digna speciali contemplatione; sed collectionem omni ii veritatu physicarum, mathematicam,metaphysicarii, Si logicaritiis quantu faciunt mirabile quamdam consonantia nulla scientia particularis Contemplatur no enim phvsica,utpote restricta ad

veritates natu rales 3 non mathematica ex

eade ratione &c; ergo dari debet alia facultasvniuersalis,& suprema contemplatiua talis collectionis. Tertio debet dari a liqua facultas, quae contempletur ipsum optimum, hoc est Deum , quaerens dia ipso cognitionem per feetissimam , quam possimus naturaliter habere; sed cognitio perfectissima de Deo nequit obtineri per

vllam scientiam particularem; ergo prae ter scientias particulares dari debet facultas aliqua uniuersalis . Minor probatur : nam natura optimi consistit in

hoc , ut habeat in se unitas , α identificatas omnes persectiones; ergo Vt cognoscamus illud perfecte in quantum is

possumus, debemus cognoscere omnesti': rsectiones c reatu rarum,Vt eX eis ascendamus ad easde se elusis imperfectionibus considerandas in optimo; sed nulla scientia

394쪽

De habisti sapientiae. 967tia particularis considerat omnes perfectiones creaturarum,ergo nulla scientia particularis potest optimum perfecte cognoscere. Confirmatur,quia ut Deus perfecte cognoscatur , cognosci debet per omnia entia,& per omnes veritates crea tas; cum omnia entia sicut habent aliqua

specialem perfectionem , ita sint manifestativa alicuius specialis perfectionis diuinae,& eandem vim habeant omnes veritates etiam mathematicae de circulis , de quadratis &c. utpote profluentes a Deo , tanquam a prima veritate, eo pacto, quo rotunditas circuli ex. gr. exprimit diuina

infinitatem ased nulla scientia particularis cognoscit Deum per omnia entia, & per omnes veritates; ergo pr*ter scientias 'parirculares dari debet aliqua facultasvntu er salis. Hinc vero sequitur,quod haec facultas uniuersalis supponit omnes scientias, Rin iis fundatur Non enim posset contem plari veritates physicas , nisi iam per physicam superasset specialem dissicultatem in iis contemplandis: & eX eadem ratione 'pponit mathematicam , metaphysica& logica. Superatis igitur diiscultatibus,quq inueniuntur in contemplandis specialibus obiectis scientiarum, sapientiae munus est primo contemplari connexione , γε datur inter omnes omnino VeritateS ,

Q q etiamsi

395쪽

368 ci uestio XVIII. etiamsi aliqui primo aspectu videantur omnino disparat 'secundo qu rere prinam veritatem,quae est radix , ac caput omnium aliarum. Explicat autem Aristo-es I. Metaph. cap. a que sit haec veritas, dicens,Mc autem est bonum cuiusque' vnia uersaliter,quod in omni natura optimum est . Nam omnes veritates necessariae ita sunt ordinat ,sicut optimum, & pulcherrimum est ordinari,atque adeo ipsum ptimum ,& pulcherrimum est prima radix omniuveritatum . Tertio conatur per omnes veritates cognoscere ipsum optimum , ac

persectissimum, hoc est Deum . Quarto

per ipsum optimum, tamquam per caput a& primam radicem , conatur reddere rationem omnium aliarum veritatum , &sic veritates prs stantissimas contemplatur per ipsum optimum , tanquam per alti sirmam causam. Quinto demum ordinat veritates in intellectu, sicut sunt ordinatae a parte rei. Cum enim persectio cognitionis consistat in eoot res ponantur in intellectu, sicut sunt a parte rei, sapientia quaerens cognitionem perfectissima tria, conatur ponere talem ordinem in cognitionibus , qualis est in rebus, ita ut scutuna veritas est ratio alterius, sic cognitio unius veritatis sit ratio cognoscendi al

teram . .

Hinc patet primo, quod sapientia sit habi-

396쪽

De habitu sapientiae. 369aabitus specialis. In contemplatione enim ordinatiua omnium veritatum est specia- is difficultas requirens intellectum plane Comprehensivum. Secundo patet, quod sa- ientiae conueniat definitio allata,& quod sit habitus cognoscens &c. Tertio , patet quod de sapientia verificantur quq de ipsa dicuntur ab Aristotele tum I. Metap.

tum 6. eth. Primo metaph. capit. a. alte opinamur sapientem maxime omnia vi possib Hle est Iscire: & cap. I. sati nitam circa primas causas, Ur principia omnes arbiIrantur ver

sari: & addit: sapientiam esse ordinatiua,

ac munus sapientis esse ordinare. 6. Eth. dicit: sapientem non solum circa ea , qua ex principiis sunt uicere oportet, Bd etiam circa principia ipsa υeram dicere opor:et. Quare sapientia erii intellectus , ac scientia , ac vel citi captit habens scientia . Sed sapientia prout a nobis definita,utpote facultas uniuersalis,contemplatur omnes omnino Veritates per optimum, hoc est perlaltissimam causam , & ordinat veritates in

intellectu , prout sunt ordinatae a par te rei ; ergo de sapientia a nobis explicata verificantur omnia, quae dicuntur ab Aristotele . Quarto patet, quod naturalis felicitas consisteret in contempla tione Dei procedente ab habitu sapientis Talis enim contemplatio esset operatio pristantissima,prestantissimi potentiae,

in F de i

397쪽

37o Quaestio XVIII.

de praestantissimo obiecto,ac proinde marxime secundum naturam hominis,ac delectabilissma, & vltimus eius finis . Verum ad hoc,ut homo es et aptus ad hanc con templationem , deberet etiam secundum voluntatem esse optime dispositus ad a morem optimi,& aliorum bonorum honestorum per habitus omnium virtutum,

Qui enim est male dispositus ad bonum non potest recte iudicare de illo,ideoque ad sapientiam persectam praeter scientias

requiruntur etiam omnes virtutes mora

les . Quinto demum insertur , quod haec sapientia naturalis absolute est imperfecta,quia cum cognoscat Deum per creaturas, & cansam per effectum , cognoscit modo inuerso,ideoque si daretur,non om nino satiaret,ac felicitaret. Idcirco Deus eleuauit homines ad visionem beatificam

quae est perfecta sapientia , quia Deum ,

qui est a se,cognoscit per se ; creaturas οquae sunt a Deo,cognoscit per Deum . Ad I.ῆLicet metaphysica contemple tur praestantissmas veritates per alti sibmas causas , tamen non est sapientia simpliciter, quia non est ordinatiua omnium veritatum , & non contemplatur primam eritatem contemplatione persectissima ' per omnes veritates. Est tamen metaphysica valde amnis sapientie. Ideo Aristoteles I. metaph. videtur docere,quod sit sa-

398쪽

De habitu capientiae. 37I 'pientia secundum quid , C terum quod sapientiam simpliciter distinguata meta- physica patet. Nam 6. Eth. agens ex professo de virtutibus intellectas , ponit sapientiam,tamquam habitum persectiorem scientia, & tamen metaphysicam recenset inter scientias . Ad a. Sapientia non est intellectus, &scientia formaliter,sed eminenter . Nam intellectus considerat solas veritates per se notas; scientia solas per se non notas Isapientia considerat omnes illas ordinando inter se . Requiritur autem habitus

contemplans Omnes vetitates conitinerim

ex rationibus allatis . Non est igitur sapietia merum aggregatum intellectus, ac scientis,sed est unicus habitus superior . Ad Scientis specillativae conte

platur omnes veritates absolutas speculabiles seorsim: at nulla contemplatur omisnes con thinctim , & earum ordinemo ,

ideo praeter scientias debet dari sapien . tia, quς est facultas uniuersalis .

Utrum prudentia disserat ab arte , ct is scientia morali.

PRimo videtur,quod prudentia non differat ab arte. Facultas enim ψ quc

. Q 6 est

399쪽

37 a Quaestio XIX. est ars non contradistinguitur ab arte sed prudentia est ars quaedam bene vivendi, ac consequendi ultimum finem ; ergo non contra distinguitur ab arte, ac proinde male ponitur in diuisione virtutis ltamqua membru contradistinctu ab arte. 2. Si prudelia differret ab arte , differreti hoc , quod prudentia versaretur circa actiones, & circa agibilia , ar s circa fa-lctio nes, & circa factibilia , sed etiam artes activae versantur circa actiones, Reirca agibilia, ergo non satis explicaturi differentia prudentie ab arte. 3 Videtur,quod prudentia non distingua-ltur a facultate morali. Facultates enim lpracticae distinguuntur eX eo,quod intendant diuersu finem, & opus ipsa rusit di-luersu sed ide est finis,atque opus moralis, ac prudemiae: intendut enim pro fine feli lcitatem,& ad illam hominem conducunt ergo prudentia no distinguitur a morali .lRespondeo facultates practicas distingui per diuersitatem finium , quos inten duntaeo pacto,quo statuaria , & pictorial distinguutur,quia statuaria habet pro fine statuam,pictoria picturam. Et quia primat

diuiso finium est in fine ultimum, ad quel

omnia ordinantur , ipse vero non ordinatur ad ulteriorem finem , & finem non ivltimum:ideo prima diuisio facultatis prat licet est in prudentiam, quo intendit fi

400쪽

De prudentia , σ arte . 373 inem ultimum hominis,hoc est felicitatem;l& arte,quq intendit fines particulares, &non ultimoς. Ex diuersis finibus pruden-ltie, & artis colligitur diuersa utriusque definitio . Prudentia enim definitur ex

Aristotele 6. eth. cap. habitus cum vera ratione activus cirea ea, quae bona , vel ma-lla homini sunt, in ordine ad finem v libimum. Ars definitur: habitus cum vera matione e emutis circa ea,quq conducunt ad fines particulares. Sensus est: prudentia est habitus, quo verum anima dicens circa actio nes, in quantum conducunt ad finem ultimum,vel ab illo retrahunt, dispoς nitur ad operandum bene,hoc est apte ad ipsum ultimum finem,qui est felicitas Ars est habitus,quo verum anima dicens circa operationes, in uuantum conducunt ad fines particulares, disponitur ad operandum apte ad tales fines: e X. gr. disponitur ad operandu apte ad faciendam statuam , ad obtinendam victoriam &c. Progreditur prudentia ad suum finem per tres actus praecipuos. Primus est consultare de agendis; secundus iudicare; iter ius pr e-cipere . Est autem priceptum iudicium

ultimo practicum , quo statuitur quid hic, & nunc sit optimum factu in ordine ad finem ultimum, quid teneat secundum se, locum,quid tertium &c. Et quia omnes alii actus ordinantur ad hoc priceptum, l

SEARCH

MENU NAVIGATION