Quaestionum philosophicarum Syluestri Mauri Soc. Iesu liber primus quintus. .. Liber primus. Continens primam partem Logicae hoc est summulas, quaestiones proemiales ad philosophiam, & scientias, & quaestiones de vniuersalibus in communi

발행: 1670년

분량: 615페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

39ψ IS ' Vtio XXII. strationem, sed innotescunt per lumen proprie reflexum , ac logicum, ideoque

ab Aristotele traduntur non in libris de anima, sed in logica; ergo physica,mathe matica, & logica sunt scienti l non subalternat , sed sub alternantes . Infertur cum Sancto Thoma theologia esse scientiam partim subalternatam scie-tiae beatae, seu visoni beatificae, partim

scient ijs naturalibus. In quantum enim assumit tanquam prima principia verita tes reuelatas per se non notas nobis , sed euidenter cognitas per visionem beatam, sub alternatur scientiae beate: in quantum vero assumit veritates non per se nota S, sed demonstratas a scient ijs naturalibus, sub alternatur scienti js naturalibus. Fides vero non est proprie scientia, quia non εdemonstrat, ac sullo gigat, ut docet cum Sancto Thoma communior sententia, sed solum credit. Addo theologiam non esse

scientiam simpliciter, sed solum scientiam

sub alternatam, ita ut ly subalternata sit additum distrahens . Ratio est,quia uniuer sim facultas subalternata cum datur sine subalternante, non est scientia simpliciter, cum non habeat simpliciter euidentiam de suis conclusionibus : implicat enim , quod intellectus hab 'at euidentiam de conclusionibus,nisi habeat euidentiam de

principijs, ex quibus demonstrantur; sed

422쪽

De scient,i sub Irii reantibus. 393

principia scientiae sub alternate sunt veritatcs per se non notae , sed solum manifestabiles per demonstrationem scientiae subali exstantis , quam demonstrationem suppo nitur non habere scientia subalternata I ergo non habet euidentiam de suis conclusionibus . Idcirco musica cum datur sine arithmetica, non est simpliciter scientia , quia per illam non scimus conclusionem euidenter theologia sine scientia beata non est simpliciter scientia,quia noni habemus euidentiam de principijs reuelatis, ac proinde nec de conclusionibus. Scienti tamen sub alternatae sunt virtutes intellectus , quia per illas verum

anima dicit in fallibiliter. Ad I. Iam dictum est , quod qnatuor facultates secundum partem fallibilem non sunt scientiae, sed solum secundum partem in fallibilem Et quia pars in fallibilis utpote potior vindicat sibi simpliciter nomen physicae, mathematice Re . ideo physica, mathematica S c, simpliciter sunt scientiae. Concedo etiam, quod non suseficit ad scientiam, ut verum dicar aliqua-do, Ied requiritur , ut non posit unquam errare; sed dic , quod pars illa, quam dicimus scientiam, non .sotest errare . Ue rum etiam. est, quod bnnum cX inteyra causa, malum ex umus desectu, ar cum pars quaed a in physicae sit omnino in falli-

423쪽

3 6 quaestio XXII. l bilis , non habet ullum defectum erroris,

Iideoque est virtus, & scientia . Ad a. Scientia debet esse de obiecto necessario , non quoad existentiam , sed quoad connexionem praedicati cu subiecto. Talem autem necessitatem habent veritates, quae fiant obiectum quatuor lacubtatuita. Datur enim aeterna necessitas, ut corpus naturale constet ex materia, &forma a vi cuiuscumque trianguli tres anguli sint aequales duobus rectis &c. ac proinde quatuor facultates sunt scientie . Ad 3. Sensus sunt quidem fallaces,sed ita, ut per plures sensationes conformes praesertim sensuum diuersorum possimus

dignoscere veritatem . Ex. gr. licet fallatur oculus, dum videt in aqua baculum ut fractum, positimus tamen per tactum acertiorcm visu aduertere quod non sit

fractus . Principia physica non fundantur in una , vel altera sensatione fallibili, sed in pluribus consorinibus, ae proinde infallibilibus. Explicatur exemplo. SInguli homines, qui dicunt Constantinopolim dari, possunt mentiri, & orare 3 sed est impossibile , ut collectio tot hominum mentiatur, & erret ; & quia ego credo Constantinopolim dari,quia collectio nopotest errare, ideo habeo certitudinem de Constantinopolis existentia . Sic in casu nostro singulet sensationes possunt

424쪽

Descieniijs subalternantibus. 397 errare, sed implicat, ut collectio pluriuin,& plurium erret, ac falsum dicat. Physica ergo , quae credit propter collectionem plurium, & plurium sensationum consor mium , habet euidentiam de principiis . Debet auteni aduerti , quod triplex est certitudo, physica, metaphyfica, ac mora lis. Metayhysica est, per quam sumus cer ii, quod cibietium per nullam potentiam potest aliter se habere : ex. gr. ego sum ieertus, quod pex nullam potentiam etiam diuinam tres anguli trianguli possunt noesse aequales duobus rectis . Physica est , per quam sumus certi , quod obiectum non potest aliter se habere naturaliter spotest tamen miraculose 3 e X. gr. ego sum certus,quod sol cras orietur, & quod na-lturaliter no potest non oriri,potest tamen lmiraculose non oriri. Moralis est , per

quam sumus certi, quod obiectum potest: l' aliter se habere naturaliteri, sed est dii lcillimum, quod aliter se habeat: ex. gr. ego su in certus, quod si iaciam centies talos lusorios , non sic iam semper idem pun-.Ictum, & tamen posset sine miraculo oppositum contingere .

Ad 4. Logica est modus sciendi simul,& scientia. Eo enim ipso, quod sit scientia reflexa, est scientia de scientia, ae de modo sciendi, & vocatur etiam ipsa modus sciendi . Solet autem definiri modus sciendi

425쪽

:iendi progressus , magis noto ad minusolum,& solent assignari tres modi scien-i,definitio tuisio, & argumentatio. Arditoteles dum dicit absurdum est simul scien'tβm , er m od sciendi q-rere, si loquiturie logica, non negat illam esse scientiam,

ed solu atarit, quod debet praemitti coe eris scienths, ut illas dirigat, & quod bsurdum est quod aliquis non habens Io- icam qu rat alias scientias; ex defecinnim logici s spe errabit , atque haerebit

dum primo rhet. docet dialecticam, Ghetoricam non esse scientias, sed familates , nomine 'dialecticae non intelligitogicam , sed facultatem disputandi in a tramque partem, quaei affinis est rhetori-:ae, licet differat a rhetorica,quod rheto' ica est facultas disputandi in utramque Iartem praesertim circa agibilia per ra- 'iones probabiles populo et dialectica est acultas disputandi in Viramque partem aer rationes probabiles sapientibus . lAd s. Iam dictum est physicam, mathematicam , & logicam non esse scientiast proprie subalternatas , quia demonstrant conclusiones ex principiis proprijs per se notis , licet utantur etiam principij I metaphysicis communibus .

Virum

426쪽

De Iogica an sit scientia,vel art. 399s rem logica practica fecundam omnes partes sit virtus, scientia, vel ars.

I uastis XXIII.

PRimo videtur , quod licet logica prar

etica fit virtus secundum illam parte, secundum quam dirigit ad syllogismum demonstrativum, & in fallibilem , non tamen sit virtus secundum partem, secundu quam dirigit ad topicum, & sophisticum: virtus enim , cum sit dispositio perfecti ad optimum, non potest Vnquam disponer a ad malum, & ad falsitatem ; sed topica,&sophistica disponere possunt ad falsitate , cum syllogismus topicus possit esse falsus, sophisticus scmper sit falsus ; ergo logica secundum topicam,& sophisticam non est lvirtus. la. Videtur, quod non solum si virtus Iogica in quantum docet modum construendi syllogismum topicum , sed etiam laabi lius topici, atque opinatiui assentiente sol probabiliter sint virtus. Nam habitus perficiens intellectum magis potiori iure est virtus,quam habitus perficiens minus; sed habitus opinatiui magis perficiunt intellectum, quam habitus certi'. per certos enim cognoscimus paucissima obiecta , at per opinatiuos cognoscimus innumer , '

427쪽

tiui sunt virtus.

I. Videtur, quod logica practica non sit

scientia . Habitus enim, ad quem non spectat demonstratio suarum conclusionu, non est scientia ; sed demonstratio cones usionum logicarum non spectat ad logicam praclicam , sed ad speculatiuam ad logicam enim praeticam spectat solum, illa cognitio , quς est utilis ad operanda,

demonstratio vero conclusionum nihil confert ad operandum; ergo logica pra ctica non est scientia . Respondeo logicam esse virtutem intellectus , non solum secundum partem ldemonstrativam, sed etiam secundum topicam , & sophisticam . Omnis enim habitus, per cuius actus elicitos verum anima dicit certo, & euidenter , est virtus Ssed actus eliciti logics demonstratius sui pr cepta certa, & euidentia, ac infallibilia de construendo syllogismo demon strativo; actus eliciti logici topicq, ac sophistic ς sunt praecepta certa, euidentia,& in- fallibilia de construendo syllogismo topico, ac sophistico; ergo Iogica etiam secundum topicam, & sophisticam est virtus . Hinc concluditur, quod etiam sit

ars : nam omnis habitus effectivus sui operis cum ratione certa , & euidente estari; sed logica secundum omnes parte Sest

428쪽

De logica n sit sciensia,υel ars. 6o Iest effectiva sui operis , hoc est syllogismdemonstrativi, topici, ac sophistici cum

ratione, ac praecepto certo, & euident . ergo secundum omnes partes est ars. In

fertur etiam, quod logica praetica sit aliquo pacto scientia, licet potius materialiter, quam formaliter: nam habitus,cui ut conclusiones demonstrantur est aliquo pacto scientia ; sed conclusiones logicae practicae demonstrantur ergo logica pra istica est aliquo pacto scientia : est tamen scientia potius materialiter, quam forma liter, quia demonstratio praecepti Parum aut nihil conducit ad operandum ; ex grad faciendum syllogismum in baro cco nihil conducit demonstratio , qua per reductionem ad impossibile ostenditur,quod

eoncludit necessario; sed ad facultatem praeticam spectant solum cognitiones co- ducentes ad operandum ergo ad logicam ut practicam non spectat demonstratio praeceptorum , ergo non est scientia ut praetica , sed ut speculatiua , atque adeo materialiter, non sormaliter . Solum igitur ad logicam praeticam spectat pr ceptum docens, quod syllogismus in baro c-co concludat necessario, & probatio talis pr9cepti, non per demonstrationem , sed per inductionem a posteriori, qua aduertitur, quod semper concludit.

Ad I. Respondeo primo , distinguo

429쪽

qor aeuaestio XXIII.

maiorem: virtus non potest disponere ad malum per se,& ita ut eius actus elicitus sit malus, concedo virtus non potest disponere ad malum per accidens, & ita , ut eius actus elicitus sit bonus,nego malo rem : distinguo eodem pacto minorem cra nego consequentiam . Virtus moralis , ac intellectualis habent hoc , ut sicut vir

tus moralis nunquam potest elicere aditi peccaminosum , ita virtus intellectualis nunquam possit elicere actum falsum urtamen sicut virtus moralis eliciendo actu

bonum potest per accidens inclinare ad peccatum , eo pacto , quo cum quis ieiunat a per accidens inclinatur ad peccatum Iani gloriae: sic virtus intellectualis eli-ziendo actum verum, potest per accidensnclinare ad actum falsum . EX. gr. Prudentia dictans, quod ego debeo credere estibus fide dignis, verum dicit,& tamen potest me disponere ad credendum testibus fide dignis in casu , in quO.mentian

tur, adeoque ego decipiar, ac errem . Iacasu nostro topica tradens i pzaeceptum

verum de construendo iyllogismo topico potest per accidens inclingre ad assentiendum, adeoque faciendum actum salsum.

Secundo respondeo concedo maiorem,& nego minorem : nam topica , & sophi stica disponunt solum ad syllogismin

topicum , di sophisticum construe

430쪽

De logica,an sit scientia, vel ars. ψοῖ non autem ad illis assentiendum . De syllogismo sophistico res est euidens . Neque enim qui construit syllogismum sophisticum ex arte, potest illi aDntiri, cum sciat illum esse fallacem , ac non conclu dere . Similiter qui construit syllogismutopicum potest assentiri, & non assentiri, ut voluerit; ergo cu logica solum disponat ad syllogismos topicos, & sophisticos

construendos, in constriusitione vero non

possit este falsitas, sed solum in assensu, ad quem logica non disponit, sequitur quod logica topica, & sophistica non disponat

ad falsum . Ad a. Transeat, quod habitus persi ciens intellectam magis intensiue, & coe teris paribus,potiori iure sit viritas,qt: am habitus perficiens minus : at nego, quod habitus perficiens magis solum exlesiue . in quantum extenditur ad plures aetas potiori iure sit virtus . Habitus opinatiui si magis perficiunt intellectum , quam habitus infallibiles , perficiunt magis so

lum extensiue , in quantum extenduntur ad plura obiecta, vel si caetera non sint paria,eo quod cognoscant veritates nobiliores : at si cetera sint paria , multo magis perficiunt habitus in fallibiles, ut manifestum; ideo habitus opinatiui non

sunt Virtus.

Ad Iam dictum est, quod logica

SEARCH

MENU NAVIGATION