Quaestionum philosophicarum Syluestri Mauri Soc. Iesu liber primus quintus. .. Liber primus. Continens primam partem Logicae hoc est summulas, quaestiones proemiales ad philosophiam, & scientias, & quaestiones de vniuersalibus in communi

발행: 1670년

분량: 615페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

ac legum, & artem militarem, quae pro- rie non sunt prudentia . Ad 3. Artes illicitae subduntur prudentiae in quantum ad prudentiam spectat eas vetare ut cotrarias ultimo sint, hoc est

humanae felicitati. Vtrum artes benὸ diui dantur in acti-sas, O factivase rationales, O non rationales .

VIdetur quod non . Omnes enim artes sunt rationales, cum sint in ratione tanquam in subiecto,& earum adliis sint actus rationis; ergo male diuiduntur in rationales,& non rationales. Respondeo,quod cum operationes humans alis sint immanentes,quae nimirum remanent in operante, aliae transeuntes , quS non remanent in operante, sed transeunt in externam materiam , debuerunt institui variae artes,aliae activae, quq ordinant operationes immanentes , aliae facti-uar,qtus ordinant transeuntes Et quia inter operationes immanentes praecipulsunt actis rationis, Si eorum signa , ideo inter artes activas pr cipuae sunt rationales,quae ordinant actus rationis, & eo

rum signa . i

412쪽

De diuisione artium . 38 Prima ars rationalis est logica,quo habet pro fine,ut actus rationis conformentur rebus , ideoque considerat res ut materiam , actus rationis ut formam. Secun da est grammatica, quae habet pro fine,ut quae cognoscimus possimus congrue per voceS e Xprimere, ideoque versatur circa actus rationis, & eorum signa, tradens praecepta congruq locutionis . Tertia est rhetorica,quae habet pro fine, ut inueniantur rationes aptae ad persuadendum , & explicentur oratione, atque actione ad eum finem accommodata. Quarta est poetica, quae habet pro fine, ut inueniantur, ac fingantur actiones mirabiles smiles veris , & ipsarum imitatiuae, & explicentur oratione metrica, & apta ad delectandum, praesertim per admirationem. Quare

poclica disponit animum ad philosophia . Vt enim ait Aristoteles I. Metaph. cap. a. incipiunt. Omnes ab admiratione an sic se habeat, sicut de praestigiosis, quae per se ipsa mouentur. Quare dum poetica e X citat admiratione , paulatim disponit animum ad quaerendas causas, quod est philosophari , ideoque primi philosophi fuerunt poetae, ut Aristoteles aduertit, addens , quod philosophus amator fabularuquodammodo est . Inirentis autem causis, acquiritur scientia rerum admirabilium,

413쪽

385 quaestio XXI. Aristoteles, quod qui scientiam habet rerum nil magis admiraretur, quam si accis

deret contrarium eorum,quae vulgus mi

ratur; ex. gr. qui habet scientiam eclipsis, non miratur, quod suis temporibus sol,&luna eclipsentur, sed summe miraretur, si non eclipsa rentur . Possint etiam artibus rationalibus adnumerari arithmetica , ac geometria praetica . Nam arithmetica ordinat actus rationis in ordine ad com putandum, tradens regulas, quibus facile

deprehendamus numeros resultantes ex

additione subtractione, multiplicatione,&diuisione numerorum. .Geometria pra ctica ordinat actus rationis in ordine ad deprehendendam rerum mensuram , tra' dens regulas , quibus per mensurationem deprehendamus magnitudines ,& figuras corporum, ac locorum . Licet enim in mensurando utamur quibusdam instrumetis eYterioribΗs,tamen pr cipuli artificiuconsistit in ordinandis actibus rationis , ita ut per regulas praelicas ope instrif-mentorum deprehendamus magnitudi- . nes,& figuras . Dantur etiam artes activae non rationales, R Oidinati me non actuum rationis,

sed aliarum operati Onnm immanentium, qualis est saltatoria, quae ordinat motu Spedum secundum proportionem numero rum, eo pacto , quo musca , & sonatoria

414쪽

De diuisione artium . 387 ordinant voces, & alios sonos secundum

proportionem eorumdem numerorum sideoque sunt artes valde alii nes , & connexae, & idcirco tum canentes, tum saltantis solent regulari sono praeuio, cui cantus, & saltus conformant. Sonatoria stamen, & fortasse etiam musica sunt artes non absolute activae, quia operationes in nandi ,& canendi non remanent in ope rante, sed transeunt in aerem,& chordas,

vel alia instrumenta sonatoria ; licet asso milentur activis, quia non relinquunt O pus post se, ut facti uet communiter solent relinquere. Licet enim post actionem spingendi remaneat pictura, post actionem

sonandi, ac canendi non remanet ullum opuS arti S.

Ex artibus facti uis aliet dirigunt factio

neS, quae non relinquunt opus post se , ut sonatoria , & istae sunt propinquar activis; aliae dirigunt factiones, quae relinquunt opus post se, & illud habent pro sine, ut pictura, statuaria &e qui absolute vocantur factivae . Ex his quaedam sunt imitatiun, ut pici ura, statuaria , & omnes, quae construunt imagines rerum , que conueniunt in hoc etiam cum poetica, que est ais imitativa, & etiam cum saltatoria, ac musica, quae sape imitantur; & artes imitatiuae non deseruiunt viis necessiatibus, sed solum delectationi. 'Aliae sunt non

415쪽

imitatiuar,sed habentes Pro fine varia opificia, vel necessaria ad vitam, vel utilia ad delectationem . Videntur autem omnes, vel pleraeque reduci ad illas septem, quae vocantur mechanicq , eo quod exerceantur praesertim per machinas, seu instrumenta corporalia, qtis sunt Lanifici ii, Militia, Nauigatio , Agricultura, Medicatio, Venatio, & Ars fabrilis : quamuis earum aliquae inter artes non seruiles, sed nobiles recenseantur. Ad cognoscendam artium nobilitatem tres sunt regulae. Prima est: artes , quo pricipue exercentur per virtutes animi, prs stant ijs, quae exercentur pr cipue peri vires corporales. Secunda est : quae im- sperant, sunt praestatiores illis,quq parent. Tertia est : quo corpus non 'dant, &coinquinant, sunt nobiliores illis,quae ''dant, & inquinant. Patet inductione . Nam Logica, Rhetorica, Poetica, Gram' matica, qui praesertim exercentur per in genium , & virtutes rationis, prs stantio res sunt artibus remigandi, ferendi onera &c, quq parum requirunt ingenij,mu Itum virium corporalium . Ex eadem ratione artes pingendi, sculpendi, construendi horologia, & alia quaedam opificia , ii ' quibus plus reqiii ritur ingeni j, quam virium, pt e stant agri culturae, lignarie &cin quibus requiritur plus virium, minu

416쪽

De diuisione artium . 389

ingenij. Rursus in aedificatoria, architectura , qας praecipit, nobilior est artibus

manualibus,quae exequutur iussa architecti . In militia imperatoria , p rq stat arti

militum parentium,praesertim cum ad imperandum requiratur ingenium, & virtus animi, ad exequendum vires corporales. In nauigatoria ars gubernatoria, quia imperat,& exercetur praecipue:per rationem , pr stat coeteris exequentibus . In medicatoria ars medici, qui imperat, e sthonorabilior. Demum videmus artes , quae corpus inquinant, & foedant, qualis est agricultura, coquinaria &c.esse vilissumas omnium , licet sint maxime necessariae, & utiles. Insertur ex dictis prestantissimam inter

praeli eas facultates esse moralem, ac prum dentiam , praesertim prout comprehendit politicam, quae debet residere in principe supremo . Primo enim intendit finem spret stantissimum, nempe felicitatem totius ciuitatis , aut gentis . Secundo est maxime architectonica, cum imperet omnibus alijs artibus,etiam imperanti in exercitu Tertio gubernatio,per quam tota ciuitas, aut gens ordinatur ad felicitatem, requirit maximam virtutem intellectus, & voluntatis. Qu)ia tamen corruptio optimi

est pessima , sic quemadmodum vera, &germana politica est optima , Utpote per

417쪽

39o Quaestio XXI. quam princeps se ipsum,& totam gentem ordinat ad optimui hoc est ad felicitatem communem , ita pessima est falsa, de mala politica, qui non est prudentia , sed versutia , per quam contempta felicitate propria, & communi totius gentis, ordinantur omnia ad bonum temporale dominanti S . Ad argumentum in contra ium : licet omnes artes sint in ratione , tamquam in subiecto , & exerceantur per actus rationis , tamen rat sonales proprie sunt illae

solae, quq habent pro fine , & opere faciendo, ordinationem actuum rationis,&signorum, ut e X plicatum est . Illae vero , quς habent alium finem, ut statuam , saltationem, cantum &c, vocantur uon rationales .

Vtrum quattuor facultates speculas tuae sentscientia subalternantes, o virtutes intellectus. XXII. ' Ta Rimo videtur, quod nulla ex quatuor

L facultatibus siti scientia , vel virtus intellectus. Facultates enim incerte , &fallibiles non sunt scientiae, neque virtutes intellectus , sed quatuor facultates e numeratq sunt incertar, & fallibiles, ut patet ex diuersitate opinionum; ergo non

418쪽

Descientiis subalternantibus. 39 Isunt scientie, neque virtutes intellectus . Neque dicas, quod ad hoc, ut aliquis habitus habeat denominationem scientiet, sufficit, quod habeat aliquas cognitiones certas, & euidentes, licet habeat etiam aliquas cognitiones probabiles, & incertas : denominatio enim sumitur a potiori, ideoque totus habitus denominatur scie-tia a parte in fallibili. Nam contra est, quia quod non lassicit ad virtutem, a sortiori non sufficit ad scientiam, cum Om nis scientia sit virtus ; sed non sufficit ad

virtutem, quod habeat aliquos actus veros , sed debet nunquam posse errare, ac dicere falsum; ergo non suffcit ad scientiam,quod habeat aliquos actus veros,sed requiritur , Ut nunquam pollit errare, ac dicere falsum . Et ratio a priori videtur esse, quia bonum e X integra causa, malum ex unius defecti; ergo ad hoc, ut aliquis habitus sit virtus, ac scientia , requiritur,

ut sit in fallibilis secundum omnes actus :eo vero ipso , quod habet Aliquem achim fallibilem, amittit rationem scientiae, ac

virtutis .

a. Scientia debet esse de obiecto necessario, & aeterno; sed nullum ens creatum

est necessarium, & qternum; ergo logica, physica,& mathematica, quq agunt solum de ente creato , non sunt scientis : imo nec metaphysica est scientia, nisi secun-

419쪽

39a XXII. dum illam partem, in qua agit de Deo. 3. Videtur, quod physica non sit seientia,

neque virtus : nam fundatur in sensibus; sed sensus cum sint fallaces , non possunt tribuere certitudinem' requisitam ad vi tutem, & scientiam; ergo physica non est virtus, neque scientia . q. Videtur, quod logica non sit scientia. Ex Aristotele enim a. Metaph. cap. I. ab surdum est simul scientiam, & modum,

sciendi quaerere ; sed logica est modus se tendi, & de illa loquitur Aristoteles eo

loco, ut docent Auerroes, Sanctus Thomas, Scotus , aliique interpretes communiter ; ergo logica non est scientia. Confirmatur, quia I Rhetor. cap. 6 docet dialecticam, re Rhetoricam no esse scientias, sed lacu MaeS- , . s. Videtur,quod physica, mathematica, &logica sint scientiae subalternatae metaphysice, cum obiectu in earum contineatur

sub obiecto metaphysicae, & utantur prin cipiis metaphysicis. Respondeo quatuor facultates prima'

rias partim esse scientias,atque adeo vir tutes intellectus , partim vero habitus o pinatiuos. Omnis enim facultas in f 'rens circa suum obiectum notitiam' certam, &euidentem veritatum scibilium ex primis

principiis per illationem syllogistieam O,li est scientia, & a fortiori virtus intellectus: i

420쪽

l De scientibi subalternantibus. 393ctus; sed facultates dictae secundum aliqui

partem sui sunt huiusmodi; multae enim

iveritates euidenter inferuntur in mathe-

matica, in physica, in logica , & in meta-

physica: e X gr. in logica infertur euidenter , quod nouemdecim modi concludunt

necessario, alij quadraginta quinque sunt inutiles; ergo quatuor facultates sunt scie-tiae, & a fortiori, virtutes intellectus . Et quia multas veritates stri biles inferunt a priori per causas, multas a posteriori per effectus, & signa , ideo partim sunt scientis per feet ,& a priori, partim imperfectae , & a posteriori . Addo, quod quia potior pars, & nobilior absolute vocatur physica,mathematica, metaphysica, & Iogica, potest absolute, ac simpliciter dici, quod quatuor facultates sint scientiae, ii telligendo nomine ipsiarii partem potiore Secundo dico, quod sunt scientiae proprie non sub alternatae, sed sub alternantes . Vt enim dichim est quaestione S. ad scientiam proprie subalternatam requiris

tur , ut ad suas conclusiones utatur principiis non per se notis, sed demonstratis in alia seientia; sed physica , mathematisca, & logica demonstrant suas conclusiones ex principijs propriis notis per se per speciale lumen ipsarum , qualia principia sunt in logica dicttim de omni,dicti mde nullo, quae non inferuntur per demon-l

SEARCH

MENU NAVIGATION