장음표시 사용
471쪽
qqq o io XXVIII. indistinctionis . nego. Dum dicimus,
quod plures homines non disserunt in natura , sensus est solum , quod non sunt dissimiles in natura , non autem est senesus , quod non distinguantur in natura , cum Vere naturi plurium hominum distinguantur non minus , quam homines habentes talem naturam ; ergo solum potest inferri, quod plures homines lia' beant in natura unitatem quamdam sini-litudinis , quam omnes concedimus , non autem, quod habeant unitatem exclusi-uam distinctionis , quam soIum negar
Ad 3. Si natura Petri, & Pauli pone
rentur sine singularitatibus , non distinguerentur , sed identificarentur ; ergo habent unitatem quandam priuatiuam is , per quam secundum se praecise deberent identificari, nisi impedirentur a fingulari tatibus . Respondeo , quod suppositio est impossibilis , adeoque sequitur utraque 'lpars contradictionis , quod nimirum. ex una parte distinguerentur, ex alia part non distinguerentur. Deberent distingtia, quia distinguuntur se ipsis; remanerent eaedem naturae ; ergo distinguerentur. Ex
alia parte non possent distingui, quia du naturae non possimi distingui, nisi una sthaec , alia si altera ; sed ablatis singularitatibus , una non esset haec , nec altera
472쪽
De υniuersati in singularibus. qqs esset altera, ergo non distingueremur .
Confirmatur: nam unaquaeque natura
identificatur omnimode cum aliqua singularitate saliena in completa , ut dicetur
inferius; ergo dum naturae remanent eaedem,retinent aliouam singularitatem, per quam sufficienter distinguuntur. Ad q. Dum fit quaestio realis, utrum de
tur uniuersale a parte rei, non quaeritur svirum singularia habeant a parte rei unitatem quamdam purae similitudinis, ac co- uenientiae in natura. id enim est certum, &a nullo negatur: sed quaeritur , ut suam detur natura communis pluribus singularibus , quae sit una unitate maiori, quam
purae similitudinis ; ergo dum aduersar si concedunt, quod natura communis hambeat unitatem purq similitudinis , sed dicunt, quod talis unitas sufficit ad uniuerale , diuertunt a qu stione de re ad quae lionem de nomine. Nomine enim uni uersalis non intelligitur unum a parte rei unitate purae si mih tudinis, quod possit esse in multis , sed unum a parte rei unitate non purae similitudinis , potens esse in multis. Sed de hoc inferius quaestione sequenti. Ad s. Natura diuina non est uniuersalis , sed summe , ac maxime singularis . Natura enim uniuersalis est natura secundiana 'se una , quae pollit communicari plu
473쪽
ribus naturis singularibus ; sed naturia, diuina ita est una , ut non possit pluribus naturis singularibus communicari, curio repugnent plures naturae diuinq; ergo natura diuina non est uniuersalis, sed summe , & maxime singularis . Ex eadem ratione Deus non est uniuersalis , cum non possit communicari pluribus Di)s, sed maxime singularis . Dum ergo dicitur, quod uniuersale est unum in multis, sensus est, quod uniuersale est unum in multis, quq sunt multa in eadem ratione; e. g. quod sit homo unusn multis hominibus singularibus; equus unus in multis singularibus equis . Dicetur tamen quaest. Iphys in qua l agetur de supposito , quod licet natura diuina on sit uniuersalis logice in sensu explicato , est tamen uniuersalis constitutive ,
in quantum potest esse in pluribus sup-ostis .
Utrum unitas conuenienter definia tur, ac diuidatur .
V Idetur, quod non sit e ueniens dinfinitio , qua unitas definitur negatio diuisionis . Primo quia unitas est proprie iras entis, & maxima ipsius perfectio; sed
474쪽
De unitate . qq 7 negatio non est perfectio, nec proprietas entis ; ergo unitas non est negatio diuisionis. Confirmatur quia Deus est maxime unus; sed Deo non competit ulla negatio ; ergo unitas non est negatio .
a. Unitas est proprietas entis realis, adeoque conuenit soli entibus realibus ;ergo definitio unitatis debet esse talis , ut conueniat solis entibus realibus; sed hoc quod est habere negarionem ditisonis conuenit etiam negationibus , & non entibus ;ergo essentia unitatis non consistit in nogatione diuisionis. 3. Definitio debet esse per priora,& n tiora , sed diuisio non est prior, neque notior unitate 3 ergo unitas non bene definitur per negationem diuisionis. q. Videtur, quod unitas non bene diuidatur in transcendentalem , & praedicamentalem. Unitas enim transcendentalis esset illa, quae est proprietas entis , ac conuenit omnibus entibus cuiuscum que sint praedicamenti οῦ unitas pridicamentalis esset illa , quae propria est solius praedicamenti quantitatis ; sed explicari non potest, quaenam unitas propria sit pridicamenti quantitatis I ergo mala est diuisio unitatis in trascendentalem s& predicameri alem. . Videtur , quod unitas nee bene di- 'idatur in numericam , seu singularem
475쪽
& uniuersalem, cuius species sunt specifica , generica , & analogica . Male enim diuiditur in membra quorum unum de tur a parte rei, aliud detur solum per intellectum ; sed unitas singularis , & numerica datur a parte rei, unitas uniuersalis datur solum per intelIectum 3 ergo&c. Confirmatur, quia dici non potest, quod unitas specifica, & generica dentura parte rei. Vnitas enim specifica est unitas in specie; unitas generica est unitas in genere , sed species, & genera non dantur a parte rei, sed solum per intellelechim; ergo unitas specifica , ac generica non dantur a parte rei, sed solum per,ntellectum ., Respondeo , quod Aristoteles S. Me
saph. cap. 6. tex. 7. cum enumerasset plu ra genera Vnitatum, concludit . Universὸ enim quaecumque diuisionem non habent, qua tenus non habent , eatenus unum dictin7ur γυι si quatenus homo diuisionem non habet , onus est homo , si quatenus animal unum animal, si quatenus magnitudo una magnitudo . Ex his verbis possumus colligere talem definitionem unius in concreto. Vnus , quod quatenus tale diuidi non potest in plura eiusdem rationis eum diuise . E. g. Petrus est unus homo , quia licet possit diuidi in animam, & corpus, tamen non potest diuidi in plares homines c aceruus
476쪽
t De Unitate. qq9 ι lapidum est unus aceruus , quia non po Itest diuidi in plures aceruos eiusdem rationis ; idem dic de reliquis . Ex definiqtione unius in concreto possumus desum lire desinitionem unitatis in abstracto . Esti enim per quam ens quatcnus tale ditiidi ne- ' quit in plura eiusdem rationis ctim diuiso e .g unitas, qua Petrus est unus homo, est ,
t per quam diuidi non potest in plures ho
EX eo , quod unitas consistat in quada iudi uisibilitate,ut dictum est,sequitur,quod quo maior est indivisibilitas, eo maior est unitas . Porro summa indivisibilitas est , perquam aliquid neque est pars , neque constat ex partibus . Quod enim constat/ex partibus habet esse diuisum in plura sentia partialia; quod vero est pars habet complementum essendi ab alia comparte
ergo etiam ad summam unitatem requiritur , ut res neque sit pars, neque constet ex partibus . Hsc summa unitas vocari
potest unitas simpliciter simplex, & est propria solius Dei, qui neque constat ex
partibus, cum sit omnino simplex : neque potest esse pres, quia pars recipit complementum essendi ab alia comparte ; sedi Deus habet esse omnino perfectum, &completissimum ; ergo non potest recipere complementum essendi ab ullo alio; ergo non potest esse pars Hanc summam
477쪽
nitatem nulla creatura potest habere ruitia que ibet creatura , vel est pars , vel constat ex partibus. Omne enim ens crea-lltum completum est compositum saltem ex natura & subsistentia, adeoque constat ex artibus: omne ens creatum in completum,icet pol si non constare ex partibus , ta men est essentialiter pars alicuius potius, ut dicetur etiam inferius suo loco , cum agetur de subsistentia. Quia vero primum,& perfectissimum est ratio, vel causa caeterorum , ideo sumnia, ac prima unitas dies nae essentiet est ratio , vel causa omnium aliarum unitatum,& omnium numerorum,
qui per tales unitates constituuntur , ita ut ipsa non sit pars proprie ullius numeri, laec ab alia unitate principietur . Est pri-tina ratio omnis numeri,qusa est ratio nu-tineri ternarij diurnarum personarum , &est causa numerorum pene innumerabilium existentium in creaturis , nec includitur in ullo numero tamquam pars per
fectibilis per alias partes totius numeri, sed purὸ tamquam adaequatum principiutotius perfectionis , quq est in tali numero . E conuerso unitates create & sunt pars numeri, quia adduntur unitati diui-ns tamquam ab ipsa accipientes totam 'suam persectionem , & sunt causati ab aliqua alia unitate, nimirum diuina. Post unitatem summam, seu sinpliciter
478쪽
simplicem sequitur unitas simplex,per qua aliquid non constat ex partibus , sed est
pars. Omnia composita excepto fortasse continuo componuntur tandem ex unitatibus simplicibus, hoc est non constantibus ex partibus, ne procedatur in infinitum, sed talibus , ut sint partes compositi. Et quia , ut dictum est , omnia entia creata completa sunt compositara , ideo omnia entia creata completa sunt numeri constantes ex unitatibus simplicibus et solus Deus est unitas nullo pacto composita . Tertia unitas est composita , & est per quam ens ita est unum, ut constet e X par tibus : e. g. homo est unii non simplex sed compomum, quia constat ex partibu S. Eo vero ens magis est unum tali unitate, quo partes , ex quibus conitat , sunt minus diuisae quo adesse , & magis sibi inuicem communicant suam perfectionem :e. g. homo est magis unus, quam e Xerci tus , quia homo componitur ex partibus, hoc est anima , corpore, & unione , quae magis sibi inuicem communicant suam persectetonem, quam eommunicent milites, ex quibus componitur exercitus . Similiter quod est unum per se magis est Vnum, quam quod est unum soIum per accidens , ex eadem ratione . In quo Ve'ro consistat unum per se, vel per accidens dicetur suo loco . Con-
479쪽
l Constat vero inductione uniuersaliss-ma , quod entia completa , quae maiorem habent unitatem, atque indivisibilitatem, habent etiam maiorem entitatem, ac per fectionem. Ita Deus, qui summe est unus, est summe perfectus . Angeli maioren habent unitatem, quam homines , cum no constent exanima, & corpore, sicut homines , ideoque sunt persectiores hominibus . Ex Angelis vero illi sunt perfecisiores , qui per unum actum plura cognoscunt distincte, ideoque habent maiorem v nitatem in cognoscendo . Homines sui perfectiores brutis , quia hominis anima non constat eX partibus, sicut animς bru-
Forum : vel si animς brutorum persecto tu in sunt in diuisibiles, ut docent Thomi- , adhuc anima hominis est simplicior, i quia potest esse sine materia, secus animae brutorum. Ex brutis, quq diuidi non possunt in duo , quales sunt equus, leo , canis &c. sunt perfectiora insectis , qu possunt diuidi in duo , quorum utrumquei vivat, cuiusmodi sunt serpentes, & alia . Insecta sunt perfectiora plantis, quia
maiorem habent unitatem , &indiuisibilitatem;)insecta enim diuisa non uiuunt , sicut plante , quarum partes si plantentur in te rra , ita ut trahant alimentum, solent euadere in alias plantas. Plantae adhuc sunt minus diuisibiles mixtis, ideoquα-
480쪽
De Unitate . Isunt magis virq , quam mixta in animata , quae conseruari posiunt etiam facta maxima diuisione . Adhuc elementa sunt magis diuisibilia , quam mixta S & demum materia prima, que est omnium maxime diuisi bilis , ac minime una, cum fasa . quacumque diuisione, conseruetur, esti mperfect issmum ens, & minime unum . Constat etia inductione quodque ma is sunt unum, sunt eminenter, ac virtualiter plura . Ita Deus,qui summe est unus,
est etiam eminenter omne ens, cum con 'tineat omnia in suo esse, & in sua perfectione , ac possit uniuersa causare . Angeli in quantum habent species ingenitas, per quas cognoscunt res omnes , sunt quodammodo omnia intelligibilia . Anima rationalis est omnia in potentia , in quantum potest acquirere species omniurerum. Animalia sunt in potentia omnia sensibilia . Plante in quantum assidue nutriuntur fiunt semper plura ,& plura oentia . Insecta sunt in potentia omnia selementa . Elementa vero habent esse limitatissimum . Preter diuisionem unitatis in simpliciter simplicem , simplicem, & compositam, diuiditur etiam in trascendenta et in , &predicamentalem, singularem, & uniuersalem , numericam , specificam, generi cam, & analogicam, ut iam explicabiturin