Quaestionum philosophicarum Syluestri Mauri Soc. Iesu liber primus quintus. .. Liber primus. Continens primam partem Logicae hoc est summulas, quaestiones proemiales ad philosophiam, & scientias, & quaestiones de vniuersalibus in communi

발행: 1670년

분량: 615페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

Φ quaestio XXX.

lium O modalis esset distinetio duorum , separabilium non mutuo ; sed hoc est falsum: sequeretur enim , quod Personardi

.uinae non distinguerentur realiter ,

cum non sint mutuo separabiles , sed omnimodo inseparabiles ; ergo &c. 6. Non explicatur , quid sit distinet iobrinalis ex natura rei; verum distinctio suscipiat magis, S minus,ita ut quae distinguuntur Tealiter magis distinguantur , quam quae solum modalirer ; ergo non conuenienter traditur doctrina de distinctionibus . .

Respondeo, quod sicut bonum definitur per appetibilitatem, & dicitur esse ρ , quod omnia appetunt ; pulchrum describitur per delectabilitatem , & dicitur e se , quod delectat contemplantem'; sic identitas, ac distinctio definiri debent per affirmabilitatem , & negabilitate Iα-M dicendo, quod identitas est assirmabilitas in recto unius de alio : dis tinctio est negabilitas in recto unius de alio .

Verum quia ad hoc , ve aliqua: sint assi r-mabilia , aut negabilia a parte rei , debent certo modo se habere in se ipsis,ideo tradita prima explicatione identitatis, ac distinctionis per affirmabilitatem, ac ne gabilitatem , inquirendum ulterius, quo modo res debeant se habere in se ipsis,ad hoc ut sint affirmabiles , aut negabiles in

492쪽

De Identitate , ac distinctione . q63 tecto, eo pacto , quo tradita prima laxpli- Catione pulchri per hoc , quod delectet Contemplantem, inquirendum est, quot pacto debeant res se habere a vi sint con ille nap Ianti delectabiles. In hoc autem manifestum est primo , quod quae non habent a parte rei aliquam tunitatem, & communicationem , per quat se inuicem communicent, non sunt assi rimabilia , ideoque ad identitatem, & amrimabilitatem requiritur aliqua unitas, Ricommunicatio . Secundo manifestum est,iquod unitas, qua aliqua se communicanti separabiliter, non lassicit ad identitatem , l& ideo anima, & corpus , & uniuersim materia, & forma , modus , & res, quia se inuicem communicant separabiliter, non sunt idem Tertio nec sufficit ad identitatem communicatio, qua unum se communicat alteri productive, & in diuerso supposito , & ideo Pater eternus , licet communicet Filio totam suam perfectioinem , quia tamen communicat producti lue, & in diuerso supposito , non identimicatur cum Filio, & uniuersim causa non

lidentificatur cum effectu , nec producens leum producto .l His exclusis, explicandum, qualis Uni lias sit identitas. Dico, quod identitas est

lamma unitas desorum spectantium ad Nnum

ibi ristum . Porro summa unitas abstrahit

493쪽

q66 . quaestio XXX. a triplici modo, quo unitas potest dici summa, & ab hoc triplici modo sumi potest triplex gradus identitatis. Primo unitas summa est summa indivisio,& inseparabilitas duorum existentium in uno supposito , per quam utrumque est εquὶ inse parabile ab alio, sicut a se ipso a & h cpotest vocari identitas realis infimi gradus , vel identitas summa physice .

Secudo unitas summa est summa communicatio duoru existentium in uno sup

posito , per quam alterum sque perfecte se communicat alteri, cui sibi ipsi, ita ut non minus perficiat alterum, quam se ipsum; & haec vocatur identitas summa metaphysice. Τertio unitas summa est sum a conuenientia duorum,quorum virum que consentiat cum altero in omnibus omnino prs dicatis, non minus quam cum seipso ; & haec potest vocari, identitas sum

ma logice , quia est conuenientia in omnibus prs dicationibus . Vocatur etiam a recentioribus identitas virtualis intrinseca; ab Aureolo vocatur identitas repetitionis , per quam omne praedicatum ,

4quod dicitur de uno, repetitiue potest dici de altero. Omnes istae identitates fundant mutua a firmabilitatem in recto. Cu enim

dicimus , homo est animal raiianateiassirma-inus identitatem summam etiam logice, per quam homo & animal rationale con

494쪽

De Identitate , ac distinmone . 667 sentiant in omnibus praedicatis, ac sint omnibus modis idem: cum dicimus,quod Paternitas est diuina essentia , affirmamus , quod Paternitas habet cum diuina essen-.tia identitatem summam metaphvsice, per quam essentia diuina ita perfecte comm n

nicat se ipsam , & totam suam perfectionem paternitati, sicut sibi ipsi, licet nor

habeant identitatem summam logice, eo quod non consentiunt in omnibus praedicationibus , cum essentia identificetur cutribus Personis, Paternitas non ident, ficetur cum tribus personis . Cum dicitur, quod animalitas est realiter rationalitas, assirmamus , quod habent identitatem

realem infimi gradus, seu summam physice , per quam in uno supposito hominis ita sunt inuicem inseparabiles , sicut animalitas est inseparabilis a se ipsa, licet fortasse non habeant identitatem summam logice, neque metaphysice . Triplici identitati opponitur propor tionaliter triplex distinctio . Identitati virtuali intrinsecet, seu summae logice opponitur distinctio virtualis intrinseca , seu distinctio logica obiectiua , quae definiri potest , recessus duorum babentitim sum

mam identitatem metaphysicam ab identitate

summa logice, per boc quod possint dissentiro

in aliquibias praedicationibus: e. g . natura diuina , &paternitas, distinguuntur logice,

495쪽

q68 u aestio XXX. eu virrualiter intrinsece quia licet habeant summam identitatem metaphysicam , tamen possunt dissentire , & de facto dissentiunt in aliquibus pra dicationi bus , ut in hac , quod natura identificatur cum tribus personis , Paternitas non identificatur cum tribus personis . Iden litati summε metaphysice opponitur distin.ctio formalis ex natura rei, quae poteit vocari distinctio metaphysica obiectiva ,& definiri potest ; recessus duorum realiter id entiscatorum ab identitate summa metaphrise , per hoc , quod non aeque perfecte se corn-lmunicent alteri, sicut i iam, e. g. probabiliter rationes generi ce, & disserentia les, ut rationalitas , & animalitas alatn-Puuntur metaphysice , seu formaliter ex natura rei, quia licet habeant identitatem summam phvsice, per quam una est inle- parabilis ab altera non minus, quam a te ipsa, tamen animalitas non aeque se com lmunicat rationalitati , sicut sibi ipsi, ut di-lcetur inferius . Demum identitati reali ,

seu summe physice opponitur distinctio ire alis generica, quae definiri posset ecessus lab identitate plasica, per quem duo vel noui spectant ad unumsuppositum, velisectantse-lparabiliter . lDistinctio realis generice seu summa- physice subdiuiditur in distinctionem realem specistce, & distinctionem mo lem

496쪽

De Mentitate , ac distinctione. 669 Distinctio realis specifice est , qui e interce

dit inter duo, qtior*m Utrumque potest esse , quin istatur alteri intrinsece; e.g. tres Personae diuinae distinguuntur realiter , quia nulla persona unitur alteri ita, ut illam intrinsece perficiat per se ipsam . Similiter anima , & corpus realiter distinguun- tur, quia & corpus potest esse , quin unirtur animae , & anima potest es e , qui avniatur intrinsece corpori. Distinctio mo-d lis est, quae intercedit inter duo , quorum unum sanitim potest esse , quin uniatur alteri intrinsece , e. g. motus , quo ego moveor sdistinguitur modaliter a me , quia licet meus motus non possit esse , quin vitiatur intrinsece mihi , tamen ego possum es sine tali motu , atque adeo quin uniar tali motui. Hinc potest colligi definitio modi . & formalitatum obiectivarum. Mindus enim est entitas , quae non potest esse a , quin uniatur intrinsece alteri , quod potest esse sine illa. Formalitates obiectivae sun erasiones formaliter ex naitira rei distinctae , 'Iquarum nulla potest esse , quin Oniatur alieri intrinsece ad constitiaendum aliquod unum ..e g. animalitas, & rationalitas hominis sunt formalitates obiectivet, quia nec ani malitas hominis potest esse , quin uniatur intrinsece rationalitati, nec rationalitast potest esse , quin uniatur animalitati a d. hominem constituendum . i

497쪽

67o ...estio XXX. Ad I. Cum dicimus,quod identitas est

assirmabilitas unius de alio,non significatur, quod quae habent identitatem debeat habere aliquam pluralitatem a parte relinam procul dubio quq habent identitatem a parte rei omnibus modis summam nullam a parte rei habent pluralitatem ,

qua detur unum, & aliud cum aliqua distinctione a parte rei et solum igitur significatur, quod identitas est affirmabilitas duorum nullam habentium pluralitatem a parte rei , sed habentium aliquam pluralitatem ratione nostra, in quantum su/muntur ut duo per duos conceptus , per quos unum constituitur subiectum , aliud praedicatum i propositionis assirmantis

quod sunt idem . Ad a. Patet ex dictis Iam enim est explicatum quid requiratur a parte rei φd hoc , ut unum sit assirmabile de alio . Ad 3. Cum genus diuiditur in spe ies,

quarum una participat rationem generis

simpliciter, altera solum proportionali ter,& cum addito aliqualiter distrahente , etiam definitio generis debet ita Conuenire speciebus , ut uni conueniat simpliciter, alteri proportionaliter, & cum ad-:dito distrahente. In casu nostro sola dissstinctio realis est distinctio simplici ter: di stinctio rationis non est distinctio simpli citer , sed solam secundum quid , M ad dendo

498쪽

De Identitates, ac distinmone . 67 Iaddendo ly rationis, ergo definitio disti citonis debet conuenire simpliciter distinctioni reali, distinctioni vero rationis debet conuenire solum secundum quid,& cum addito distrahente. Distinctio igitur realis est negabilitas duorum secundum rem ipsam: distinctio rationis est ne ga bilitas rationum , seu conceptuum d eadem re . E. g. distinctio rationis inter hominem,& animal rationale non est negabilitas hominis de animali rationali, sed negabilitas rationis definitivet hominis de ratione definibili eiusdem. Similiter distinctio virtualis non est simpliciter distinctio, sed solum est distinctio virtualis, ita ut ly virtualis sit additum distrahens ;ergo non est negabilitas simpliciter , qua possi absolute dici, quod unum non sit aliud , sed est negabilitas secundum quid,

qua potest tantum dici , quod unum non est aliud virtualiter, ita ut ly virtualiter sit additum distrahens . Proportionaliter est philosophandum de distinctione ex natura rei . Addo, quod sicut color diuiditur in album , nigrum, & alios col res medios, sic distinctio diuiditur in realem , & rationis, & distinctiones aliqualiter medias, cuiusmodi sunt virtualis, &formalis ex natura rei, quae aliquid par ticipant de utraque ; de reali in quantum sunt rebus intrinsecae; de distinctione ra':

499쪽

q7a questio XXX.

tionis , in quantum non fundant negabilitatem , per quam res negentur simplici'ter , sed solum secundum quid . A sq. Sicut Angelus sumitur duplici iter; primo pro genere communi omnibus substant ijs creatis completis spirituali ibus a secundo pro Angelis vItimi chori ;l sic distinctio realis sumitur dupliciter 'primo progenere communi ad omnes d stinctiones, per quas res sunt negabilest simpliciter; secundo pro specie distinctio lnis , per quam duo sunt ita negabilia , , ut Virumque possit esse , quin uniatur a teri iptrinsece . Distinctio modalis in lcluditur in distinctione reali genericulsumpta, quo non est membrum diuisio-inis, per quam distinctio diuiditur in rearilem , & modalem , sed est ipsum genus ldiuisum : at non includitur in distinctio' lne reali specifice sumpta . . . , Ad 3. Iam dictum est , quod distinctio

realis pro vi opponitur modali non bene definitur negabilitas duorum mutuo festa

rabilium, alioquin eius definitio non conueniret distinctioni diuinarum Personarum, quq est realis : sed definiri debet ,

negabilitas duorum , quorum utrumqtie potest, esse quin υniatur alteri intrinsece modo e X plicato. . . Ad 6. Distinctio suscipit mareas, & mi' nus. Cum enim sit recesius ab identitate,

500쪽

De Identitate , ac distinctione . q73& a summa communicatione duorum , quo minus receditis eo est minor . Identitas omnibus modis summa metaphysice,& Ioσice est identitas virtualis . Distinctio virtualis, seu logica est minima omranium distinctionum intrinsecarum rebus, quia est recessus a summa communicatio-ine logica , cum summa communicatione metaphysica Distinctio modalis est malior formali ex natura rei, quia est recusellas a summa inseparabilitate Distinctio

realis in creatis est maior modali, quia cum per illam utrumque. possit esse , quin intrinsece uniatur alteri , magis adhuc re dita summa communicatione perfectiua , quam modalis, in qua Vnum solumspotest esse, quin intrinsece: vniatur alteri. Distinctio tamen realis diuina rumis

Personarum est minor etiam distinctione modali , quia est negabilitas duorum , communicantium in tota etantia , &persectione: ideoque S. Thomas par. I. q. qQ. ad tertium docet illam elie mini

SEARCH

MENU NAVIGATION