Quaestionum philosophicarum Syluestri Mauri Soc. Iesu liber primus quintus. .. Liber primus. Continens primam partem Logicae hoc est summulas, quaestiones proemiales ad philosophiam, & scientias, & quaestiones de vniuersalibus in communi

발행: 1670년

분량: 615페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

531쪽

ad su bstantiam, atque adeo est esse accidens ; ergo omnes differentiae accidentis includunt accidens in sua definitionei . Breuiter esse ordinatum ad constituenduentis ens in sua specie est esse entis ens; sed omnes differentiae accidentis per se ipsas sunt rationes ordinatae ad constituendum accidens , seu entis ens in sua specie; ergo omnes differentiae per se ipsas sunt entis ens; ergo accidens includitur in definitione omnium differenti

rum accidentis.

Dico tertio : in Deo nulla ratio generica distinguitur ex natura rei ab ulla ratione differenti 1li , immo nulla ratio ab soluta' distinguitur ab ulla ratione ab oluta. Probatur, quia nulla ratio distinguitur ex natura rei a ratione, in cuius definitione includitur ; sed omnis ratio generica, vel quasi generica astirmabilis de Deo includitur in definitione rationis differentialis Dei; ergo &c. Minor pro batur: nam differentia Dei est, per quam est ens omnino illimitatum , & totale continens totum esse : diuiditur enim ens primo in Deum, & creaturam,hoc est inens perfectum , & continens in se totum esse, R in ens imperfectum , & partiale non continens totum esse sed in definitione illimitationis, & continentio totius

esse in eluditur omnis ratio quasi generica

532쪽

De distinctisnegraduum . So affirmabilis de Deo ; illimitatio enim, &Continentia totius esse mala iseste includit in sua definitione, & quidditate esse ens, esse substantiam, viventem, sapientem,Sc. cum haec omnia sint aliquod esse ; ergo omnis ratio quasi generica assirmabilis de Deo includitur in differentia Dei, ac proinde nulla ratio assirmabilis de Deo distinguitur ex natura rei a differentia Dei. Hinc vero ulterius sequitur , quod in Deo nulla ratio absoluta distinguitur ab ulla alia ratione absoluta. Patet : nam omnis ratio absoluta includitur in definitione cuiuscunque alterius rationis absolute e. g. misericordia diuina includitur in definitione diuinae iustitiae ; ergo &C. Probatur antecedens: nam iustitia diuina est iustitia omnino illimitata,& continens totum csse , & per hoc differt a iustitia creata , qui est limitata, & non continet totum esse ; sed iustitia illi initata , & continens totum esse includit in sua definitione etiam esse misericordis; ergo iusti ita diuina includit in sua definitione mi-ericordiam, & misericordia iustitiam ,& quaelibet ratio absoluta Dei omnem aliam rationem absolutam. Ideo reij cienda est omnino sententia Scoti distinguens in Deo rationes absolutas ex natura rei: aufert enim a Deo optimam differentia, qtis est esse ens omnino illimitatum,& in-Y clu-

533쪽

so 6 Quaestio XXXII, l

cludens totum .

Dico quarto : in creatis dantur:rationes generico distinctir formaliter ex natura rei a rationibus differentialibus: Probatur , quia rationes , quarum neutra i cluditur in definitione adaequata alterius distinguuntur ex natura rei ; sed dantur multet rationes genericae, ac differentiales, quarum neutra includitur in definitione adaequata alterius I e. g in homine ratio generica est animalitas , ratio differentialis est rationalitas , & nec animalitas includitur in definitione ad quata rationa litatis , nec rationalitas in definitione ad quata animalitatis ; ergo in creatis dantur plures rationes genera cae, ac disse rentiales distinctis ex natura rei. Minor probatur ; nam si quaeratur, quid sit animalitas , nunquam ponetur in eius definitione rationalitas; & si rursus quaeratur quid sit rationalitas, nunquam ponetur in eius definitione animalitas ; sed cum quae ritur quid sit res , aut ratio , quaeritur definitio ad quata explicans totam quid-ditatem rei; ergo nec rationalitas includitur in definitione animalitatis, nec animinalitas in definitione rationalitatis .

Respondent non, nates dupliciter passe quaeri, quid sit aliqua ratio : primo quae rendo definitionem simpliciter adequata explicantem totaliter quid sit a parte rei.

534쪽

De Distinc Bone graduum . IOIsecundo quq rendo definitionem in adae quatam , & prici suam explicantem quid

sit praecise , in quantum concipitur aliquo conceptu in adaequato, & praescindente ab alijs rationibus , cum quibus identificatur a parte rei. E. g. dupliciter potest quiri, quid sit rationalitas , primo quq rendo quid sit simpliciter a parte rei,& tum quaeritur definitio simpliciter adaequata explicans totam quidditatem rationalitatis, prout est a parte rei; & quia ad quid ditatem rationalitatis, &cuius cunque rationis speetat omnis ratio, cum qua id ntificatur, ideo definitio adaequata rationalitatis prout est a parte rei debet e Xplicare omnia, qtas cum ipsa iden-rificantur;& quia cum rationalitate identificatur animalitas, ideo per definitionem adaequatam rationalitatis debet explicari etiam animalitas , & ex eadem ratione In definitione adaequata animalitatis debet explicari rationalitas. Secundo po' test quaeri, quid sit rationalitas tion simpliciter , I a parte rei, sed praecise i aquantum concipitur conceptu in adaequa ro , quo formaliter praescinditur ab animalitate, & alijs rationibus ab ipsa indistinctis ex natura rei, & tunc non quaeri

tur definitio adqquata rationalitatis , sed tu ad quata, & praecisa,explicans quid sit,inon simpliciter, sed pr scindendo ab ani

535쪽

3OS questio XXXII. malitate, & a caeteris rationibus d a qui

bus praestanditur per conceptum in adaequatum; ergo ex eo, quod aliquae rationes praecisae mutuo se excludant in sua

definitione prscisiua, non potest arguidistinctio illarum ex natura rei , sed solum distinctio per intellectum , & ratio

nem precisivam , ac proinde ruit tota doctrina de distinctione formalitatum . Vt reij clam hanc doctrinam,& pro bem conclusionem duo stippono . Primuest , quod sicut duo sunt genera veritatum ; quaedam sunt ita proportionatae intellectui humano, ut possit de ijs naturaliter acquirere cognitionem certam a s& euidentem; quq dam ita ipsum excedunt , ut non possit de ijs acquirere cognitionem certam, &euidentem; ita sunt duo genera quid ditatum quidam ita proportionatae , ut possit de ijs intellectus noster acquirere cognitionem quid ditatiuam adaequatam G quaedam ita excedentes , ut non possit de ipsis acquirere cognitionem ad equatam , sed solum in adaequatam , vel mere abstractivam . Ratio est, quia sicut intellectus humanus est naturaliter aptus ad cognoscendas qua sedam veritates certo , & euidenter, ita idebet esse naturaliter aptus ad cognoscedas quasdam quid ditates adaequate , quidditatiue . Si vero quaeratur, qu nam

536쪽

De Dictinctione graduum . SO9ditates sunt cognoscibiles quid ditatiue , M adaequa te ab intellectu humano , quae vero solum inada quate , & abstraci ue , dicendum quod quid ditates materiales,& sensibiles sunt cognoscibiles ouidditatiue , & adaequate , e conuerso quid ditates immateriales e & In sensibiles sunt cognoscibiles in adaequate, & abstractive . Ratio est, quia obiectum proportionatum

intellectus quodammodo sensitivi, hoc est utentis ministerio sensuum est quid ditas sensibilis, & materialis ; obiectum

vero proportionatum intellectus non

utentis ministerio sensuum est quidditas insensibilis, & immaterialis; sed intelles humanus est in kllectus quodammodo sensitivus, hoc est tet .s ministitio sensuum, intellectus angelicus est in sensitivus , nec utens ministerio sensuum , ;ergo obiectum proportionatum intellectus humani est quadditas sens bilis, &materialis ; quid ditas vero insensibilis,& immaterialis excedit humanum intellectum & est proportionata angelico; sed intellectus humanus potest acquirere naturaliter cognitionem adaequatam , &quid ditativam de suo obiecto proportio nato , de excedente vero potest acquirere solum in ad squatam ; ergo Sec. Ideo Aristoteles , & ex eo Sanctus Thomas T. par, qu st. 8ῖ. art. 7. in corp. R quaest.

537쪽

3Io ouaestio XXXII. 8 s. ar. 3. & T. & pluribus at js locis do- icent, quod obiectim proprium,& primuintellectis humani est quid ditas rei materialis , quod intelligendum de obiecto

proportionato I docent cliam quod de rebus immaterialibus, utpote excede

libus possumus habere aliqualem cognit onem , sed imperfectam, ut videre est apud Sinctum Thomam prima parte aquςst. 88. articulo secundo . Secundo suppono, quod sicut ex veri tatibus cognoscibilibus certo, & euidenter ab humano intellectu , quaedam sunt cognoscibiles certo , & euidenter solum mediate per discursum ex alijs veritatibus, & tales sunt veritates demonstrabiles , ac scibiles ; quq iam vero sunt cognoscibiles certo , & euidenter imme

diate , & ex terminis, & talia sunt prima priΠcipia per se nota, & non ulterius demonstrabilia ; sic ex quid ditatibus cognoscibilibus adequate, & quid ditatiuequq dam sunt cognoscibiles quid ditatiue,& adaequale solii mediate per alias quid-ditates, & tales sunt quidditates proprie definibiles per genus , & 8 fferentiam, quidam sunt cognoscibiles quid ditatiue,& adaequale per se ipsas , & tales sunt prima principia definitionum, seu prima genera, & prime differentiae per se quid ditatiue nota , & non ulterius desP

538쪽

De distinctione g raduum - SI Inibilia per alia genera , & per alias disserentias . Ratio utriusque est, quia sicut ne procedatur in infinitum in demonstrationibus dari debent prima principia noulterius demonstrabilia , sed per se nota, sic ne procedatur in infinitum in definitionibus manifestantibus quidditatem pergendis, & differentiam dari debent prima genera, & primae differentiae non ulterius

definibilia per genus, & differentiam, sed

per se quid ditatiue nota. His suppositis,i e ij citur do trina Nominalium, & probatur conclusio . Nam rationes cognitae conceptu quid ditatiuo , &adaquato, quarum neutra includitur in definitione ad equata alterius, distinguun tur ex natura rei; sed plures primae rationes generi ce, & differentiales, e . g. ani malitas, & rationalitas cognoscuntur a nobis conceptu quid ditatiuo , & adaequato , ut die tam est in fine secundi supposti;

alioquin nulla quid ditassensibilis, &ma terialis esset a nobis cognoscibilis quid-ditatiue , & adaequa te concra primum sup

tuo se excludunt a sua definitione adaequata nam neque in definitione adaquata animalitatis includitur rationalitas,neque in definitione ad quata rationalitatis in recto includitur an malitas; ergo tales ra tiones geneticae, & differentiales distinguuntur ex natura rei. Y 6 Coa-

539쪽

sra Qui iis XXXII

Confirmatur primo , quia quid sint, vel non sint rationes quid ditatiue & adaequate cognitae innotescit ex terminis, & demonstrari non potest ; nam definitio explicans quid est res non demonstratur, sed est primum principium demonstrationis , sed comparando rationes genericas, &disserenti alas quidditatiue cognitas, e- g animalitatem , & rationalitatem non innotescit, quod animalitas sit rationalitas, sed potius innotescit oppositum, eo pacto, quo comparando colorem, & sonum innotescit , quod color non est sonus ergo I&c. Adde quod intellectus non magis pe'netrat rationem entis, & clteras rationes transcendentes,qtiam rationem animalis, R alias non transcendentes'; scd de ratio ne entis, & ta anscendentibus certificatur,

quod includuntur a parte rei in quiddita'

te omnium differentiarum, & omnium rartionum postiuarum ; ergo etiam de ratio

ne animalis certificaretur quod includitur a parte rei in quid ditate suarum disserentiarum , si vere includeretur; non certificatur ; ergo ideo quia non includitur. Et confirmatur a fortiori, quia noster intellecius minus penetrat differentia Dei, quam differentiam creaturarum; sed de differentia diuina certificatur, quod includit in dia quid ditate omnes rationes

absolute praedicabiles de Deo , ut dictum C st

540쪽

De disti nctione graduum . III est conclusione tertia ; ergo si differentiae creaturarum includerent rationes gene ricas in sua quid ditate,certificaretur dotali inclusione . Et ratio a priori est, quia conceptus quidditatiuus adaequatus ratio' num est perfecte representativus ipsarum; ergo cum conceptus quid ditatiui non exprimunt inclusionem rationum, nec rationes se includunt a parte rei, adeoque distinguuntur. Ad hunc vero modii argumentandi ducimur ab ipsa natura . Vnuso uisque enim comparans esse animal, Ur esse rationale, & aduertens quod non se

includunt in sua quid ditate, statim dicit , quod licet idem homo sit animal simul ,& rationale , tamen in eo aliud est effeta animal, aliu d esse rationale , eo pacto , quo licet videamus , quod idem corpus est simul figuratum & coloratum , adhuc dici, mus , quod aliud est esse figurattim , aliude se coloratum et et sicut potentiae senstiuae non solum certificantur de proprio obiecto sensibili, sed etiam de eius priuatio ne , ut colligitur ex Aristotele a. de ansema te X. Ioa. eo pacto , quo per potentia visuam non solum certificamur, an aer sit lucidus , sed etiam an tenebrosus, cum lumen non videmus; sic intellectus, cuius proportionatu in obiectum est quid ditas

rerum, & rationum materialium , non

solum certificatur, quid stat , sed etiam

Y s quid

SEARCH

MENU NAVIGATION