Quaestionum philosophicarum Syluestri Mauri Soc. Iesu liber primus quintus. .. Liber primus. Continens primam partem Logicae hoc est summulas, quaestiones proemiales ad philosophiam, & scientias, & quaestiones de vniuersalibus in communi

발행: 1670년

분량: 615페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

571쪽

cie diuersis ; ergo secundum se praecise specie disserunt. Respondeo potius esse per se notum principium oppositum :duae disserentis specie diuer' debent respicere ut naturale perfectivum rationes generi cas omnino similes. Probatur, quia

illud est per se notum, quod sequitur ex de scri ptione explicante quid sit res; sed ex descriptione explicante quid sit differentia, sequitur,quod diuers; differentiae

debent respicere rationes genericas secundum se omnino similes ergo,&c Probatur minor . differentia enim est ratio per quam primo differunt quae secundum se pret cis e sunt omnino similia ; ergo differentis respiciunt rationes generica Si omnino similes. Confirmatur, nam sicuti quia motus est actus,quo mobile mouetui, respicit mobile, quod antecedenter adimotum non mouetur, ita quia ratio dis iferentialis est actus , quo res differt, re ispicit rationem, quq antecedenter non

differt. Hinc patet rationabili stimum lesse appetitum , quo differentia exigit persectibile antecedenter non differens. Appetitus enim,qui est iuxta naturam rei, est maxime rationalis ; sed iuxta natura disserentiet , qua res constituantur primodisserentes, est, ut respiciat rationes antecedenter non differentes , ergo a &ci Aequi uocatio oritur ex eo,quod confundan

572쪽

De distinctione graduum . FqStur appetitus,quo res respicit aliquid ,quia est tale, & quo respicit, ut sit tale a primus enim appetit rem , ut iam talem , secundus e conuerso , & uterque est rationabilis . Persei tibile, ce perfectivum sibi mutuo respondent ; sed tum respondent, cum perfectibile est quale exigit perfect i-uum . Perfectivum vero ordinatum ad dandam rationi perfectionem, qua primo

differat specie ab aliis omnino similibus, cxigit persectibile omnino simile , & e

Eodem pacto Iuuntur argumenta , quibus impugnant proprietatem characte-l risticam . Cum enim proprietas characte ;ristica sit differentia , qua res omnino similes secundum speciem constituuntur indiuidualiter dissimiles, ac differentes,' exigitur exigentia pure determinabili, &per hoc differt ab aliis proprietatibus, quae rebus competunt non ut primo differant, sed quia iam disserunt . Ad Io. Ex eo, quod sententia allata sit contra omnes scholasticos, respondeo certum esse , quod Thom istae & Scut istae , quos sequitur Fonseca s. metaphys aliique ex nostris contra Nominales conueniunt in admittenda aliqua cistinctione , ex parte obiecti inter rationes metaphysicas, licet differant in modo nominandi,& explicandi talem distinctionem ; ergo hec

573쪽

'haec sententia quoad rem ipsam fortasse plures habet sectatores, quam Opposita . Est quidem verum quod auctores admittunt distinctionem cum reali identitat o :sed hanc etiam ego concedo , ut dictum est quaest. Jo. Nec dicas inseparabilitatem non sufficere ad identitatem realem : ne go enim de inseparabilitate rationum co liuentium unicam essentiam . Potentiqigitur animae licet inseparabiles non sunt realiter idem cum anima , quia cum sint accidentales , non constituunt unam essentiain cum substantia animq ; eX accidentibus enim & substantia non potest constitui una essentia . Aristotelem, & Sanctum Thomam puto stare pro nobis . Licet enim dicant praedicata non distingui re, sed ratione, tamen sensus est, quod distinguantur ratione obiectiva su siciente ad contradictoria intrinseca sine reali distinctione, quod etiam nos dicimus . Quod Vero inter ea, quq sunt idem realiter, ponant distinctionem rationis suffcientem ad contradictoria intrinseca, patet ex Sancto Thoma prima par, quaest.28-art. y. ad primum, ubi ex Aristotele 3. Phys. t. 21 docet principium illud ,

qua stini eadem Uni rertio , sunt eadem inter

se , intelligi de iis, quae sunt idem re , &ratione , sicut tunica , & vestimentum at posse ea quae sunt ita idem uni tertio re,

574쪽

De distinctione graduum . 367 ut distinguantur. ratione, distingui Hater lse, ideoque docet Aristoteles loco alle gato, quod actio, & passio , licet sint idem

cum motu realiter, tamen quia distinguu-tur ratione, distinguuntur inter se ; sed eo ipso quod duo , quς sunt idem cullL-ν tertio, distinguuntur inter se, recipiunt i praedicata contradictoria intrinseca a teretio, cum quo identificantur; tertium e uim

non distinguitur , ipsa distinguuntur ab eo, a quo tertium non distinguitur ; ergo Aristoteles , & Sanctus Thomas inter ea, iquae sunt realiter idem, concedunt distinctionem rationis obiectivae, hoc est isti-lcientem ad intrinseca contradictoria . . Confirmatur, nam Sanctiis Thomas prima sparte quist. I. art. s. docet Deum non e se

se in genere , quia semper id, A quo sumitur disserentia, se habet ad id υnde fumii tirnus, sicut actus ad potentiam 3 unde cum in lDeo non adiungatur potentia actui, impossibile is quod sit in genere, sed h*c ratio nihil valeret , nisi ex parte obiecti id, unde sumi-i tur genus, se haberet ad id, unde sumitur differentia , sicut potentia ad actum G ergo supponit, quod ex parte obiecti ratio generica se habeat ad rationem differentialem, sicut potentia ad actum. Art. deinde septimo eiusdem quaestionis concludit Deu esse omnino simplicem per haec verba . Cum enim in Deo non sit compositio , neque

575쪽

, que quantitatiuarum partitim, quia corpus non est i neque compositio formae , Ur materiae,

neque in eo sit aliud natura . σ suppo it Mm , neque aliud essensia , oe esse , neque in eo si . comositio generis , t ' disserentia , neque subiecti , Ur accidentis , manifestum est , quod nulls modo compositus est , sed est omnino flex . Aliae compositiones ,quas excludit, sunt ex parte obiecti; ergo etia copositio lex genere , & differentia est ex parti obiecti; praesertim cum nihil spectaret adprobandam diuinam simplicitatem, quod Deus ratione mere extrinseca non sit compositus ex genere, & differentis 1 .l Hinc patet, quod cum locis allegatis San-lcius Thomas dicit genus, & differentiam distingui non re , sed ratione, & per con derationem nostratia, loquitur de distinctione rationis obiective , quae sola repugnat diuin smplicitati. Locus adductus Aristotelis ex primo Posteriorum non concludit. Solum enim asserit, quod quico oscit, quod Omne triangulum habet tres angulos' aequales duobus rectis , cognoscit aliqualiter id etiam de hoc triangulo, quod etiam ego concedo ; at non negat, quod differentiae triangulorum addant aliquid distinetum ratione obiectiva a ratione generica trianguli, quod solum ego

l Sed omnium clarissime sententiam no

stram l

576쪽

De distinctione graduam . 3 09stram docet Sanctus Berna idus strin. So. in cantica , ubi probans magnitudinem animae rationalis, hoc est capacitatem aeternorum distingui ab anima , licet sit inseparabilis , sic arguit. Nulla forma est id, cuius est forma es autem munitudo

frma animae ; nec enim ideo non forma , quia

lin separabilis est illi,boc si qtiidem sunt substan

tiabs disserentiae omnes; hoc nun modo pγο-prie propria, sed etiam propria quaedam S non igitumua magnitudo animat, non magis qκam sua mgreaeo cornus , quam stitis candor nix ,

quam sua risibilitas , seu rationalitas homo , Erc. & paulo post , solasumma , ex increatanaitira hanc sibi Dindicat meram, singata remque suae existentiae plicitatem,υt non aliud, Ur aliud, non alibi quoque Ur alibi , sed ne is

modo quidem , Ur modo inueniatur in ea s .

Nempe in semet manens quod habet es , &c. Quid poterat expressus dici pro mea sententia, in qua assero gradus creatos distingui cum omnimoda inseparabilitate , in Deo omnia esse idem .

Virum

577쪽

quoio XXXIII.

Pirum intellectus ociat et niue

sio XXXIII.

V Idetur quod intellectiis nullo pacto

possit facere uniuersale I. quia nihil otest dare alteri, quod non habet in se ; ed intellectus humanus non habet in uniuersalitatem, sed singularitatem ; ergo

non potest dare naturae uniuersalitatem 1 qua faciat naturam uniuersalem. a. Intellectus humanus accipit cogni tionem a sensibus , e. g. accipit cognitio nem colorum a sensu visus , ideoque coe cus a natiuitate non potest habere cognition ςm colorum, ut Aristoteles docet T. post. tex. 33. I sed sensus non cognoscunt uniuersale, sed singulare; ergo intellectus non potest cognoscere uniuersale , sicut coecus natus non potest cognoscere colores , ergo neque potest facere uniuersale . ' 3. Si Intellectus faceret v murriat', faceret cognoscendo; sed non potest facere uniuersale cognoscendo; ergo non potest facere uniuersale. Probatur minor : in tellectis enim cognoscendo non potest immutare naturas rerum, e . g si pomum

578쪽

De abstractione uniuersalir. SSI sit acerbum, quomodocumque intellectus illud cognoscat , numquam reddet dulce, vel non acerbum ; sed naturae a parte rei non sunt uniuersales , sed singulares , ut dictum est quaest. 28; ergo intellectus non potest cognoscendo naturas facere uniuersales .

Neque dicas, quod intellectus per cognitionem confusam , qua cognoscit naturam sine singularitatibus, abstrahit naturam a singularitatibus, quibus multiplicatur, &diuiditur, & sic naturam reddit in diuisam , & unam; nam Vnitas,& uniuersalitas non minus debent esse intrinsecq rebus, quae denominantur uni uersales , & vnae , quam albedo, vel dulcedo debeant esse intrinsecae rebus , quae denominantur albae, vel dulces ; ergo ex

eadem ratione, cX qua res non possunt

vere fieri albae, vel dulces per cognitionem extrinsecam intellectus, non possiminature vel e fieri Vniuersales per cognitionem extrinsecam intellectus. q. Si intellectus deberet facere uniuersale , maxime propter scientias , quae debent sp culari non singularia, sed uniuersalia , sed scienti debent speculari naturas rerum prout sunt;iergo si res a parte rei sunt singulares, intellectus non debet illas per suam cognitionem facere uni uersales. Et confirmatur, quia ad scientia

579쪽

Issi quaesiis XXX III.

non requiritur cognitio fingens , cum somnis fictio sit contra veritatem , quam unice quaerunt scientiae; sed per cognitionem facientem uniuersale intellectus fingeret , ergo ad scientias non requiritur cognitio faciens uniuersale .

s. Si intellectus faceret uniuersale , vel faceret per operationem intellectus agentis ,vel per operationem intellectus postibilis ; vel per cognitionem absolutam , vel per coinparativam vel per directam, vel per reflexam ; non potest explieari

quo ex dictis modis faciat uniuersale , ergo intellectus non potest facere uniuersale. Respondeo duo axiomata esse communiter recepta. Primum est modus operandi' sequitur modum essendi. Secundum modus cognoscendi sequitur modum essendi . Ratio primi axiomatis est , quia unaquaeque res habet modum operandi conformetro suae naturq,& illi debite proportionatum, ideoque ex propria operatione cognoscitur , ac demonstratur natura rei ; e. gquia homo habet naturam rationalem 3, habet etiam modum operadi rationalem , & ex modo operandi rationali , quem is habet homo, cognoscitur hominis natura rationalis. Ex primo axiomate probatur manifeste secundum. Cognitio enim est Propria operatio naturae cognoscitiue; sed

580쪽

De abstra tione uniuersalis . SSI ex primo axiomate modus operandi sequitur modum essendi ; ergo in natura cognoscit tua modus cognoscendi sequitur modum essendi. Hinc est, ut unica

via demonstrandi a posteriori , seu per ese fectum quales sint essentiq rerum , desumenda sit ex operationibus , quae sunt e seleelus rerum ; unica via demonstrandi a priori, seu per causam , quales sint opem rationes rerum , desumenda sit ex essentiis , quae sunt causae operationum a & ad

penetrandas tum essentias rerum, tum earum operationes sit unice necessarium considerare muttiam earum proportione .

Ut igitur in pret sentia explicemus modii cognoscendi , quo natura intellectitia cognoscit, ac facit uniuersale , debemus explicare mutuam proportionem inter mo dum essendi, & modum operandi, aO co gnoscendi naturae cognoscitiuae . Triplex est forma, & natura cognoscitiua . Prima est , quae est omnino alli gata materil corpore et , ac sensibili, di accidentibus materiae, quq sunt locus , tempus, figura , & alia huiusmodi, quae vocantur accidentia indiuiduantia ἰ e, g animaequi ita est alligata materiae, seu corpori equino , ut omnino dependeat a tali corpore, & eius accidentibus, nec p ossi esse extra corpus sine figura , sine M ioco, & tempore materiet , & sine aliisi A a ac

SEARCH

MENU NAVIGATION