Claudii Sesellii ... De republica Galliae & regum officijs, libri duo. Ioanne Sleidano, interprete. Adiecta est Summa doctrinae Platonis, de repub. & legibus Ioannes Sleidanus

발행: 1548년

분량: 248페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

: D E RE P. GALLI Aa quas exp ugnauerat, prouinciis,eisla ad suam militiam assuefactis, utebatur. Hi sunt, quos uulgo Ianizaros appellant. sed crudele est hocinstitutum re immitane,&laturum aliquando perniciosum atq; exitiale Turcico imperio. Ianizari enim milites, pertaesi tandem domin tum illum tyrannicum di inhumanum, excitata rebellione summam impcrit it ver se partientur olim , idque eo magi , quod nullas habent possessiones,& sti Dendijs tantummodo uitam tolera N. Issa igitur, quam supra dixi, ratio, mi to est oc humanior ec ad diuturnitatem utilior . Alterum est, ut quae loca uideo huntur posse defendi,pr sertim quae posta suntur finibus, muniantur rebus omnibus necessarijs,ut uel tum annum

obsidionem sustinere possint , in eo magna est adhibenda diligentia, di alquid negligenter admirustratum erit in i 'eum,euius culpa factum est, seuere uio dicandum. Eiusmodi locis praesciendi sunt egregii duces di imponendi milistes,quantum satis uidebitur, exercit ei quidem illi, & ad omnia serenda pasrati, qui deditionem minime fati ni,

quandiu subsidij spes ulla erit reliqua.

162쪽

Upiant, nisi extrema inopia dc neces, state adducit. Quapropter externo milite utendum est, qui nullas habeant ijs Iocis facultates aut agros. hi enim fraudi atque corruptelae minus sunt expoli. t ipsum uero duccm oportet magna praeditum esse uirtute, quem milites ob seruent oc reu reantur quem peritiae rei Hilitaris nihil lateat. Sunt enim qui e cellant, quum praelio dimicandum est, qui tamen ad tolerandum obsidionem di procurandum ea quae sunt in angustiis necessaria, minime sint idonei. Sed Praeter eam, de qua saepe iam diximus, experientiam, requiritur etiam in duce Prudentia, ut iis,quae ad quan occasi; Onem incidere solent, mederi possit, ut militibus animum addat, eos o inni factone atm turba prohibeat,ut an nonam a tm cibaria recte et idonee distribuat,& id genus alia procuret. Liberali er autem habendi sunt duces,ne uel inopia coacti, uel per iracundiam,turpiter

aliquid faciant, oc prouidendum est, ne sint cupidi &auari . nam id genus

homines. etiam ut fortasse non turpem

aliquam deditionem faciant, pecunias

163쪽

DE RE P. GALLI AE Eorrupti, quod inprimis est metuetis dum: tamen quia sunt ad rem familiainxem intenti, sumptus necessarios sepebraetermittunt,& minus accepti sunt militibus,oc amplificandi sui causa, soris ead hostem multa faciunt, quae peruuli non carent. Nihil igitur his, praeter loci defensionem, committi oportet, neque concedendum est ut in uili adminia

siratione aliquid sibi sumant, imo cohώsultissim um erit ut oc ipsi Sc milites, nisi graui de causa , non prodeant longius. et minime sint familiares oppidanis, nee in suas munitiones quenquam admitatarit,nisi quantu opus erit ad usum quostidianum. Congressus enim illi oc cola loquia magnis saepe incommodis Occa sonem praebent. Et haec quidem haei nus dicta sint ; quomodo ui oc armia conseruanda sint ouae bello depimus nunc autem de legitius atque iure quae dam nobis dicenda restant. Haec eniim disciplina in eiusmodi prouinciis, muluia magis, quam in priscis atm auitis possessionibus est necessaria, tametsi diuetrum sere fieri indemus. Et quanquali ex iis, quae supra commemorauimus, saus intelli i potest, quomodo sit ad mitil

o stranda

164쪽

endi ad disciplinam milites , quomodo de com neatu caeterisq; rebus prouideri dum, oc exercenda mercatura, re miluis eridae controuersiae: tamen speciatim oc.istinctequgdam mihi sunt explicanda. Generale praeceptum est,quodin latissiane pater,ut multitudinis oc populi coni noditatibus inseruiatur, quantilia, quisdem abs* regis Soccupatae prouincis detrimento fieri possit. Primo igitur, cum ius redditur nillil est tribuendum perscidis,sed aequabiliter omnibus illud est communicandu ad eam. rem conastituendi sunt homines idonei. Hoc ea him Sc ad placandum Deum, di ad conciliandam multitudinis beneuolentiam, Pertinet,eorum etiam, qui priuatim sibi aliquid tribui,& ab aequitate deflecti uolunt. Nam hi cum non impetrant,quod cupiuiant, errorem suum agnoscunt, ociudicem propter integritatem magni faciunt. Alterum est, utin iis rebus, quae nihil aut parum ad principem spectant,

populo cocedatur uiuere suo more,prs sertim initio , ne* conantur assuetum uitae genus mutare,imo consultum erit,

ut exteri, qui cum ipsis uiuunt, eorum

165쪽

DE RE . GALLIA sese moribus uitaeo modo accommes

dent, quantum possint,nisi sorte illi si a sponte nostris institutis sese tradant. Hanc rationem secutus Alexander magnus, summopere sibi conciliauit atque' devinxit animos eoru, quos bello uicitia DLCum enim ipsorum ingenijs atq, naa turs conuenienter sese gereret, hoc eva, cit, ut illi quamplurimum sibi ab eo trisbui, ec magnopere se diligi iudicarent. Veruntamen si temporis conditio seret, sensim reuocandi sunt comitate qua, dam ad nostrum uiuendi more ut sus consuetudinis obliti, aequabiliter nobiascum uiuant,quod Romanos secisse consat. Quod si regi ipsi non sit integrum

diutius apud eos comorari , prsse feret tamen situm at naturam regionis uala

de sibi placere, re quandia per occupa tiones atque negocia sibi liceat, libenter ibi permansurum esse,& pro ipsorum salute, nulli se labori, nullis impellus alisque periculis uelle parcere . sed interixim iis locis aliquem praeficiet, cui proispter uirtutem plurimum posse tribui confidit. Hic autem prouincis praes

eius; ut sit liberalis di sumptum faciat, uto sibi familiares habeat lectissimos ui

166쪽

LiBER SECUNDUL '. ros, Oportet, qui tam pacis quam belli rationes intelligant, & consilio iuuare possint. Huic etiam ut ampla tribuatur authoritas a rege, necesse est, ut obseequentem 5c ossiciosum habeat popul U. et in rebus non magnis indulgere possit atque condonare ijs qui deliquerint. cum enim eiusmodi est facinus,quod ad rempub. pertinet, regis arbitrio reseravandu est,ut supra quom diximus,C onstituendi sunt autem uiri prudentesat que boni, legum Q periti di consuetudivis patriae, qui ius dicant. Et quoniam exteri non tam iacile regionis morem Gi,stituta percipiunt,res ipsa postulat, ut ex incolis eligantur, qui probitatis atm doctrinae laudem in primis habent. His omnibus prςficiedus est aliquis ex/aernus , qui sit magnae uirtutis, qui relis quos in officio contineat, nec ullius hoε minis causa uel periculi metu ab aequitare deflectat. Hunc Ac rex ipse et regionis praesectus Duore ec ope sublevabunt, i nec ullo modo iurisdictionem impedia ent, occa opus erit,authoritatem quo suam interponent . Hac enim ratione conciliatur hominum uoluntas:quod si uero negligenter atque remisse agitur.

167쪽

DE RE P. G ALLI Atant si iudices praesereque suis priuatim

commodis, plus quam reipub. student. magnus oritur populi non fremitus modo, sed oc contemptus . Tertium est, ut rex caeteriq; prssecti,honore di omni hamanitatis genere adficiant eius regionis' Incolas,eos prssertim,in quibus aliquid est dignitatis at* consilii re quorum peram sperant utilem ipsis fore. in hos aut in ipsorum liberos, propinquos oc. amicos distribuendae sunt platrςm tam Ecclesiasticae,quam ciuiles praefecturae, ad quas idoneus quis uidebitur.Quae uero sunt maioris momenti, quaessi ad reipub. salutem ac dignitatem inprimis pertinent,eas non nisi probatissiniis Maris,qui populo sint accepti, tribui bpo tet . Si qui sunt etiam praestantes in aprouincia, ac bene de repub.meriti hos mines idonei ae populares,ijs recte coitimittentur maior quaedam munera, letiam summaret,quandkripserit opem atque fidei nos no poenitebit. Natura ea nim sic comparatuest, ut ei, qui sit eiust dem originis atque linguae, qui eisdem assileuerit legibus at institutis,multo libentius omnes, quam externis,obtemin. perent . uerum incidit aliquando temo

168쪽

LIBER s EcUNDVS mpus,ut secus faciendum sit. Suntenim quibusdam in populis factiones , eo fir , ut utri malint externi alicuius do minatum ferre, quam alterius partis iragit imo subessse imperio. Cum igitur iacum casum res deuenit, prsficiendus est

aliquis externus,hs,quas antea comm moraui , praeditus uirtutibus,aut ad eas quam proxime accedens . deinde , oporam rex dabit, ut offensionem omnem

tollat,& utran saetionem sibi concilia ei,si quidem fieri potest. sin autem, prora uidebit, ne illorum odia prorumpar,nem

Uereipub. noceant. Neutris uero sese dabit , sed in quibus maiorem fidem atque inrtutem perspexerit, eos magni faciet, di hoc quidem, cum ab utrilip amari se intellexerit. Verum si certis indicus coagnoscat, non esse ipsorum eandem erga se uoluntatem,tum eos, qui animo sunthenquolo, modis omnibus amplisca, his, sic tamen ut ne cui faciat iniuriam. Amplificandi autem di ornanditis sunt rationes, ut praefecturas oc honores ocemolumenta in ipsos conserat, oc agris atq3 possessionibus augeat, pro cuius merito,& quanti ipsos prae caeteris faciaat,non obscure declaret. Qua tamen inre

169쪽

DE RE P. GALLIAEliare est adhibenda moderatio, ut nihil affectui uel studio priuato, sed meritis atque officiis omnia tribuere uideatur. nam si qui sunt alterius factionis non mali, ijs consimilem quo beneuolentiam praestabit, ut reliquos ad se peIliciat.

In caeteris autem rebus omnibus parui momenti, praesertim, in iuris ad miniis stratione, seruabit aequabilitatem. quia hus autem in rebus plurimum est honoris at commodi, in hs praeseret quos maxime sibi fideles arbitratur. Eam eanim factionem cuius explorata sit fides, ec a qua certum subsidium expectatur, in amicitia continere, alteram uero quaesit inimica, humilem atque infirmam redigere, ne possit nocere, multo praeastat,quam illam deserere, debilem eissicere, hanc uero, quam adiungere tibi non possis, quaeq; alieno sit animo,pausiperiorem existere. Nam si utrio caua am habeant offensionis, futurum sit ais liquando , ut reconciliati coniuratiora ne aliquam faciant. Opus igitur hic est: non mediocri dexteritate, ec quod suν Pra quoq3 diximus,neutris adhaerenda est,nisi quantum reipub. salus requirit. Considerandum est etiam,an qus nobis

170쪽

LiBER SECUNDU& m άduersatur factio, plus quam altera pos sit, an uero minus. Nam si est infirmioor, aut iis, quas expQsui, rationibus, ad Oiscium oc aequitatem facile adducetur, aut si recuset,non magnam nocendi si cultatem habetat. Verum si opibus &potentia superat, neque benignitate adiungi potest, tum certe altera factio sieest cohonestanda benefieqs , ut oc hi, cur in ossicio permaneant, oc illi, cur a Ituas accedant partes , causam habeant. at* interim tamen ita sunt arcta ndi, itacet dissimulanter, ut minimum nocere

possint, re obseruandi studiose, quid

agant, quid moliantur, quibuscum sua consilia communicent,praesertim qua do tempus metu atque suspitione non

carebit: ac si quid animaduersione diagnu admiserint, seuere sunt uindicandi Quod si etiam probari factum non satis idonee possit, interim tamen graues inotercedant suspitiones, licet illos uel rea legare aliquo , uel iubere satisfacere ataque cauere, datis fideiustaribus, ec oca cupatis ipsorum, si quas habent munitionibus: uerum ita, ne quo adficiana cur damno si nihil in eis residebit culps

Ato haec sere sunt, qus in administraaetione

SEARCH

MENU NAVIGATION