D. Basilii Magni, Archiepiscopi Caesareae Cappadociae, De moribus orationes 24., a Simone Magistro ac sacri palatij quaestore ex eius scriptis olim in unum congestae

발행: 1564년

분량: 396페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

res exantiatis, & oneribus opprimimini ,& ego reficiam uos . periculosum est repellere eos, qui nostra opera ad Christucontendunt, quique iugum illius salutare subire nolunt. Anteacta autem uita, eorum, qui accedunt, penitus cognoscenda est, ac iis quidem, qui aliquid iam antea boni gessere, disciplinae magis perfectae tradendae sunt: eos uero, qui ex aliquo improbo genere uitae egressi, ad magis exactam , nempe cognitionis Dei uitam descendunt, discernere oportet, quibus moribus sint, ac etiam atque etiauidere, ne sint inconstantes, ac in commutando genere uitae faciles . nam taliucommutatio facile in suspicionem uenit,

quique praeter hoc, quod nihil sibiipsis

utilitatis afferunt, insuper auctores sunt

aliis noxae . cum autem omnia cura dc

diligentia facile corrigantur , & timor Dei cunctas prauitates longe eXuperet, nec de iis statim desperandum est, sed deducendi sunt ad ea gymnasia, quae illis respondeant, & ex tempore, ac laboriosis certaminibus , periculum faciendum est, eorum iudicii, ut si quam constantiam in ipsis inesse inuenerimus, sine periculo ipsos recipere possimus. sin mi nR ν

112쪽

nus, cum sint adhuc extra monasteria , reiicere, ita, ut, nullo nocumento, e

rum uitae periculum, societati fiat. Maiuero ab illustri aliquo genere uitae, exemplo domini ad humilitatem contendit, huic praecipere oportet, ut sit ueluti aliquis e numero eorum, qui ab hominibus externis ignominia afficiuntur: & diligenter obseruandum est , an eum omnino non pudeat, opera nauare Christo. at COS, qui, cum iugo seruitutis sint o

stricti, ad collegia confugiunt, prius be' ne commonitos propriis dominis par est remittere, exemplo beati Pauli ; qui ubi genuisset per euangelium Onesimum, Philemoni ipsum remisit , illi quidem persuadens , iugum seruitutis , si quis

domino suo omnino complacere studeat, hominem regno coelorum dignum efficere ; hunc uero admonens, ne solunIei eas minas remitteret, quas iactarat, sed ut etiam meliori esset in eum animo .

quod si contigerit prauus dominus, iniqua , & illegitima in mandatis dans, α, seruum cogens, ne praecepta Dei ueri Do-mini nostri Ia , v Christi teneat, pro ui -ribus enitendum est, ne Dei nomen per

.seruum illum male audiat, si quid perpe'

I. . . traret

113쪽

traret quod Deo non probaretur. certaimen autem illud perficitur & recte se habet, aut quia seruus ille praeparatur ad tolerandas eas afflictiones, quibus affligitur ; eo quod magis parcre Deo, quam hominibus oporteat; aut quia illi, qui ipsum suscipiunt, eaS tentationeS, quae ipsis propter illum inducuntur, sustineat illos uero, qui matrimonio cum sint de uincti , ad hoc genus uitae se recipiunt, percunctari oportet, an mutuo consensudd faciant, iuxta Apostoli praescriptum,& sic multis. testibus praesentibus, recipiendus est ille, qui se conseri quod si altera pars dissenserit, & contra tuerit, minoris ducens reconciliationem cum Deo, tum in mentem ueniat Pauli, qui ait, In pace uocauit nos Deus. c uligitur rebus propriis, eo animo ut Christusequeretur, uale dixit, is eas res, quae ad se pertinent, ne despiciat ac pro nihilo putet ; sed elaboret, ut ea, omnibus di ligentissime collectis, quae ia Deo quasi consecrata sunt , omni cumireuerentia administret: vel ipse, si potest, & stir, uel per eos, qui sunt electi, non sine muru ta inquisitione . scire enim debet peric losum esse , eas res, aut suis relinquere,

114쪽

.ut earum procurationem cuiuis homini committere . nam si is, qui regiaru possessionum curam sibi concreditam ha het, quantiis nihil ex partis iam rebus seia moueat, sed negligetia quadam ea, quae acquiri potuerant, non acquirat, crimine non uacat: quam, quaeso, eum con

demnationem expectare par est, qui negligenter ac remisse, eas res, quae domino dicatae sunt, administrat Z Nam mulido repudium remittere, non est res comporis negligere, sed animam a pestifero

Consensu cum corpore abducere, & esse extorrem, sine domo, sine re familiari, sine amicis, inopem, uitae non studiosum, a negotiis abhorrentem, ab omnibuS coa. merciis alienum, humanarum doctrina rum rudem, paratum denique eas for mas in corde suscipere, quae ex diuina doctrina imprimuntur. Praeparatio autem cordis nihil aliud est, quam obluuione perpetua delere eas doctrinas, quae ex praua consuetudine ipsum praeoccuparant. Primum igitur omnium danda est opera illi uiro, cui Deus cordi est, ne ignoret, quomodo sermone uti debeat :sed & sine contentione interroget, & sine ambitione respondeat , neue eum intere in pellet,

115쪽

pellet, qui cum sermonem conseri, & uri maxime si quid praeclari in medium pro ferat: neque studeat ad ostentationem Ioqui, uerum certum modum tum dicen adi, tum audiendi sibi definiat. Discendum est autem absque ullo pudore, & docendum sine inuidia. & si quid ab altero hauserimus, idipsum non est celandum, sicuti improbat mulieres solent, dum spurios partus supponunt, sed grato animo

auctor dicti praedicandus atque aperien dus est . Vocis uero tonus medius est se Mandus; ut neque lenitate sua auditum diffugiat, neq; intensionis magnitudine sit molestus . id uero, quod eloquθndum est , prius secum reputet, atque ita dCanum sermonem proserat. Caeterum incongressionibus facilem , in colloquiis uero dulcem se praebeat; ne urbanitate suauitatem captet, sed cohortatio su uitate, ac benignitate condiatur, repulsa omni in loco asperitate . na si te prius ipse humanum exhibueris, facile te ferre poterit is , qui curatione opus habet . Vtilis omnino est nobis illius castigationis norma, qua usus est uates ,.qui Dauidem uitiis se inquinantem, non ipse condeamauit, sed personam aliam in ducens ,

116쪽

duces, ipsum sutipsitus peccati iudice coinstituit, quo ipse, sententia contra se lata,

non amplius haberet ansam increpanti se irascendi . nam ut aquaeductus ostendit proprium fontem; ita sermonis naturacor, quod illum edit, declarat. & quemadmodum in praeceptionibus medicoru, quae scite, & cu ratione fiunt, utilitas, quae ex ipsis manat, uel maxime post factam experientiam inclarescit; sic etiam & in spiritualibus exhortationibus, ubi exi tum acceperint, qui denotet praecepta stum demum prudentia, & fructus ipsorum, quae ad emendationem uitae spectant, ac perfectio ipsa demonstratur . INam qui labentem erigere uult, debet omnino longe altior esse illo, qui ceci dii ; at qui ex equo prolapsus est, Opua

habet altero , qui eum extollat. nonne

qui se caecis magistris, duces ut sibi sint . . committunt, seipsos usu lucis orbantὸ iNam qui fratrem suum delinquentem cum indignatione & ira reprehendit, ianon liberat eum a peccato, uerum se a

ipsum peccatis obstringit. Summa pro fecto cum mansuetudine erudiendi sunt ij, qui aduersantur; neque debemus obca, propter quae ipsi spreti fuimus , ino G alios

117쪽

alios uehementes es e, neque eorum causa, ob cluae alium contemni videmus benignitatem delinquenti non ostende re; immo, etiam tunc magis ipsum com plectemur et sic enim N proprij amoris suspicionem effugiemus , & demonstra bimus, odio nos non habere delinquentem , sed peccatum ipsius auersari: siqui 'dem alterius causa, & cogitare, & laia horare , encomtum est animi amantis Christum, & fratrem. Omni igitur ratione oportet eum , qui laborat, sanare;& opera danda est , ut id membrum, quod suo loco est motum , in proprium locum restituatur. QIod si in aliquo peccato permanserit, quasi alienum relinquendum est. nam scriptum est, Omnis planta, quam non plantauit pater cinia testis, radicitus euelletur. Si enim distia culter reuocantur a suis propriis ac co suetis moribus, & si uoluptati corporis magis seruire student, quam domino, nec eam uitam, quae est e religione recipiunt , nihil nobis rei cum eis esse debet. nos enim inter populum inobedientem , & contradicentem, illud audire didicimus et Seruans serua tuam ipsius animam, nec participato cum alienis peccatis. '

118쪽

o RATIONES. somiod si quis auido animo ad cantandum non uenit, nec est ita astectus, ut

ille, qui dixit, iniam dulces sunt gulae

meae sermones tui, supra mel equidem ori meo dulciores sunt. &, si non magnam iacturam ducit otium , talis aut se corrigat, aut penitus pellatur; ne paruum fermentum totam massam inficiat. nam eos, quos communes reprehensiones modestos non efficiunt, & quos ad poenitentiam non adducit illud , quod repulsi sunt a precationibus: cum his necesse est nos, ea norma, quam nobiS dominus praescripsit, uti. Scriptum enim est, Si frater tuus peccauet it, reprehende eum , Ita ut tecum ipse solus adsit iquod si te non audierit, adhibe una tecum insuper unum, aut alterum : quod sine sic quidem audierit, dicito ecclesitae: sin ne ecclesiae quidem paruerit, esto tibi perinde ac extraneus , &ipublicanus. nam quod fieri iubetur in illo, etiam in hoc quadrabit: Semel appellatus fuit, coram uno & altero reprehensus est, tertio ab ecclesia: quoniam igitur testibus usi stimus contra ipsum, nec tamen paruit, in posterum pellatur, & per totam ciui- ratem publiςetur, eum recipiendum non

119쪽

esse, ad omnem conuersationem uitae humanae . ita ut ex eo, quod noS non commisceamus illi, fiat omnino pabulum diaboli. ut enim pueri, qui discere nolunt, cum ipsis magistri, aut paedagogi plagas uolunt inferre, longe diligentius discunt aetenim ipse sermo ante flagella non auditur , at post dolores, qui flagellis incussi sunt, uix non aures ipsae apertu tur ; tum enim & auribus accipitur, memoriar facile mandatur: sic se etiam,

res habet in iis, qui diuinam instituti nem negligunt, & praecepta domini d spiciunt, qui postquam a Deo castigati

sunt, tum uix tandem ea, quae sempe proferebantur , & semper despicatui ha hebantur , quasi primum in ipsas aures peruenissent, recipiunt, iuxta eum, qui dicit , Castigatio Domini aperit aures

meas. Quemadmodum autem absque ulla perturbatione eis, qui morbo an mar conficiuntur, medelas adhibere necesse est ; ta rursum oportet eos, qui curantur , non in malam partem accipere poenas , neque tyrannidem ducere, eam curam, quae ex misericordia, conserua dar animae causa adhibetur: turpe etenim

est , eos, qui corpore laborant, Untum medicis

120쪽

medicis fidere, ut siue secent, siue adurant , siue amaris pharmacis molestent

tamen in benefactoribus eos numerent vnos autem non eodem esse animo in eos, qui animabus nostris medentur, cum a

rumnosam uitam agendo, salutem nobis asserant. mroniam autem horrendum supplicium, eum, qui praeest, manet, si non reprehenderit delinquentes: ideo sie debet esse affectus , ut qui rationem redditurus sit, uniuscuiusq; qui sibi est co creditus . nam si inciderit in peccatumitater, cum non praedixerit ipsi uolunt wm Dei, aut prolapsus, in peccato perstia terit, non edoctus ab eo, quomodo uia tam suam emendare deberet: tunc sanguis illius ἡ manibus ipsius exquiretur, in literis mandatum est,& uel maxime si non ignorantia aliquid eorum, quae Deo probantur, neglexerit, sed ob assentati nem implicans se peccatis uniuscuiusque, sinceritatem administrationis non seruet. Sicuti autem praepositus debet se d rem in omnibus societati prebere'; itaucissim eos, qui caeteros & aetate, &yru

tia anteeunt, decet commonefacere

prefectiun, si in suspicionem alicuius peccati uenerit. nam si fuit aliquid corro

G iij ctione

SEARCH

MENU NAVIGATION