장음표시 사용
81쪽
D. BASILII denso ac sicco anhelitu detentus febreq;
interna uehementi laborans ingemisces quidem ex medio corde, at qui una tecum moerore affligatur, reperies neminem . proferes quidem uerba mollia, ac effoeminata, uerum non erit qui aures
det, sed quidquid tu proferes, quasi res
tulta, pro nihilo ducetur. Quis tum te poenitentiae , ex perturbatione mente captum , ac stupidum commonefaciet tui moerore conficiuntur, alieni spernunt a que nihili pendunt; amicus etiam ad co-monefaciendum tardus est, timens ne te
magis perturbet . inuod si te medicus sanitatem tibi promittendo decipiat, tu
de sanitate non desperas, eo quod natura uitae sis cupidus. mors impendet, &qui abducunt urgent, quiS te, amabo , eximet, ac ex talis malis eripiet λ Deus ne ille, quem contempsisti at hic minime preces tuas audiet , cum & tu ipsum non exaudieris. promissa ne exoluet quasi uero prius datis probe usus sis. Nemo te inanibus uerbis circunueniat. imminebit enim tibi subita pernicies,& mors' procellae instar aderit: ueniet Angelus incestus & horridus , uiolenter abducens ac trahens animam tuam, peccatorum uinculis
82쪽
uinculis constrictam , ac frequenter se conuertentem ad ea, quae hic sunt: denique lugentem sine uoce, cum iam lamentationis instrumentum sit sublatum,
o quam te ipsum excruciabis, o quantum ingemisces, frustra iam poenitetiam ob mala consilia agens, quando conspexeris' hilaritatem iustorum, ob splendidam donorum distributionem, & tristitiam peccatorum, qui in tenebraS profundissimas coniecti sunt . quae proserestum in dolore cordis tui Z hei mihi inquies , quod non abiecerim hoc graue peccati onus, tum cum se mihi facilis deponendi occasio daret, sed ingentem
hunc malorum aceruum attraxerim. hei
mihi, quod maculas non deleverim, sed peccatis insignitus sim . nunc sane essem cum Angelis, nunc in coelestibus bonis delicias agerem, o perditum meum con-- filium, propter breuem ac menstrua pec cati uoluptatem, in perpetuum omni genere cruciatus atque supplicij torquebor, propter carnis illecebras, in ignem aeternum trador. Iustum iudicium Dei est, uocabar, nec parui; docebar, nec percia pere uolui; testimonium afferebant mihi,
ego uero nocci pendebam. Haec &alia
83쪽
huiuscemodi dices, o homo, uicem tuam deflens, si antequam poenitentiam egeris , abreptus hinc fueris . tum aut gehenna tibi erit extimescenda, aut regnuuendicandum. Ego quidem lachrymas profundere soleo, cum te uideo facinora turpitudinis, amplae gloriae Dei anteponere, & ob incontinentiae suauitate peccato ita inhaerere, ut summa cum difficultate ab eo diuelli possis. deniq; cum uideo , quod teipsum illis bonis , quae
promissa nobis sunt, ita orbes, ut uidere minime queas bona illius coelestis Hi rusalem . ne, obsecro, spem salutis abiicias. vult enim tui misereri iudex ac sua
misericordiam tibi impertiri, iuxta illu, qui dixit, Cordi est domino misericordia & iudicium. sed ita demum tui muserebitur, si te reperierit post peccatum
humilem, contritum,ualdeq; deplorante Praua facinora, quae clam perpetrasti; αsi sine ullo pudore publicaueris ea, ita ut
roges fratrem, quo una tecum recuperandae sanitati studeat. Quod si te omnino miserabilem factum esse uiderit, eximiam suam misericordiam tibi tribuet sin uero cor, quod nulla poenitentia ducitur, inuenerit, & spiritum superbum,
84쪽
ac nullam te fidem habere futurae uitae, nihilque iudicium timere, tunc mulctam irrogabit. Quemadmodum enim di ligens , & humanus medicus, fomentis prius ac lenimentis mollibus tumorem sedare conatur , postquam uero uide rit molem nihil remittere , sed acri ter reniti, abiecta misericordia ac molli curatione, ferri usum assiimit. nam illis Deus, quos a multis lapsibus, pro sua summa humanitate cum sustulisset ac erexisset, deinde illi post longe imbecillioribus se uincendos atque frangendos dederunt , minatur, prorsus se eis non condonaturum , inquiens, Non ampliuS u niam concedam peccatis uestris. quibus
uerbis significationem nobis praebet, se iam saepius similia nobis remisisse . nam sine remissione diuina, difficile est illud' genus uitae ingredi, quod est secundum
uirtutem. eum enim , qui cum quibusdam peccatis uitam contaminasset suam, deinde uelit ad frugem redire, uult Dominus termino ueluti quodam, ea, quae praeterierunt circunscribere, as remediualiquod post commissa scelera adhibere, quasi opera poenitentiae reuiuiscentem . at illum, qui haec frequenter promittit, N
85쪽
srequenter iterum cadit, ut prorsus hominem desperatu ab humanitate sua excludit. non enim ille, qui dicit, Peccaui, deinde in peccato persistit, confitetur , sed qui secundum Psal. & peccatum suum agnoscit, & illud odio habet .fVe enim nihil prodest ei, qui aliquo morbo laborat, medici studium ac cura, si ipse
rebus, quae uitam corrumpunt, Operam det; sic nullam utilitatem afferunt pec cata remissa ei, cui condonata sunt, si iaeis adhuc uolutetur. Desine itaque pro ximi mala curiose inquirere; ne des ociucogitationibus tuis, aliena uitia inquirendi , sed ad tuam propriam exploratio nem conuerte oculos tuos. multi enim sunt, qui uident festucam in oculo fra tris , trabem uero in oculo proprio non conlpiciunt. noli res alienas considerare, ne sorte incurras in reprehensionem ali cuius, perinde ac ille Pharisaeus, qui seipsum iustum faciebat, Publicanum uero extenuabat; verum nunquam cesses teipsum examinare, nunquid cogitado deliqueris , nun quid lingua mentem ac rationem praecurrente, aberraueriS, nunquid perperam admiseris. Memadmodum enim fieri non potest, ut quis sani
86쪽
tatem recuperet, morbo non immutato,
aut calidus fiat, si non penitus quieueritu refrigeratione ; nam haec se uicissim recipere nequeunt; sic & eum, qui sanctam
uitam acturus est, oportet ab omni malo prorsus abhorrere . non enim temporis: quantitate, sed animi proposito poenitentia iudicatur. Qui uero repudium improbae uitae remittunt, ac diuiniori stu dent, seque in ea exercent, caueant ne seorsum, ac soli se exerceant. nam talem uitam oportet habere testes, quod extra
omnem suspicionem praua fuerit. Si uero quis olim inescatus, aut diuitiaru puluerem ex iniquitate sibi cumulauit, ac mentem harum curis implicauit, aut sce: lus petulantiar, quod difficile deleri possit, naturae aiuxit, aut reliquis criminibus seipsum addixit; is dum adhuc est tempus, prius quam ad persectum in te
ritum deueniat , grauiora onera deponat, & antequam nauis immergatur, merces eiiciat, quas iniuste quaesiverit. P cuniae recte eiectae, non pereunt iis, qui eas abiecerunt, sed quasi in alias naues onerarias magis tutas translatae , hoc est, in uentres pauperum seruantur, ad po tumque appellunt atque in hac uita ad-
87쪽
huc permanent. Nam illae perturbatio nes, quae tempore domantur, atque uin i cuntur, primum quidem tempore opus habent ad sui emendationem, deinde foritiore, ac magis persecto uitae instituto; si modo quis uolet ipsaru molem ac au- ctoritatem opprimere, atque ea radici tus euellere, quae iam longo a tempore in anima radices egerunt. Talis erat diligens illa Niniuitarum poenitentia, & sapiens ac coaceruata illa tribulatio, quae ne bruta quidem animantia supplicij expertia esse uoluit, sed ut etiam, ipsa ne
cessitate adacta clamorem ederent, eX- cogitauit. separatus est enim uitulus, a uacca, abductus est a materno ubere agnus, puer lactas non fovebatur in maternis ulnis, uoces tollebantur de omni bus miserabiles, mutuo reclamantes ac
resonantes. partus fame pressi, sontes lactis quaerebant, matres naturali quadam affectione perculsae, lugubri uoce foetus reuocabant . infantes etiam fame dominante , ex ingenti eiulatu disrumpebantur. matrum uiscera naturali dolore tabescebant . senex inter illos, lachrymis sedabat, & canos uellebat ac dilaniabat suos. adolescens & in flore aetatis consti
88쪽
tutus, uehementer lamentabatur. pauper suspiria ducebat . diues delitiarum blitus, afflictioni, ut quae hominem temperatum efficeret, sese totum tradebat. rex ipse splendorem & gloriam in pudorem transmutabat. deponebat enim coronam , & puluere caput conspergebat suum, purpuraque abiecta, faccum induebat , throno alto ac sublimi dimisso, miserabiliter ad terram se abiiciebat; propriis & regiis relictis deliciis, cum populo lachrymas profundebat: tanquam
unus e multis erat, dum communem
mnium dominum ira incensum esse ce neret . Haec est seruorum sensu praeditorum prudentia; talisa eorum, qui se ste dis libidinibus immerserunt, poenitentia, nempe ut omni tempore aetatis austeritas& tristitia dominatum habeat in rem sensibilem ac sensus expertem, tum in eam, quae ex proposito ac uoluntate suscipitur, tum etiam quae ex necessitate existit.
Ob hoc cum uidisset ipsos Deus sic de missos & humiles factos , quasi eos nimis ingenti miseria assiixisset, & cladem eorum misertus est, & uindictam remisit, latitiam deniq; praebuit, quod uere p*nitentiam egistent . Proprium enim hoc
89쪽
est benignitatis diuinae, nimirum non rite ac clam poenas inferre, sed ante eas per comminationes praedicere, ad poenitentiam uocando eos, qui se sceleribus contaminarunt. sic enim, & his per Ionam secit, & Israeli peccanti non clam euersionem induxit, sed eam, seruum suum, ut pro populo uota faceret commouendo, praedixit, dicens, Missum me fac , & delebo populum hunc. Simile quiddam etiam in euangelio, ex illa si-nmilitudine,quae est de ficu, discimus,cum eius dominus ad agricolam dicat, Ecce
tres continuos annos accedo ad ficum, . quaerens fructum ex ipsa, nec tamen reperio, excinde ipsam, cur enim frustra terram occupat Ad quod igitur tempus poenitentiam differimus non resipisce
muSὸ non ne reuocabimus nos aliquando, a cosueta hac uita ad sinceritatem euan, gelij ξ non ante oculos proponemus nobis diem illum domini horrendum ac Maustrem , in quo quidem eos, qui ad dextram Donam,iper actiones appropinqua . tur suaS, regnum coelorum excipiet; at
eos, qui a sinistris statuentur, propter solitudinem bonorum operum, gehennae ignis, & tenebrae perpetuae Occultabunt δ
90쪽
tibi erit fletus, & stridor dentium . Sed
nos peccatum quidem celeriter perficimus , tarde uero ac segniter ad poenitentiam descendimus . Et coelestis quidem regni dicimus nos cupidos esse ; uerum eorum , quorum opera paratur, nullam curam habemus, nec ullum laborem pro mandato domini subeuntes, aequales h nores ac praemia cum his, qui ad momtem usque peccato restiterunt, prauitate mentis nostrae, nobis pollicemur. Suscia piamus tandem aliquando, suscipiamus curam animarum nostrarum, o fratres , moereamus ob stultitia uitae antegressae, decertemus pro suturis, nec amplius in hac socordia perstemus; ne praesens semper per negligentiam amittendo, in crastinum uero & consequens initium actionis differendo, reuocati ab eo , qui reposcit animas nostras, nec bonis operibus
praeparati, a gaudio sponsi excludamur . frustra tum pessiim actam uitam lugemus , cum nihil amplius hoc poenitentihus proderit. hoc est sarculum poeniten tiae , illud uero retributionis; hoc op rationis , illud mercedis; hoc patientiae, illud consolationis. Nunc auxilium Deus fert iis, qui a uita mala recedunt, tunc