D. Basilii Magni, Archiepiscopi Caesareae Cappadociae, De moribus orationes 24., a Simone Magistro ac sacri palatij quaestore ex eius scriptis olim in unum congestae

발행: 1564년

분량: 396페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

sitam habet in homine; ita omni laude dignus, qui ex Deo totus pendet. Spes enim, quae in Deo collocatur, non sinit se in alio constituere, neque ei auxilium ferre uult, qui interdum spem ponit in pecunia , & gloria humana, ac in uiribus huius mundi : interdum uero, Deu quasi spem sui ipsius proponit, sed oportet uere in Dei auxilio acquiescere. Nullius uero mentiS, ac mundi amantes homines ψcum eos praetereat ipsius boni natura , saepenumero beatas praedicant res nullius

momenti; nimirum diuitias, sanitatem, splendorem uitae : quorum nihil ex sua natura bonu est, non solum ob id, quod facile ad contraria commutantur , sed

quod neque bonos eos , qui eis praediti sunt, efficere queant. QSi igitur adhuc

hanc uitam colit, nondum beatuS censendus est, ob euentus incertitudinem; at, qui ea, quae ad se pertinebant, absoluit, & uitae manifesto fine clausit, hic iani secure beatus potest praedicari. Nam qui bona agunt, in ipso opere laudem adipiscuntur, qui uero malum fugiunt, non si semel atque iterum peccatum declina-1int, ideo laudibus ornantur, sed si penitus mali tetationem effugerint. Si ita-

142쪽

ORATIONES. 6

que necesse est unum quenque nostrum , uitam optimam eligere, & eam iucundam usu & consuetudine efficere, quam optima nobis aggredienda sunt. turpe etenim est, praesens tempus negligere,

dein ubi elapsum fuerit, illud rursus reuocare; cum nihil sit, quod nos maiori tristitia afficere soleat. Diuina autem gratia uix digni esse possumus, si prius eas

perturbationes , quae prauitate sua animos nostros infecerunt, non exegerimus. uidi ego medicos, non prius praebentes salutaria medicamenta, quam ante uo mitionibus eam materiem, quae morbum

gignebat, uacua fecissent; quam sibiipsis

ex praua uictus ratione, homines intemperantes aggregarant. uerum & uas, si quadam re liquida male olente unctum fuerit, nec post elutum, recipit unguenti influxionem . proinde necessarium est , ut ea, quae prius insunt, estundantur, uepost possint ea recipi, quae inducenda a que inserenda sunt. Omnibus quidem adest Spiritus sanctus, sed solummodo illis, qui a perturbationibus sunt vacui, propriam uirtutem imprimit suam ; at illis, qui rationem a peccati labe, & inquinamentis confusam habent, nequa quam

143쪽

d D. BASILII quam id efficere potest. Fieri enim non potest, ut id recte, cui studemus, perfidiatur, si animus in diuersas curas distractus fuerit: quemadmodum ipse domi nus declarauit dicens, Nemo potest duobus dominis seruire. & rursum, Non potestis Deo & mammonae operam dare. Neque enim aliquod mandatum Dei tenere , neque Deum diligere , neque proximum possumus, si animus uariis curis distentus sit. neque fieri potest, ut ille artem, aut scientiam aliquam exacte coprehendat, qui alias ad aliam rem se confert, immo neque ullam artem consequi poterit, si non ante ea, quae propria finis

sunt, cognouerit. necesse enim est, ut a

ctiones fini respondeant: siquidem nihil

eorum, quae secundum rationem exiitui,

per inconuenientiam recte peragi possit. nam neque ars ferraria finem suum ope ra figulinae consequitur ; neque coronae athleticae ex studio tibia canendi acquiruntur , sed ad unumquenque finem con sequendum proprius ac congruus labor requiritur. Quare etiam illius uirtutis exercitatio, quae efficit ut placeamus Deo, posita est, secundum euangelium Christi, in recessione a cutis huius naudiat que

144쪽

ORATIONES. T

atque tum pIane perficitur, cum penitus iis rebus, quae animum distrahuntin strum, uale dixerimus. Miamobrem Ο- . portet eum, qui reuera Deum sequi u lit, uincula eius consensionis, quam habemus cum hac uita, reuellere . hoc autem non aliter perficitur, nisi si omnino uitiis bellum iudixerimus, & si obliuione delebimus pristinos mores. quapropter nisi abalienaverimus nosipsos a c gnatione carnali ,& nisi a societate huius uitae, quasi ad alium mundum per actiones probas transgressi fuerimus, fieri non potest, ut possimus placere Deo. ille . itaque, qui ad angelicam dignitatem tra-siens, humanis adhuc perturbationibus inquinatur, similis est pelli pardalis, cu- ius pili neque, omnino albi sunt, nequei nigri, sed mixto colore affecti, neque in

albis numerantur, neque rursum in nigris . Quemadmodum igitur pictores, : cum imaginem de imagine pingunt, fre-

quenter ad exemplar respiciendo, linea- mentum inde ad suum Opus transferre student; sic etiam oportet eum, qui cupit omni uirtute perfectus esse, ad fan- , etorum uitas, quasi ad statuas quasdami mobiles ac uiuas respicere, illorumque; bona

145쪽

bona imitando, sua facere. Si enim bos , qui nobis socius ad agriculturam datusi est, uocem sui altoris percipit, &.eum , qui ei solet cibum praebere, agnoscit; si asinus sua sponte ad ea loca, ubi onere t uari solet, magno cum gaudio salit; si consuetudo est brutis cum iis , quibus

curae sunt, quantumnam, Obsecro, amo

ris, natura rationis particeps erga Deum exposcet λ Neque etiam una actio uirum

probum eiucit, sed necesse est, uir frugi qui cupit esse , ut omni tempore uitae suae uirtutem colat. Et sicuti illi, qui balnea ingrediuntur, omni uestitu denudari solent , ita etia par est, eos, qui uitae exercitatrici opera dant, omni materia mundana abiecta, in eo genere uitae, quod est ex philosophia, consistere. Sitis enim, inquit, prudentes ut serpentes : qui, cu. eos senium deponere necesse sit , loco angusto & optime septo corpus suum committunt ; & ita prudenter atque sapienter senectutem exuunt suam. quod etiam& nos facere uult lacra scriptura, cum per arduam & angustam uiam iter faciamus , exuere, inquam, ueterem hominem , induere uero nouum, ita ut etiam nostra sic repuerascat iuuentus , ut aqui-

146쪽

ORATIONES. 8

, he solet. Cum lux apparet, tenebrae sui gantur; sanitate praesente, molestiae, quae, ex morbis manant, cessant; & ueritat i . demonstrata, mendacium conuincitur. Sed plurimi mortalium, persimiles mi-i hi esse uidentur nubibus , quae secundum, Mentoru mutationes, ad uarias aeris partes feruntur. Ac sane absurdum Scabrei non est, si eorum uita, qui facile mutani tur, no sit bene ordinata ac stabilis; quo i rum autem stabilis est & semper constas,t ac eadem uita, consentaneum est, ut ij respondentem proposito uitam agant. i Multi uero cum prauas actiones amplexit . fuerint, hominem dicacem, scitum ac le. pidum nominant; eum, qui turpia pro-ὸ fert , ciuilem'; amarulentum ac iracundum, minime contemnendum appellant;

si parcum ac sordidum , quasi rei familiari. studentem, laudibus efferui; prodigum ,

, tanquam liberalem, in coelum tollunt; scortis deditum & petulantem, ut homii nem uoluptati studentem, atque animi, remissi, eximia laude ornant; ac in summa tales omni uitio , per speciem uirtu- tis , adblandiuntur: ore quidem benedii cunt , ut dicit David, corde uero ex crantur: at uerbis bene dicendo, Omnem

147쪽

D. BASILII

execrationem suae uitae inducunt , movaeterni iudicii ipsos, per ea, quae amplectuntur , constituentes. inieadmodum igitur no est iusti iudicis aequalia inaequalibus retribuere ac rependere, sed necesse est eum, qui malum attigit, cum foenore quodam persoluere ea, quae debet; si dc ipse poenis melior euadere, & reliquos modestiores suo exemplo efficere uolet: sic ille, qui malum per causam boni facit, duplici poena dignus est , propterea quod&ipsum bonum non facit ,& utitur ad perpetrandum peccatum ipso bono, ueluti, ut ita dicam, socio ac auxiliatore. Quamobrem homini prudenti danda est opera, ne ad gloriam & ostentationem uiuat, ne ue iis rebus, quae uulgo ac multitudini probantur, studeat; ne denique prauam rationem uitae suae ducem faciat. miare etiam si omnibus hominibus contradicere, & ignominiam , ac periculum honesti causa subire oporteat: nihil tamen ex iis, quae recte constituta sunt, tollendum est, atque immutandum . qui enim aliter sentit, quid, quailo, abesse uidetur ab illo Aegyptio Sophista, qui plata fiebat & bestia, cuin uoluntas eiuS ser ret, & ignis, & aqua, ac deniq; in omnes

148쪽

o RATIONES. 9

xes comulabatur, quandoquidem etias, ipse nunc Ouidem iustitiam laudibus eia feret apua eos, qui hanc colunt: nunc contrarios edet sernaones, ubi iniustitia probari ac in honore esse senserit: quod facere adulatoris est proprium, ac eius , qui vulpeculae Archilochi astutia & siaudes imitatione exprimit .Verus enim seri mo, & e fana mente proficiscens, simplex est & uniformis, eadem dicens, ac sei tiens, de iisdem rebus omni tempore; at uarius & artificiosus, multam implicationem ac apparatum habens, innum rabiles formas assumit, summisque falla ciis utitur, ad eorum se uoluntatem, quiribuscum ei consuetudo est, totum trans formans. Cum enim natura ipsa aliter se res habeat, & aliter sermones de ipsis persuadere conantur, conuersio quaedam ac fallacia fit: immo magis ueritas per sermonem peruertitur, & qui alius appa, ret, aliuS uero re uera est, strophis is se

monum utitur, circunueniens COS, cum

quibus ei familiaritas est, uti lepores &uulpes consueuere, aliam eis uiam inon- strantes, & alia ipsi digressi. Nam usus, ct consuetudo prauorum sermonum, uia

quaeda est ad res ipsas. Proinde omni stu-TOm. a. B dio

149쪽

O D. BASILII dio ac diligentia anima custodienda est.

ne ob eam uoluptate, quae ex uerbis proficiscitur, aliquid praui imprudentes suscipiamus, uti hi facere solent, qui uenena melle oblita recipiunt. Nam qui phrlosophiam, quam alij uerbis solummodo iactant, re ipsa confirmarit ac ostenderit, is solus sapit, reliqui uolitant ut umbrae; siquidem publice summis laudibus uirtutem extollere, & prolixas de ipsa

orationes habere , priuatim uero uolt ptatem temperantiae anteferre, & lucrum

iustitiae praeponere, simile esse dixerim iis, qui in scena personas repraesentant. illi enim saepenumero , quasi reges & Optimates ingrediuntur, cum neque reges sint, nec optimates, & fortassis neque omnino sui iuris . praeterea neque mus1-cus serre poterit, ut dissona ipsius lyra sit; neque chori praesectus, ut inconcinnum chorum habeat: at eorum unusquisque seditionem aduersus seipsum concitabit , nec officiet, ut uita eius uerbis respondeat. Neque enim equum uelocem facit patris in cursu praestantia , neque canis laus ex eo pendet, quod ex uelocissimis prognatus sit. Sed quemadmodum reliquorum animantium uirtus in ipsis si

gulis

150쪽

ORATIONES. Io gulis spectatur; sic etia uiri propria laus in illa, cui egregia ipsius facinora testimonium tribuunt. Virtutis exercitatio ,

pretiosa est possessio ei, qui eam tenet; iucundissimu uero spectaculum iis, cum quibus consuetudinent habet. QSi enim uirtuti student , persimiles uidentur esse Bellis, quae nocturno tempore, secudum diuersias coeli partes respledescunt: quo rum iucundus quidem est splendor , at multo iucundius prosecto existit illud, quod praeter expectatione accidit . eiuscemodi sunt & isti omnino pauci, quique facile dinumerari possunt, qui in obscuro

hoc huius uitae statu, non secus ac in nocte luna carente, ad suauitatem, quae ex uirtute manat, perlucentes ad haec etiam cum inuestigationis infrequentia id, quod desideratur , coniunctum habentes. Turpe etenim est, eum alieno ornatu omnari, qui sita uirtute clarus esse potest. Ac ne illud quidem dicito, malum a Deo habere originem. impium enim hoc est,

Propterea quod nullum contrarium, contrario ut sit causa , est. neque enim uita mortis causa est, nec tenebrae lucis, nec morbus ualetudinis, sed in affectionum Permutationibus, ex contrario in cO

SEARCH

MENU NAVIGATION