D. Basilii Magni, Archiepiscopi Caesareae Cappadociae, De moribus orationes 24., a Simone Magistro ac sacri palatij quaestore ex eius scriptis olim in unum congestae

발행: 1564년

분량: 396페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

nemInem. cuius meae erga te obsere. uMutae, ut significationem aliquam darem, has orationes tibi mittendas iesse duxi s tum etiam ut in iis, veluti in Jpeculo quodam , trias mas exis , intus laudes contempleris, etsi non idum eas ad am im expresseris , i has ad illam ueram perfectam igloriam, duces sequare. male . Praesul amplissime, benignistare tua complectere. I IL AIon.

132쪽

D. BASILII MAGNI, res Orationum de moribuS, . tisi ' TOMUS SECUNDUS, i Stanislao Iloido interprete .

Christus discipulis suis ait, Euntes docete omneS gentes, docentes ipsas, no haec quidem seruare, illa uero negligere , sed seruare ea omnia, quae in mandatis dedi vobis; hoc est ne minimum quidem mandatum trascendere. si enim non omnia nobis ad salutem necessaria essent, non etiam pro secto omnia literis prodita fuissent, nec Omnia tenere, nobis fuisset prescriptum. TOm. 2. A Nos

133쪽

Nos uero unum fortassis praeceptum nos fecisse autumantes, non enim dicere ausim facientes: omnia enim inter se ita constricta, & colligata sunt, ut exoluto uno, etiam reliqua necessario solui necesse sit) non propter ea, quae omisimus ,

ira expectamus, sed ob recte facta quasi praemia quaeda praestolamur, ignari quod ille, qui ex decem talentorum deposito unum forte, aut duo detinuit, reliqua uero rependit, non probus, quod plura per soluisset, decernitur; sed iniustus & auarus , quod pauca detraxisset, iudicatur. ini id dico de ablatione λ cum is, cui unutalentum concreditum fuit, quantiis illud ipsum integrum restituisset, quod acceperat, tamen eo quod dando, nihil lucrifecerit , condemnatur. inii toto decennio patrem coluit & obseruauit, &unam plagam ei post iniecit, non ut benefactor colitur, uertim ut parricida da natur . Proinde ille, qui cum in recte factis magnos progressus fecisset, dein ad

ueterem consuetudinem redit, non solum mercede, quam ob res antea gestas

expectabat, privabitur, sed etiam longe grauiores poenas pendet, quod gustato pulchro Dei uerbo, & cognitione myst

riorum

134쪽

ORATIONES. Σxiorum dignus habitus, omnia prodidesirit, uoluptate breui delinitus . Quapropter oportet nos, si modo uelimus tuto hanc propositam uiam uitae conficere, coronasque ob victoriam accipere, exhibere Christo animam simul cum corpore ea infamia, quam ex uulneribus conceperunt liberam. oportet, inquam, nos uigilantes semper undiquaque animae oc los circumagere, omniaque iucunda suspecta habere, nec ulli eorum animum applicare: neque etiam si aurum sparsim appareat propositum, ac in manuS eoru , qui illud desiderant, uenire paratum. Diuitiae enim, inquit, si affluxerint, ne cor applicemini, neque si terra uictum producat , sumptuosaque tabernacula ostentet . nostra enim respub. ac uita in coelo

est, ex quo seruatorem Christum suscepimus. neque si choreae, si commessationes, si conuiuia, si mensie tibiarum modulis ornatae tibi appareat . Vanitas enim, inquit, uanitatum, & Omnia uanitas. neque si corpora formosa offerantur, quae

praui animi inhabitent . A facie enim mulieris, inquit Sapiens, tanquam a s cie serpentis fuge. neque si principatus ac tyrannides , & satellitum aut adulato-

135쪽

rum greges tibi deserantur, neq; si thronus altus ac splendidus , cui gentes ac ciuitates sponte seruitute serviant. Omnis enim caro foenum, & omnis gloria hominis quasi flos foeni: exaruit foenum te flos cecidit . in his enim omnibus tam iucundis, communis ille hostis delitescit, expectans quando ipsorum aspecta inescati, a recta uia recedamus, & ad illius insidias deflectamus . ac sane uerendum est,ne aliquando incaute in ipsas incidentes , & usus iucunditatem nihil noxium habere rati, abditum doli hamum

primo gustu deglutiamus, deinde ab ipso, partim sponte, partim inulti his rebus alligemur, & ad horrendum latronis hospitium, nempe ipsam mortem, sensim auoluptatibus pertrahamur .Virtutes quidem ubi ex industria naturae cohaeserint, nostra bona efficiuntur, neque nos in terra laborantes deserere uolunt , nisi ipsi sponte eas repulerimus, aliaS magis prauas inducendo, sed ad Deum accelerantes nos praecurrunt, & penes AngeloS conditoris se collocant, atque ante oculOS

creatoris perpetuo fulget splendescutq;. Diuitiae uel o, dominatio, splendor, delitiae . ac omnis denique elusiuodi turba ,

136쪽

o RATIONES. 3

quae in dies nostra dementia increscit , nequs una nobiscum ingressa est in hanc uitam , neque etiam simul discedit, sed illud, quod quondam iustus protulit, in

omnes homines ualet, Nudus egressus sum ex utero matriS meae, nudus etiam

discedam. Quid igitur tibi amabo uti-

Iius est, hanc ne uitam temporariam eligere , Ob eamque aeternam subire mortem , an electa molestia, quae ex uirtutis

exercitatione proficiscitur, hac sequestra uti ad uitam aeternam consequendam e Corporis quidem pondus lancis propen sione discernimus; at ea, quae in hac uita primas ferunt, spontaneo animi iudicio diiudicamus : quod quidem scriptu ra iugum nominauit, eo quod possit accipere momentum in utranque partem. Veluti, scortatio & temperantia tibi iudicanda proponitur, mensque tua in alto throno praesidet, iudicium sibi concreditum habens , & uoluptas quidem patro cinatur scortationi, timor autem Dei , partes temperantiae tuetur: si igitur condemnaueris peccatum, & uictoriam dederis temperantiae, recte iudicasti; sin aduoluptatem inclinatus, pro peccato pro nunclaueris, iniquam sententiam tulisti;

137쪽

atque obnoxius es factus illius execrationis , qui dicit, Vae uobis, qui dicitis amarum dulce esse, & quod dulce est, amarum,& qui lucem nominatis tenebras , & tenebras lucem. Quando igitur uirtus ex contrario uitio diiudicabitur, tum ostendito iudiciorum rectitudinem in occulto animae tuae iudicio, & praeceptum quasi assessorem quendam tibi faciens demonstrato, te malum odio habere , uirtutes uero amplecti. si enim in

singulis actionibus, melioribus palmam dederis, beatus eris in illa die, quando iudicabit Deus abdita hominum, iuxta

euangelium nostrum. & interim dum cingitationes se mutuo uel accusabunt, uel etiam defendent, non damnaberis pro Pter propensionem ad mala, sed iustitiae coronis honoraberis: quibus omni tempore uitae tuae uirtutem coronasti. Quemadmodum enim sagittarius telum ad scopum dirigens, neque exuperantia,aaeque desectu , neque etiam in utranque partem digressione a iaculatione aberrat ; sic etiam iudici ad iustitiam omnia

sunt reserenda , nec personarum rationem eum habere conuenit: personam e

nim in iudicio cognoscere , honestum.

138쪽

ORATIONES. ε

non est, neque aliquid preti j causa facere debet, sed recta & imperuersa iudicia ei sunt proferenda . quod si ei duo iudicandi erunt, quorum unus plus habeat altero , debebit ipsos adaequare, & tantum auferre a praeeminente, quantum inferiorem factum esse eum uiderit, cui iniuria facta est. Alia quidem bona non magis eorum sunt, qui ea tenent, quam cuiusuis alterius , qui ea consequitur; utpote quae perinde ac in ludo cuborum huc & illuc transferuntur; at sola uirtus ex omnibus bonis auferri no potest, semperque & apud uiuentem & mortuum Permanet. Vnde etiam Solon illud nostri ad diuites dicere uidetur, At nOS uirtutem non ita diuitiis permutabimus. est enim possessio firma uirtutis, sed opes iam alter & alter habet. Proinde uirtuti studete o mortales , quae una & cum naufrago enatat, & in terra nudum exis entem talicibus honoratiorem reddit, atque sic uitam agamus, ut nunquam nobis res praeteritae meliores uideantur futuras , neque dicamus, dies priores Ionge meliores iis fuisse . nam si dies praecedentes meliores fuerint subsequentibus,

illud dicetur nobis, Tanta in cassum per-

A iiij pessi

139쪽

D. BASILII

pessi estis, res honestas obscurando, ea negligentia, qua usi estis in res posteriores .Vt enim homo omnibus numeris ab solutus, rebus, quae ante nos sitae sunt, studet; ita peccator ad ea, quae a tergo sunt, respicit . quod uero maius mali argumentum esse potest, quam a bonis secessio p& quae prauitatis maior exuperantia , quam irritare ac lacessere hominem se gi atque mansuetum p nam summa prauitas etiam a seipsa discrepat, & malum non solum bono contrarium esse uidetur, sed etiam sibi ipsi. QSapropter sicut tenebrae lucis praesentia superantur, & morbus sanitatis accessione, & ad uirtutem progressio, a rebus minimis augmetum sumit; ita etiam prauitatis scaturigo, ab iis, quae initio imbecilla atque exilia erant, ad rem , quae sanari ac restitui amplius non potest, fertur. Principium uero recuperandorum bonorum, est recessio a

malis. Declina , inquit, a malo , & fac bonum . si enim statim proposuisset tibi persecta , pigrius ea aggressus fuisses:

nunc uero iis, quae facilius comprehenduntur, te assuefacit, quo maiore animo

sequentia aggrediaris. ut enim in scala primus ascensus, est a terra discessio: ita

140쪽

ORATIONES. sin diuina politia, principium progressus,

secessio est a malis. Quadiu igitur unusquisque nostrum puer est, iucunditati huius uitae studens , nullam futuri curam habet, sed cum in uirum euaserit, ac intelligentiam assequutus fuerit, uidet uias sibi duas propossitas esse, unam , quae ad

uirtutem ducit, alteram , quae ad uitium. in utranque itaque partem frequenter animae oculum coniiciens, confert ea inter sese, quae utriq; adsunt. ac peccatoruquidem uita, omnia ostendit in praesenti seculo iucunda; iustorum uero demon strat futuri saeculi bona. & uia qui de eorum, qui seruantur, quanto pulchriora pollicetur futura, tanto magis laboriosa exhibet presentia ; at uia uoluptaria, de incontinens, non quae in posterum expectanda sit, sed iam presentem efficit uOluptatem . Beatus igitur ille est , qui uoluptatis inescatione , ad interitum non est conuersus, & qui in utriusque uiae electione ad eam , quae ad deteriora ducit, non deflexit. Beatus qui omni spe r rum huius mundi seipsum Oibauit, ac in solo Deo omnem spem fixit atque locauit suam: sicuti enim detestabilis & ex crandus est ille homo, qui spem suam pO- A v sitam

SEARCH

MENU NAVIGATION