D. Basilii Magni, Archiepiscopi Caesareae Cappadociae, De moribus orationes 24., a Simone Magistro ac sacri palatij quaestore ex eius scriptis olim in unum congestae

발행: 1564년

분량: 396페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

horrendum in modum humanas actiones ac cogitationes examinabit, atque ponderabit . nunc longanimitate fruimur, tunc iustum iudicium experiemur, quando ab inferis reuocabimur, alij ad supplicium aeternum, alij ad uitam sempiternam, & accipiet unusquisque eam mercedem, quam meruit. Vobis uero, qui ob scelera hominum condemnatorum laxistis, illud praecipimus, si conspexeritis poenitentes, propter perpetratorum ab surditatem , condolete eis quasi propriis membris morbo affectis; si uero eos pertinaces esse, ac uestram pro ipsis tristitiam, nihili pendere animaduerteritiS , exite e medio ipsorum, & secedite, nec immundum attingatis ; ut hoc modo illi pudore suffusi, propriae prauitatis cognitionem capiant, uos uero aemulationis Phinees, mercedem a Seruatore nostro1 a s v Christo accipiatis, cui gloria per omnia saecula tribuatur .FAmen.

De ieiunio

92쪽

ORATIONES. 37

DE IEIUNIO

Mperatores quidem cum exercitum in aciem educunt , adhortatione ante conflictum utuntur; tanta enim uis est exhortationi ut saepe multos etia in ipsam contemptionem mortis adducat.

Magistri etiam palestrae, & hi, qui pueros instituunt, cum suos athletas ad ea certamina , quae in stadiis seruntur, educunt , multa in eam sententiam differunt, quod coronarum gratia strenue laborandum sit: & profecto ita eos persuadendo afficiunt , ut multi non dubitent sanguinem suum ob victoriae studium profundere . Proinde & mihi, qui Christi milites ad bellum, contra eos hostes, qui acie oculorum fugiunt, instruere, & athletas pietatis ad iustitiae coronas per abstinentiam praeparare cogito, necesse est exho latoriam orationem instituere. Nonnuuli ex angelis ad eam rem ordinati sunt, ut eos per singulas ecclesias, qui inedia E v corpus

93쪽

corpus suum amigunt, describant . quapropter operam , ne propter exiguam eduliorum uoluptatem, damnum tam ingens accipias, ut ab angelo in numerum eorum , qui a nimio cibo abstinent, non reseraris ; & teipsum apud Imperatorem, qui exercitum lustrat, desertae aciei reum statuas. minus enim equidem is periculum adit, qui in acie abiecto scuto in fugam se coniicit, quam ille, qui magnum scutum, ieiunium scilicet, abiicit. Diueses λ ne tamen assicias contumelia ieiunium , a conuictu tuo illud arcens; ne' uea domo tua, uelut ignominiosum, a uo-Juptate superatum, ableges, ne aliquando te illud, eam ob causam , apud ieiunij auctorem reum faciat, multiplicemque tibi

ex condemnatione indigentiam ac egestatem inducatinimirum aut ex corporis infirmitate , aut ex aliqua alia tristi calamitate. Pauper ne dicta dicat in ieiunium, ut pote qui iam illud multo a tempore familiare ac contubernale habet. Mulieribus autem cibo pauco uti, ita proprium, & secundum naturam est, ut spiritum ducere. Pueri etiam quasi plantae uirides, ieiunij aqua irrigantur . Senibus familiaritas ac consuetudo , quae illis

I cum

94쪽

ORATIONES: 38

cum ipso multo a tempore est, leuem laborem facit. labores enim, qui ex longa consuetudine exantiantur, minore molestia, qui eos subeunt, afficiunt. Viatoribus uero succinctum & expeditum comitem se praebet ieiunium: uti enim delitiae onus ipsos serre cogunt, fruitiones uoluptatum ipsis circumferendo; sic illos leues & expeditos inedia efficit. Ac mundi quidem militibus, pro laborum proportione , frumenti, & cibi copia augetur ; uerum inter milites spirituales aliter se res habet: nam ei, qui minus alimenti habet, maior dignitas tribuitur. Stultum sane est, ob animae sanitatem lae titiis non exultare, sed moerore potius ob ciborum mutationem confici. est praete rea hominis nullius cosiiij, magis studere uelle uoluptati uentris, quam animae curationi . expletio enim, apud uentrem gratiam consequitur; at inedia magnum fructum animae affert. Noli imitari, quaeso, Euae contumaciam; noli rursum consilio serpentis uti, qui escam suavem carni suggerit; noli, cum non ieiunas, debilitatem corporis praetendere: non enim mihi excusationes affers , sed ei, quem nihil clam ess e potest. Ieiunare te non

95쪽

D. B A S I L II posse inquis Z at explere se cibo, & corpus

onere esculentorum conterere poteS. atqui medici iis, qui aliquo morbo laborant, non eduliorum uarietatem, uerum

inediam ac famem praecipiunt . quomodo igitur is, qui haec potest, illa se non posse praetendit Z longe facilius est, medius fidius, uentri tenui uictu grauato noctem perferre, quam redundantia ciborum aggravatum iacere . nisi fortassis dixeris , gubernatoribus facilius esse nauem oneribus grauatam seruare, quam leuem ac nullo onere pressam . illam enim, quae multis oneribus onusta est, modicae undar impetus demergit ; at illa, quae mediocri rerum pondore grauata est, facito suctus superat. Nec mihi profecto ea contentione ac tanto studio opus esse puto, ut homines ad ieiunij obseruantiam cohorter , quanto, ne hodie quispiam in ebrietatis mala incurrat. plerique enim ieiunium cum ob consuetudinem, tum ob mutuam quandam reuerentiam amplectuntur; at ebrietate extimesco, quam homines uino dediti , ueluti paternam quandam haereditatem tuentur . Nam perinde ac hi, qui ad longas peregrina

tiones proficiscuntur ; sic stolidi quidam hodie

96쪽

ORAΤIONES. 39hodie ad quinque ieiuniorum dies sese uino explent. Hem quid facis o homo λ nemo, qui uxorem castam in matrimonium ducturus est, pellices ac meretrices praeas sumit', secumque habitare facit et nam mulier honesta ferre non poterit, uti scorta una secum habitent. noli igitur &tu, cum inedia corpus tuum macerare uis, ebrietatem prius introducere, ebrietatem inquam, quae nihil aliud est, quam publicum scortum, quam mater impudentiae , quam Maenas quaedam, ad omne genus turpitudinis prompta ac parata. λIeiunantem inter sacra septa dominus suscepit; at eum, qui crapulae indulget suae, tanquam prophanum ac impurumiabigit. Si cras ueneris, uinum adhuc olens idque putrefactum, quomodo, quaeso, crapulam tuam ieiunium aestimate pol ro non id cogites , quod in praesentia non infundas merum, sed quod a uino non omnino sis purus. equidem nescio in

quorum te numerum referam, in temulentorum 'ne , an in eorum, qui inedia, corpus macerant suum praeterita enim ebrietas te ad se trahit, praesens uero fames ieiunium testimonio tribuit. contendit de te ebrietas, quasi de mancipio

97쪽

quodam, nec te liberum facere uult. &merito quidem; nam euidentes seruitu tis notas exhibet, odorem, inquam, ut ni, ueluti in uase permanentem. Cuius, obsecro , praeceptoris praesentia puerorum tumultum adeo belle sedat, sicuti

ieiunii conspectus ciuitatis turbas comprimit Z quis unquam procus in ieiunio apparuit Z quod tripudium lasciuum a ieiunio profectum est catilenae meretriciae, me hercule, saltationesque furibundae repente ex urbe discedunt, a ieiunio tan quam a iudice quodam austero fugatae ac

pulsae. QSod si illud omnes in rebus agendis in consilium adhiberent, nulla res prosecto prohibere posset, quominus Opti

mam pacem per Omnem terrarum orbem traheremus: & neq; gentes, ita me Deus amet, contra se arma mouerent; nequet exercitus manus consererent,isignaquo

conferrent; neque loca deserta homines , qui scelere, & maleficio pascuntur ale rent ; neque ciuitates calumniatores; neque mare piratas; denique nec uita n sera tot aerumnis esset referta, si ieiunium uitam nostram regeret atque gubernaret.

iniis est, qui non intelligit, quod nos non solum ciborum abstinentiam edoc

98쪽

ORATIONES. η o

ret, sed etiam auaritiae omnisque uitii contemptum Θ hoc magnum illum Sampsonem ueluti nutrix quaedam educauit. quado is inedia corpus macerabat suum, millenos sternebat hostes, portas ciuita tum effringebat, leones 'denique ipsi r bur manuum ipsius ferre non poterant aat cum se ebrietati, amorique meretriacio dedidisset, robur omne penitus amiserat, oculisque captus ludibrio erat pueris. Helias ieiunando tribus annis & mensibus sex , ne plueret, essecit. cum enim uideret ingentem iniuriam ex satietate nasci, inuitum ipsis ex fame ieiunium ad duxit , quo peccatum eorum, quod iam extra fines modestiae processerat, compe

scuit; per ieiunium inquam, ueluti per

cauterii cuiusdam ustionem, aut sectionem quandam , malum ne longius serpe ret , effecit . ut enim indomitum cor, hominum durat ceruicis molliret, etiam ipse non dubitauit, eandem cum aliis assii ctionem subire. unde, inquit, Propter hoc uiuit dominus, non erit in terra aqua nisi per os meum. Sic etiam restituit uiduae filiu cum ieiunio fultus, contra mor

tem sortiter se gessisset. Sed,quemadmodum nulla utilitas ex illa beneficentia pro

99쪽

D. BASILII ficiscitur, quae ostentandi causa sit; ita

etia nullus tructus capitur, ex eo ieiunio, quod sit omnibus coram . nam ea, qua

ostentandi gratia fiunt, non quaerunt fructum in futuro saeculo, sed laudem ho minum in hoc uenantur. Helisaeus autem qualem, obsecro, duxit uitam λ quomodo a muliere Sunamitide hospicio acceptus est quomodo ipse uates alios accipiebat λ nonne olera sylvestria, & modica farina , omnem hospitalitatem exple bant λ Illi uero u1ri, qui colocyntidem attigerant, uitae periculum adiissent, ni precibus ipsius uenenum dissipatum fuisset. atque omnino uidere licet, ieiunium omnes sanctos ad diuinam politiam, manu

ueluti quadam, adduxisse. Est quaedam

corporis natura, quam amianton nominant, ex eo quod igne consumi nequeat; quae quidem in flammam iniecta , uidetur in prunas redigi, at cum ex igne exempta fuerit, ac si aqua esset illustrata, lucidior multo euadit. Talia erant illorum trium puerorum corpora, quae ieiunio natura amianti induerant: in magna eniiii fornacis flamma uidebantur ueluti aurei esse, sic omnem ignis noxam superabant, immo auro ipso ualidiores apparebant A, non

100쪽

non enim consumpsit ipsos ignis, sed ii tegros seruauit. ac sane nihil aliud ingen tem illam flammam sustinebat, quam naphtha, & pix, ac sarmenta, quae ita

eam alebant, ut ad quadraginta cubitos diffunderetur, & circumcirca omnia d Pascendo, multos etiam ex ipsis Chaldaeis consumeret. illa uehementem flammam facile pueri inedia deleverunt, i nuem instar roris aerem in tam ardenti igne spirantes. ignis enim ne pilos quide eorum cotingere ausus fuit, eo quod ip- si ieiunio corpus macerassent suum. Daniel autem uir ille desiderioru , cum tres hebdomadas panem non comedisset, nec aquam bibisset, etiam leones ipsos, in puteum immissus , ieiunare docuit. nam quasi ex lapide, aut aere, aut aliquare solidiore costatus fuisset, leones ei dentes infigere non poterant; ita ieiunium corpus dlius ueluti tinctura quadam ferri firmarat, ac leonibus inuictum reddid rat. Neque sane Moses, uertice fumante, montem accedere , neque in caliginem

ingredi ausus fuisset, si corpus suum prius

ieiunio non armasset . per ieiunium etiapraecepta digito Dei opt. max. in tabellis

scripta, suscepit: & supcrius quidem ie-F iuuium

SEARCH

MENU NAVIGATION