D. Basilii Magni, Archiepiscopi Caesareae Cappadociae, De moribus orationes 24., a Simone Magistro ac sacri palatij quaestore ex eius scriptis olim in unum congestae

발행: 1564년

분량: 396페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

potissimum rebus , quae cito deflorescutiae defluunt Z unde collum etiam altum ferunt, ut esset illarum facies caeteris aliis omnibus magis conspicua. Honesta quidem mulier, ac decora, ob pudorem demittit uultum , & faciem ad inferiora trahit; at inhonesta , & quae multos studet pulchritudine sua, ueluti hamo quo dam capere, incedit collo erecto, & nutu oculorum, ac ipso aspectu declarat animi sui lasciuiam, ac uenenum quoddam lethiserum ex oculis suis emittit, quale hasiliscu spargere fama est; quem, aiunt, solo aspectu eos, quos intuetur, perdere. Sunt etiam colores quidam parati, ad

Gruandam faciem mulierum, albus nimirum , & rubeus ac denigrans . albus quidem corporis albedinem mentitur, ru- heus genas efflorescere facit, niger uero

supercilia lunae instar describit. haec d

minus ablaturum se minitatur , ne castitas uirorum tollatur, ne'ue iis picturis oculi incautorum adolescentum capiantur . fit enim plerunque, ut hae prauae mulierum astectiones, infirmos ac imbecillos eorum animos, qui secum agunt, penitus demergant. Audiant idcirco uiri, , audiant mulieres, castimoniam uiduit.

162쪽

o RATIONES. Is

tis , etiam apud ea animalia , quae ratione non utuntur, in maiore esse pretio di honore, quam sit multarum nuptiarudeformitas. inimici cum iis , qui animam agunt , in gratiam redeunt; at no uercae post mortem domum incipiunt odio habere. Turturem aiunt, si quando a coniuge disiunetiis fuerit, nunquam in posterum cum alio inire societatem, sed coelibem sine coniugio manere, alterius honiunctionem respuendo, coniugis su perioriS nimiru recordatione. Quid igitur nobis miserius esse potest Z qui non Qium non eunde coniugibus nostris ostendimus amorem, quem animantia rationis penitus expertia, sed etiam contra quam est praeceptum Domini, incedimus collo erecito, oculis micantibus, coloreq; adulterato; qui uulgo castitatem prod Te , atque eripere solet. haec omnia & singula tum auferentur cum animae nudae coxam iudice constituentur; quando, inquam , palpebrae decident, genae tristes, color plumbeus prae timore efficietur; ac tum unusquisque nostrum talem mercedem recipiet, qualem quisque factis suis meruit. Quae omnia, charissimi, animo nostro accurate reputantes festia

. . t nemus,

163쪽

nemus, quaeso, dum tempus habstinus, ita uitam nostram instituere, ac perage re, prout sancta Dei requirit uoluntas; ut futurorum bonoru participes in Chri, sto Ι a xv Dominos nostro esse possimus , cui honor, & gloria, sempiterna tribuan

DE IRA,

ET INIMICITIIS

Αxima reprehensione dugnus est homo Christi nus, quod sit procliuis aepropensus ad uindicationem , quodque omnibus modis cogitet, qua'nam ratione eos ulcisci queat, qui se iniuria affecerunt . . Q uomodo enim ille alium docebit, ne malum pro malo rependat, qui omnia facit uindictae causa , & qui omnibus uiribus studet, ut uicissim et . qui sibi iniuriani imposuit, moestitiam inferat λ Talis equidem imitatione non exprimit lenitatem Dauidis, qui dicit. si retulero iis , quimini malum dederuta mala.

164쪽

mala , cadam ab inimicis meis uanus: Proinde necesse est nos, stolidas & furiosas animi commotiones, sanctorum exe plorum memoria comprimeres cogitan-ὰo quam aequo animo David uinolentia Semei pertulerit. no enim ille tantum teporis dabat irae, ut accendi potuerit, sed omnem causam in Deum conferebat, dicendo, Dominus in mandatis dedit Se- meo, ut execraretur Dauidem. ideo cum

D appellari audiret, uirum sanguinum, Autrum iniquum, non succensebat illi, sed animo abiecto, & demisso fuit, quasi

merito contumeliis oneraretur. Omnis cnim reprehensio, quae euidenter attingit eum , qui in crimen uocatur . mirandum in modum eum torquet atque affli git, ob oculos illi ponens probrum ac foeditatem peccati. Vnde maximis beneficus cumulat eum , qui proprium erro rem agnoscit, reuocans eum ad eius agnitionem, & poenitentiam doloris plenam. Quale enim uulnus corporis tam uehementem asteri dolorem , qualem inurit animae obiurgatio ξ pudore afficiens eum, qui sibi est uitiorum conscius. Non tam corporis alicuius character proprius existina tur , ut animae eius , qui TOm. a. C amat

165쪽

amat dominum, propria est pax, & mana suetudo. decet enim talem uirum alios ad seipsum trahere, & praebere se accedentibus , quasi unguentum quoddam boni odoris, ac flagrantiae: morum de teritate atque probitate alios implere, ducemque seipsum aliis praebere ad res honestas, & optimas debet; nec alios in iis rebus sequi, quae decorae non sunt. contentionis uero studium, aliis ne concedat , immo potius illud ex illorum animis, si id fieri possit , penitus euellat. omnes denique molestias, patienter mala tolerando, superare eum par est . nam iniuriam persequi, cuiusuis irati est; at iracundiam cohibere , solius cuiusdam

est , & si quis ei sit uirtute par, & similin

Quale enim spectaculum, quam graue& admirandum, ac sane nonnihil etiam naturam ipsam humanam exuperans , hominem multis conuiciis iactatum , &qui etiam fortassis uulnus in facie accepit , quique alia sexcenta perpessus est , quae & uerbis, & re ipsa, ad extremam infamiam tendunt, non ira incendi, neque ultionem parare, sed mansuetum ac sine ira, pro eo, qui sibi iniuriam intulit, preces adhibere . ita ut ex eo, quod pr ces

166쪽

ORATIONES. I 8ces accelerasset, & uenia delicto data sit, di ipse post decenti a Deo cura dignus sit

habitus. Nunc uero nos cum in aliis malis, tum uel maxime in hoc delinquimus, quod uindicationi adeo studemus, ne que aequalem mensuram retribuimus , uerum cum exuperantia quadam initi Tias nostras persequimur : nec solum si iniuria affecti fuerimus, sed etiam si honor nobis non tribuatur, excandescimus. Eos enim, qui nos minus honorant, quisbus, obsecro, rebus dignos iudicamus λcerte eos inimicorum loco habemus. Contumeliam tibi imposuit iratus p siste silentio malum ; & ne, ueluti fluxum quedam, illius iram in cor tuum suscipiens, uentos imiteris , qui per rectatum id , quod appulsum es , repellunt, Probris te perfudit at tu illi benedicas. Verberi hus affecit tu uero aequo animo ferto. Conspuit ac nihili te fecit λ tu uero illud tecum meditare, quod ex terra fictus &Creatus .eS , quodque rursum in terram resolueris. Ignobilem te, & obscuro loco natum esse dixit, nulliusque precij hominem λ at tu terrapa teipsum esse dicito, atque cinerem. Non es praestantior patre

nostro Abraham , qui iis nominibus se

167쪽

appellauit . Indoctum ac nullis diuitiis

praeditum tu uero Dauidis uerbis utes, uermem te esse dicito, & ex sterquilinio ortum habere . His etiam adde Mosis probitatem. ille enim cum esset ab Araone, & Maria conuiciis oneratus , non

eos Deo detulit, sed pro ipsis uota fecit. Quare & tu si quis te summa egestate laborare dixerit, & uerum si protulerit , ueritatem perferto: sin mentitur, quid tua interest illud, quod protulit, tua, inquam , qui neque iis laudibus, quae uersi.

talem excedunt,gaudes, neque eam con

tumeliam, quae te non attingit, aegre fers. Nonne uides iacula, quomodo a corporibus solidis ac renitentibus resiliunt at mollia, & ea, quae cedere consueuerunt, penitus penetrant. Quid te pauperis aP-pellatio perturbat memoria repete omtum tuum, & reperies nudum te in hunc mundum ingressum esse: proinde nudus etiam hinc abibis. homine uero nudo,

quid, quaeso, pauperius esse potest nihil profecto acerbi audiuisti. Quis unquam ob egestatem in carcerem conditus est non pauperem esse in probris est, sed paupertatem animo magno, & forti serre

non posse. Quid, amabo, ira potest eis

168쪽

ORATIONES. Isamentius λ Si permanseris sine ira, pud re afficies eum, qui tibi iniuriam dedit,

re ipsam modestiam ostendens. inremadmodum enim qui uerberat nihil sentientem, seipsum excruciat; nam & in micum non ulciscitur, & iram non sedat: sic etiam qui conuicia iacit in eum, qui ea pro nihilo ducit, solatium perturbationis suae reperire nequit. Qui uero co uictatorem ulciscitur , & ei par pari rependit , quidnam excusationis afferet Lacessivit me, inquiet at hoc qua nam uenia dignum est λ Neque enim ille, cui cum scorto res est, in meretricem culpam conferens, tanquam in eam , quae se ad peccandum prouocauit, minori poena dignus iudicatur. Malum est contumelia : noli igitur ipsam imitari. nam illud , Alter initium dedit, ad excusationem satis non est: immo longe maiori, mea quidem sententia, reprehensione talis est dignus; eo quod ille quidem non habuit exemplum, quod se ad modestiam

inuitaret: tu uero cum uideres iratum

turpiter se gerere, Operam non dedisti, ne illi similis esses , sed indignaris , Maegrefers, ac uicissim iracundia inflammaris et atque hac ratione perturbatio

169쪽

tua excusationem praebet ei, qui auctor iniuriae fuit. Si enim malum est ira, cur non uitas id, quod malum est Sin uero uenia dignum, cur irascenti succenses pSimilis enim esse quodammodo.uidetur ille, qui conti adicit, uana ac stulta loquenti. Proinde, ut ego quidem arbitror , sapiens Solomon iubet, ne respondeamus amenti, secundum illius amentiam . Maemadmodum enim ille, qui regiam effigiem contumelia affecit, ac si

in ipsum regem deliquisset, ita iudicatur; sic etiam reus est peccati, qui eum, qui ad similitudinem Dei factus est, contumelia afficit. Cum uiro iracudo ne habites , inquit, mala enim res est cum cane colligari, perpetuoque eius latrata frui. Fuge igitur consuetudinem ipsius rnam nisi hoc feceris, necesse erit te aliquid de moribus eius haurire. Dixit aliquid contumeliose , & commouit animum tuum, perinde ac canis latratus , prouocare solet alterius canis tumultum; ita etiam animo tuo iam sopito ac qui scenti, vox illius iram concivit, & uterque uestrum sibi inuicem oblatrat, ac sibi uicissim contradicentes , ueluti fundas mittitis, uerba turpia atque inhonesta.

170쪽

ORATIONES. Io Dixit ille aliquid contumeliae plenum ,

retulisti tu magno cum sten're , eum, qui te anteuertit, imitando. ille ea co tumelia accepta, quam in se iecisti, non cohibuit iram, sed conuersus est, & peccatum suum longe maius effecit: maior fieri uoluit molestius aliquid dicendo, tu uero rursus eo accepto illud dilatasti, &ita facta est ingens malorum contentio Aat ille, qui in malorum concertatione superior existit,longe miserior est. Cum autem iracundia rationem depulerit, & dominatum anima occupauerit, hominem penitus efferat, nec amplius hominem esse sinit. QSod enim bestiis, quae uenenuemittunt, est uenenum; hoc hominibus exacerbatis , est ira. Insaniunt tanquam Canes, impetum faciunt ut scorpiones, mordent ueluti serpentes . Primum enim seipsos non norunt ira incensi ; deinde omnes suos familiares. Ob iram ensis

acuitur, & mors hominis humana manu intentatur. Propter hanc fiatres in obliuionem ueniunt mutui amoriS: parentes uero & liberos, natura sua latet atque praeterit. Et quemadmodum to rentes ad loca caua confluentes, quid

quid obuiam eis fit, secum trahunt; sic

C iiij etiam

SEARCH

MENU NAVIGATION