D. Basilii Magni, Archiepiscopi Caesareae Cappadociae, De moribus orationes 24., a Simone Magistro ac sacri palatij quaestore ex eius scriptis olim in unum congestae

발행: 1564년

분량: 396페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

traria permutationes fiui. in origine auistem,& causis rerum, non e contrariis , sed a rebus eiusdem naturae ea omnia,

quae fiunt, proficiscuntur. Malum itaquσnon est substantia uiua, & anima praedita, sed affectio quaedam in animo sita, uirtuti contraria, quae in malis, & iner tibiis inest, eo quod a boni natura deflexerint . Noli itaque malum extrinsecus intueri , neque mali naturam principia expertem fingito , sed omnes eius mali, quod in ipsis inest , se auctores agno scat . neque enim si uolutaria mala non essent , di si non essent in nostra potestate, tantus malis terror impenderet; nec supplicia,

quae nulla excusatione uitantur, uicissim malis pro dignitate rependerentur. Si ei nim earum actionum, quae secundum uitium, & uirtute fiunt, non in nobis sunt principia, sed ex ipsa natura omnia necessario proueniunt, superstui profecto sunt legumlatores, qui nobis , quae faci da, & quae fugienda sint, praescribunt; cassi etiam iudices, qui uirtutem honore

assiciunt , prauitatem uero puniunt. non enim piaedonis culpa, neque interfecto Tis, cum manum, ctiam si adnixus sui iaset, continere non potuerit , propter in

euitabilem

152쪽

ORATIONES et reuitabilem necessitatem, quae nos ad M. ctiones impellit. Imprudeles etia omnino essent illi, qui in artibus elaborant. ni agricola bonis affluet , quan uis semina terris non mandauerit, neque si falcem non acuerit ; mercator ditescet,cum uo let, quan uis in cumulandis opibus ope, ram non posuerit suam. Summae etiam spes Christianorum inanes euadent, cum neque iustitiae honos tribuetur, neq; peccatum damnabitur et siquidem nihil uoluntate hominum perficiatur. ubi enim natura & necessitas imperat, ibin ullum locum habet decorum, quod in recto, &iusto iudicio primas fert . Etenim de fi cubus aiunt, quod ali) agrestes ficos do mesticis inserunt , alij grossos fructuose sis ac domesticis ficis alligantes, infirmitati eorum remedium afferunt, fluitantiaque poma grossis continent. Q uid hoc tibi aenigma a natura sumptum de notat Z nimirum, oportere etiam nos,

ab iis, qui a fide, & religione nostra discrepant, aliquid fructus percipere, ut bonarum actionum aliis specimen edamus , Si quem enim extraneum, aut ab Ecclesia haeresis alicuius crimine distractum , temperate uiuere cernas, & reliquarum

153쪽

uirtutum ossicia excolere , tum maiori animi contentione fac uirtuti des operam,& frugiferam ficum imitare, quae agrestis praesentia uim colligit , pomaque sua cum ne decidant, impedit, tum diligentius asseruat & fouet. Nos uero quaedam plantarum uitia', quae natura dederat, agricolarum diligentia correcta

nouimus, ut mala punica acida, aut amygdala amara ; quae, cum ita perforatur earum cortex ad radicem, ut cuneum ex picea per intimam medullam perti nentem excipiant, tum succum ingratum in bonum suavemque mutant. Ne mo itaque iniustam uitam degens, d speret. si enim agricola qualitates plantarum mutat, multo magis studium an mi erga uirtutem, poterit OmniS generis uitia superare, ac eis praeualere, per Christum 11, vis Dominum nostrum,. quem gloria, & potentia, In omne tempus consequatur. Amen. 4Π Hii. I,

' De temperantia

154쪽

ORATIONES.

DE TEMPERANTIA

- ct incontinentia

Lexander ille rex Mace donum , cum filias Darii in potestatem redegisset suam, quae egregia forma, ac admiranda fuisse feru-tur, ne aspicere quidem eas uoluit; turpe esse inquiens , eum, qui uiros uicisset , a mulieribus superari. Hoc equidem haud dissimile est illi mandato Christi, Q uisquis foemina sic aspicit, ut eam concupiscat, iam adulteriose inquinauit. nam etiamsi re ipsa adulterium non perficiat, tamen quia libidinem in animum induxit suum, culpa non uacat. Si igitur fortuiti congressus, iis, qui mulieres aliud agentes intuentur, . tantum afferant periculi , quantum facessere putas, congrestiones illas, quae ex industria suscipiuntur λ nam intueri eas mulieres, quae formam suam adulterant,

quo adolescentes ad libidinem prouo B iiij cent;

155쪽

cent; quaeque adeo dulces & suaves can- filenas edunt , ut possint, etiana solo aucditu onine Cestrum uoluptatis in animos libidinosorum figere, atque impria mere . quid igitur dicent, aut quam excusationem aflarent illi, qui excluscemodi spectaculis ingentem cumulum uitiorum congesserunt λ Licet enim & sesnaone , & oculis, & auditu adulterari; licet etiam uitia corde concipere; cibo denique, ac potu immoderato fines temperantiae transire, integrum est. Ille autem , qui in his omnibus secundum normam castitatis, sese intra cancellos tem perantiae continet, is re uera ostendit, perfectum, ac omnibus rebus instructum

sibi esse castitatis donum. Q od si alia, quis uerbis castitatem prae se tulerit, reipsa autem ea fecerit, quae isti , qui cuni

mulieribus degunt, facere consueuerutris manifeste uenerandae castitati operam dat, non recedendo ab inhonesta uoluptate . non enim ille, qui in conseruanda

castitate inconstantia laborat, est purus; sed is denique, qui eam partem corpo riS, quae rationis expers est, rationi subiecerit. QSi uero castitati ac temperantiae studet, is diligenter historiam de I -

156쪽

ORATIONES. II

sepho percurrat. ex eo enim discet res temperate gestas, animaduertens, ipsum. non modo se a uoluptate continuisse, sed etiam erga uirtutem bene fuisse affectu iuita enim Iosephi, est ueluti quaedam e hortatio ad castimoniam; historia uero de Sampsone, inuitatio ad fortitudinem.

Castum autem dicimus, non eum, cuius iam libidinis pleni appetitus, a se

nectute, aut morbo, aut alio quouis casu exaruerunt , languidique facti sunt. nam talis pi au itate non caret, sed ope rationes eius praepediuntur imbecillitate instrunientorum . At temperantia est uera quaedam scientifica potentia , perprofunde in anima impressa, & quae uestigia

inhaerentia turpium appetituum penitus extinguit, ac delet. neque enim eos ob castitatem in coetu ferre debemus, quorum membra execta sunt : nam neque equos ideo extollimus, quod cornu non petant, sed quod calce non feriant; b ues uero , si cornibus non petierint, mansuetudinis ergo charos habemuS . non

nim quisquam ob id, quod efficere non ualet, sed cum possit, nec abutitur tamen potentia ad iniustitiam perpetrandam , suspicitur, atque admirationi est.

157쪽

Nam teperantia, quae est in senecta, nos est temperantia, uerum libidinis cuiusdaae incontinentiae quaedam imbecillitas. . MortuuS no coronatur; nemo iustus ideo quod malum perpetrare nequeat. Proinde par est nos, totum corpus castigare,& quasi cuiusdam bestiae impetus coc cere , ac tumultus eos, qui ab ipso in animo excitantur , ratione , ueluti flagro quodam sedare: nec totis laxatis habe nis uoluptati, mens negligenda est; ne tanquam auriga quidam , ab effienatis equis summa cum uiolentia agitatis, di stracta feratur, sed Pythagoram imitemur , qui cum didicisset, quendam ex suis sese& exercitatione, & omni gene re cibi saginare ac carnosum reddere ἡsic inquit, Non desinis grauiorem tibi

carcerem parare λ unde etiam Platonem ferunt, cum ante animo percepisset no-Cumentum , quod ex corpore proficisci solet, de industria Academiam elegisse; locum Atticae uel maxime pestilentem , ut ita praecideret nimis bonam corporis dispositionem, ueluti superfluam quandam uitis fertilitatem. Ego uero nimis bonam corporis habitudinem, etiam periculosam esse, de quodam medico acia

. . cepi.

158쪽

ORAT IONE S. et cepi. Itaq: istud nimium studium, quod

in curando corpore ponitur, & ipsi cor- pori incommodo est, & animis impedimento, unde prosecto manifesta insania est, illi operam dare ac morem gerere . in

summa totum corpus contemnedum est

ei, qui nolit in uoluptatibus ipsius, ac in sterquilinio quodam uolutari; aut utaque eo solummodo ei seruiendum , qua tenus, ut inquit Plato, ministrum seno

bis ad philosophia praebet: haud disti miledicens Paulo , qui monet nos, ne aliqua curam corporis habeamus ad concupi scentiarum occasionem. atq; nostra qu dem talia sunt. Mulieres aute impudicae libidinique deditae, in obliuionem v nientes timoris Dei, & nihili facientes ignem aeternum , in ea die, quando ipsas par erat ob recordationem resurrectionis Domini, pedem domo non efferre, & animo suo reuoluere illum diem, quo aperientur coeli, & apparebit iudex, & tubae diuinae, & illa mortuorum ab inferis reuocatio et quo sane die iudicium erit aequum, & tribuetur unicuiq; prout erit meritus; loco eorum, quae ipsas cogitare oportebat, & cum corda sua a prauis cogitationibus expurgare deberent, ac de-LVa lere

159쪽

lare lacrymis ea peccata, quae prius per petrarant, atque se praeparare , ut obuiam procederet domino in die illo, quo

ut iustus iudex apparebit; loco eoru , inquam, illae iugo seruitutis excusso, & ab tectis a capitibus suis uelamentis pudici tiae, Deum & angelos eius pro nihilo ducetes, Omni pudore abiecto, capillos suos nimium ornantes, uestes stringentes, &pedibus suis tripudiantes, omnium iuuenum incontinentiam ad se attrahunt, ac in fanis, ubi corpora sanctorum sunt humata, choros ducentes, illa sacra & sancta loca ergastulum suae impudicitiae fecerunt, acrem cantilenis libidinosis cor ruperunt , terram pedibus impuris foedarunt, eamque turpiter saltando procul- carunt , seque ipsas hoc modo adolescentibus spectandas praebuerunt; insanae ac omnino uecordes, nullam stultitiae exuperantiam praetermittentes . Rides, dic mihi, & gaudio exultas cum te opop. teret fere potius &ingemiscere ob ea ,

quae patrata praeteriere . cantilenas obscenas edis, pselmos uero & hymnos quos quidem didiceras, negligis Z pedes

moues, & furibunde saltas, chorosque ducis, cum te par Luci genua in pIecan

160쪽

ORATIONES. Is do flectere mias defleam, puellas iquae nondum nupserunt; an ea quae matrimonij iugum subierunt e illae quidem

uirginitatem non habentes, reuersae sunt aliae uero debitam uiris castitatem no exhibuerunt . quod si nonnullae peccatum corpore effugerunt, Omnes tamen animo deprauatae atque inquinatae sunt. QSapropter omnis mulier, quae ueste abutiatur, expectet eius ablationem. cum enim

incedant, uestes post se trahendo , ta quam quae non utantur, sed abutantur uestitu, merito honore illius uestitus d nudari iubentur: & dominus haud dubie gloriam uestimenti a nobis auferet, si uidebimur eo non recte uti, despectuinia mirum ipsum habentes, ac omnibus i quinamelis corporis repletes. Sed quodnam istud est uestimentum uicunque, inquit , in Christi lauacro sacro abluti

estis, Christum induistis . hunc, hunc u . stitum auferet dominus ab his, qui cor pus quotidie peccatis coinquinat, & qui sanguinem testamenti noui uulgarem e se iudicant. Quae igitur mulieres ob corporis pulchritudinem magnos gerunt spiritus, seque ipsas, stulto fastu usae, praecaeteris efferunt, nonne extollunt sese iis

SEARCH

MENU NAVIGATION