D. Basilii Magni, Archiepiscopi Caesareae Cappadociae, De moribus orationes 24., a Simone Magistro ac sacri palatij quaestore ex eius scriptis olim in unum congestae

발행: 1564년

분량: 396페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

. etiam & hominum iratorum impetus

uiolenti ac effrenes, Omnes aeque attingunt . Veluti enim Cestro aliquo , me

moria eorum, qui molestiam ipsis asper serunt, punguntur, ira in ipsis palpitante, & exiliente . nec prius finem faciunt, quam malum aliquod dederint ei, qui se lacessivit. Cum enim ira, sicuti flamma quaedam, ubertate materiae, in hominibus animo exacerbatis accensa fuerit , tunc sane, tunc uidere licet ea spectacula, quae neque uerbis explicare , neque re ipsa ferri ac tolerari possunt; uidelicet manus contra affines eleuari , pedes nullo habito respectu insilire, omne, quod Occurrit, telum insaniae fieri uod si ex aduerso aequale malum resim sens reperierint, nempe iram aliam, re insaniam parem, tum sane inter se commissi mutuo confligunt , ac ea mala perpetiuntur , quae par est eos perpeti, qui sub tali daemone stipendia merent. Namissae molestiae , quae ab inuicem proficitiscuntur , & contentiones , a principio quidem exiles esse solent, & facile curantur; at procedete tempore, a contentione. auctae, insanabiles omnino evadunt. nam

quousque hae calumniae, quae ex disse*-

172쪽

sione manant, locum habent, necesse est semper suspiciones in peius augeri. Pro inde si uideras ira percitum dentes acu te, cogita talem apro similem esse, qui internam iracundiam suam dentium colqisione ostendit. In certaminibus animi, malorum longe ille miserior euadit, qui palmam fert: quoniam abit plus peccati habens. Irascere solum serpenti. quid enim illum Phinees iustum fecit λ nonne iusta ira aduersus eos, qui cum scortis uolutabantur qui,si multis aliis in

rebus esset mitis, & mansuetus, tamen

cum uideret gambri , & Madianitidem in propatulo & sine ullo pudore libidines

suas explere, nec tegere spectaculum illud nefandum, aequo animo ferre non portuit , sed opportuna ira usus, hasta utruntque transverberauit. HeliaS autem aemu

lator ille, quadringentos , & quinqua ginta uiros turpitudinis cultores, com dentes mensam Iesabel, rationabili ac sapienti ira , quae totius Israel utilitatem respiciebat, deleuit. Sic ira saepenume-eto administra esse solet bonarum actionum . Libentius praeterea aliquis aspexerit iratum amantem, quam adulantem aduersarium . inuare & nos tales uiros C v imitari

173쪽

imitari studeamus, & ne nobis inuicem, sed solum daemoni succenseamus; si modo uolumus regnum coeleste consequi, henignitate Ia, V Christi domini nostri, quem gloria, & imperium cum Patre terno, & sancto ac uiuifico Spiritu in sempiterna saecula consequatur . Amen .

DE INVIDIA;

ET ODIO

V L T A M nobis molestiam affert istius praesentis temporis iniuria, in quo & omnes ecclesiae conquassatae sunt, & uniuersae animae assiiguntur . Aperuerunt enim aliqui immodeste ora sua in conseruos , narratur mendacium intrepide, ueritas supprimitur: qui in crimen uocantur, sine iudicio condemnantur; qui u ro uocant, eis fides habetur absque ulla examinatione. ac sane multum iam temporis praeteriit, ex quo calumniis affeθ

174쪽

ctus, accusationis flagella sero, eo contentus quod dominum habeam abdito . rum cognitorem atque calumniae testem. Sed cum multi silentio nostro ad malediciorum corroborationem abutantur, nec

existimant ob tolerantiam nos silere: sed quod potis non sim os diducere ad ueritatem, eam ob causam adhortor uestram in Christo dilectionem , ne ea probra , quae ex una parte manat , ac si uera essent, luscipiatis . Nam, sicuti literis memoriae proditum est, neminem iudicat lex nisi primum acceperit & cognouerit quid se

cerit. Eorum autem criminum, quae in nos coniiciuntur, rationem a nobis exigite, & si quidem apud nos ueritatem in iueneritis, ne locum detis, Obsecro, me dacio ; sin parum ualentes nos in dese dendo esse perceperitis, tunc aduersariis nostris, quasi uera proferentibus, fidem habete. Verisimilius autem est,& irritari ipsos nostris defensionibus, & mai ta ac longe difficiliora contra nos moliri , scribere, atque agitare. at aequo i dici satis sunt ipsae res ad ueritatem in dagandam ; & etiam si nos taceamus, licet nobis res ipsas, quae fiunt, intueri. Oro autem ante omnia uos, tum qui mα

nunc

175쪽

D. BASILII

nunc auditur i estis, tum qui in posterum familiaritatem nobiscum sitis habituri ,

ne multitudine mendacium a ueritate diiudicare uelitis, cu maiori parte rem praestantiorem copulantes; neque auctoritati adhaerentes, mentem uestram ob

scuretis, aut plus iis tribuendo, qui dignitate & ordine alios antecedunt, infimis aures non detis . Necesse est enim iudicem alteram aurem ei, qui abest,re se uare, sicuti Alexander fecit. etenim illuserunt, cum quidam obtrectaret familiari suo, alteram quidem aurem prabuiL. se calumniatori,altera uero manu diligenter obturasse; quod nimirum declararet, oportere eum , qui iuste iudicaturus est , non totum se euestigio uni parti tradere, sed partem auditus integram atque sar ctam ei, qui non adest, seruare. Solent enim quodammodo amplo magistratui

illiberales ipsi cultus adlim escere , qui ideo quod illis desit proprium bonu, cuius opera in cognitionem uenire possint, alienis malis seipsos commendant. Ac sane quemadmodum uultures ad ea, quae male olent, maiori cum impetu serunturi multa prata , multosque iucundos , &odoratos locos praeteruolantes; de ut nam

176쪽

ΟRATIONES.

scae sanis corporis partibus neglectis, ad ulcera contendunt e sic etiam Inuidi, uitae splendorem, recteque factorum)magnitudine ne aspiciunt quidem; ad mar cida uero mirandum in modum feruntur. Proinde homines prudentes illud Alexandri tenere par est, qui accepta ea epistola, quae contra medicum ipsius scripta erat, quasi insidias ipsi struere uelleticum accidisset, ut eo tempore medica mentum sibi accipiendum esset , usque adeo fidem non adhibuit calumniatori sui simul & epistolam legeret , & medica mentum biberet. QSi igiturProximum probris perfundunt , non comprobant ea, quae in eum dixerunt; tales omnino uidentur sibiipsis malum nomen, ex hoc inani uerborum usu, imponere uelle . ni calumniatorem quo , obsecro, nomine appellare conuenit, quam eo, quod sibi ille ipse, ex re, cuius studio tenetur , in ponit. Neque igitur ille, qui nos in DPat, calumniaton sit, sed potius ueluti frater quidam, cum dilectione commo nefaciati, & correctionis causa admoneat ; neque uos conuiciorum sitis audi, tores , sed redargutionum examinato

res: ne illi, quibus crinina ascribuntur,

177쪽

D. BASILII

insanabiles relinquantur, dum peccatum ipsorum non patefit a conuicti enim Mipsi peccatumsuum agnoscent, & uobis uenia, ubi redargueritis, a domino concedetur, quod uos a societate hominum Peccatorum seiunxeritis . praeterea illi,

qui conuicerunt, mercedem accipient;

utpote qui abditam malitiam in apertum protulerint. Quod si uero aliquem,

ante quam conuictus fuerit, condemnaueritis , ipse quidem nulla alia iniuria afficietur, nisi quod preciosissimae possessionis, hoc est dilectionis, erga uos iacturam faciet; uos uero illud ipsum pati mini illo iam priuati . sicuti enim aerugo proprius est frumeti morbus ; ita inuidia amicitiae . & ut boni est, nemini inuidere; sic daemonis peculiaris est inuidentia: & proinde ac rubigo serrum, sic inuidia animam, quae ex ea laborat, co sumit, imino uero magis . nam ut uip Tas, aiunt, exeso materno utero, in I

cemedi; ita quoque malevolentia ania mam , quae ipsam parturit, conficere solat. Inuidus unicam mali expectat re Creatione ; nempe sicubi conspexerit aliquem ex his,quorum bonis moeret, ruenistem . hic est odii scopus,intalicem ex foe

178쪽

1ici, miserabilem ex beato aliquem conspicere. tunc socius & amicus est, cum Iacrymantem uiderit , cum lugentem conspexerit, nec cum hilari quidem la titia exultat: at cum eo, qui in luctu est , lacrymas profundit, uitaeque eius commutationem miseretur, ostendendo ex

quibus ad qualia deuenerit; non humanitate id quidem, nec quod uicem eius doleat , sed ut grauiori calamitate mis rum affligat. Talis sane erat Saul, qui summa beneficia, quibus eum affecerat Dauid , causam belli aduersus eundem

esse uoluit, conabaturque benefactorem suu hasta transverberare . nam cum eius opera una cum suo exercitu ab hostibus

seruatus esset, & ea infamia, qua illum asperserat Goliath, leuatus, manu sua illum interimere, atq; per insidias e m dio tollere studebat . deinde, quanuis in exilium ipsum eiecisset, neque tamen sic inimicitiae finem imposuit, sed ad extremum, tribus millibus electorum contra ipsum eductis, solitudines perscrutatus est . qui sane dum Dauidem persequer tur , deprehensus cum esset, & neci expositus, a iusto tamen rursus, qui ei manus inferre noluit, seruatus est. neque tamen

179쪽

D. B Α S ILII hac beneficentia flecti potuit , seditetsi

cxercitum conscribebat, atque denuo hominem persequebatur, donec ab eodem .in spelunca captus, illius quidem uirtu tem illustriorem, suam uero ipsius prauitatem manifestiorem reddidisset. Sic &in Iosephuiu fratres erant animati, cum quid facerent , nescirent . nam , si uera erant Iosephi insomnia, qua ratione potuit effici, ut non omnino ea euenirent,

quae praedixit λ sin falsa, cur inuidebant erranti & decepto sed reuera propria diaboli est affectio, ipsa inuidentia, quae nullam medelam recipit. QSi ex capiate laborat, aperit medico capitis dolo-zem ; at qui inuidia flagrat , quid referet Moerore me conficiunt, inquiet , res secundae fratris λ equidem ita sese res h , bet; at uerba ea proferre unumquenque pudet, quid te excruciat proprium nα malum, an alienum bonum Z revera g minum est malum, Diaboli inuidentia . Quemadmodum autem tela , quae magno cum impetu seruntur, ubi ad rem quandam sortem ac renitentem appulsa

fuerint, uicissim ad ipsum, qui ea emisit, reuertuntur; ita etiam inuidia: ibipetus ἡnulla noxa ad la illi, cui inuidetur , ipsi

. a. a inuicio

180쪽

o RATIONES. asinuido plagas incutit. Multa quidem inuidiae insunt mala, unicum tamen etiam inest bonum, nempe, quod nocumento

sit illi ipsi, qui ea aestuat, quodque cor

eius magis exedat , quam rubigo se rum . MalevoluS enim parum ei, cui in

uidet, damni affert, at se ipsum moerore ob id conficit, quod amicus suus secunda utatur fortuna. ac ille quidem diuitias uicini non imminuit, seipsum uero inuidia conterit. Sicuti enim eam materiem, quae facile ignem concipit, quam

longissime ab igne seponere solemus; sic

Par est nos, quantum in nobis situm est, amicitias ab hominum invidorum consuetudine abducere, ut extra inuidiae tela esse possimus. Canes quidem alendo mansuefacimus; at inuidum , benigne ei faciendo, multo peiorem reddimus. non enim gaudet beneficiis, quibus cumulatur , sed moerore amigitur ob alioru opulentiam ; eo quod materiem habeant, unde suae egestati succurrere possint. Pantherae naturalem quandam habent aduersus honianem iram, & solent uel maximς

in oculos insilire . hinc qui insanae illi bestiae illudunt, ex charta imaginem quasi . hominem ipsi ostentant: illa vero pjmjψ

SEARCH

MENU NAVIGATION