D. Basilii Magni, Archiepiscopi Caesareae Cappadociae, De moribus orationes 24., a Simone Magistro ac sacri palatij quaestore ex eius scriptis olim in unum congestae

발행: 1564년

분량: 396페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

impetu ac nulla consideratione facta, esse hominem autumans, chartam ueluti hominem concerpit, atque hinc, quanto sit

in hominem odio,ostendit . sic & daemon in imagine, quo sit in Deum odio, ostendit, cum ipsum Deu attingere nequeat . Proinde noli tibi ueteranorum fraudes ad imitandum proponere, sed ex imbecilli bestiola magnam astutiam dolumq; discito. Cancer quidem Ostreum appetit , sed eius carnem propter testam, qua tegitur, perdifficulter capere & inuadere

potest: eius enim carnis mollitudine ua lido operculo & quasi uallo natura circumsepsit, ex quo ειρακα ori id est,testaceo operculo animal dicitur: & cum duae illae concauitates inter se aptae & copulatae ostreum concluserint, nihil omnino efficere Cancri brachia, nihil contra moliri possimi. ini id ergo facit λ cum ipsum in locis tranquillis cupide calefieri animaduertit, & ad radios Solis conchas suas aperire, tum demum clam calculo iniecto eas,quo minus occludat, impedit,& ita quod ut non poterat, astu perficit. Atque hic est dolus eoru,quae muta sunt,& rationi expertia . eiusmodi est, qui cum fraude fratrem adit, & in proximos,

. rebus

182쪽

ORATIONES. 26

rebus eorum aduersis, impetum facit,allenisque incommodis laetatur. Sed neque Polypi dolus ac fraus silentio praetereunda est. is quodcunque in saxum adhaese . xit, eius colorem imitatur, & obtinet, ac ita multi pisces nantes in Polypum tanquam in petram incidunt, eiusque ueteratoris praeda fiunt. Moribus similes sunt ij, qui semper eos adeunt, qui potestate di imperio ualent, seque pro rerum &temporum ratione ita accommodant, ut in proposito, & sententia nunquam per maneant, sed alios atq; alios se gerant,&pro cuiusque arbitratu ac libidine mutat sententiam. Hos profecto homines uitare eorumque mala cauere, magni est laboris , propterea quod in illa religionis specie & simulatione summa lateat im probitas . Nam odium in profundo detinentes, dilectionis ostendunt fucatam, atque adumbratam speciem: non aliter ac petrae sub mari latetes, quae pauca aqua cum sint opertae, malum , quod prouide ri non potest, hominibus incautis afferunt . Ad calumnias autem conticescCre non oportet: non ut contradicendo nos

ipsos defendamus, sed ne mendacio progressum permittamus, circumuento, que D ij damno

183쪽

D. BASILII

dano affici patiamur . Calumniator enim tribus simul personis nocumento est: na& eum laedit , quem calumniis onerat, de quibuscum sermonem habet , denique ipse seipsum. Scire enim uos uelim, quod contumelias imponere, & detrahere aliquibus petulanti lingua, ac mente minia me candida, improborum, & eorum,qui hominibus odium conciliant , opus esistat omni studio conari mendacium refellere , uirorum est frugi, ac eorum, qui de sibiipsis bene consulunt , & multorum securitati student . Quamobrem peruersitatem priorum fugiamus, talium uero uitae statum imitatione exprimere contendamus, ut bona futura consequi possimus in Christo I x , V domino nostro, cui gloria, & potentia , nunc & semper ac in perpetuum tribuatur. Amen.

184쪽

DE PATIENTIA,

ET TOLERANTIA

Euo ob eas molestias, quibus conflictatur, cogitare aut dicere audeat, nullam omnino prouidentiam res nostras gubernare ; ne que administrationem, ac iudicium domini in crimen uocet, sed athletam illum Iob ante oculos sibi proponat, saniorisque mentis consiliarium ipsum faciat. reputet secum uniuersa illa ex ordine certamina , in quibus ille primas tulit, & quot telis a daemone petitus , nullum tamen morti serum uulnuS accepit. A demerat illi quidem omnem prosperitatem domus, &consilium ceperat alternis malorum nunciis ipsum obruendi . nam dum adhuc prior aliquam cladem annunciabat, alter nuncius ueniebat, longe grauiorem, cladem afferenS. ac multa sane mala inter se connectebantur, & calamitates undarum incursionem

185쪽

imitabantur: nam prius quam priores Iacrymae exarescerent, aliarum causa afferebatur . ille uero tanquam scopulus quidam in mari eminens stabat, tempestatis impetum suscipiens, undarumq; uim in spumam couertens, & acceptam illam uocem domino edebat, ac omnino nihil eorum , quae euenerant, lacrymis digna duxit. Cum uero nuncius quidam uenitaset& referret, filiis ac filiabus epulanti bu S, uentum quendam uiolentum, illud domicilium , in quo conuiuium celebrabatur , euertisse, tunc uestem tantummodo discidit, sympathiam quandam naturae ostendens, & illo facto, quod pater liberorum amans esset, testatum faciens patque piis illis uocibus factum exornanS, diccbat, Dominus dedit, dominus abstulit, sicut domino placuit, ita factunx

est. tantum non talia Edens, pater uocaritus ina, quanto tempore uoluntas illius

tulit. 'Ni me patrem esse uoluit, auserre mihi rursus sobolis coronam statuit, non contendam cum eo de iis, quae ipsius propita sunt: praeponderet id, quod domino uisum est, ipse est effector generis, ego uero instrumentum tantum . quid flustra seruiis cum sim, aegre atque ini- quo

186쪽

o RATIONES.

quo animo seram , & sententiae succenseam, quam rescindere nequeo ξ huiuscemodi uerbis daemonem iustus ille pungebat . Cum autem ipsum superiore esse hostis cerneret, nec ullo horum conuelli posse, ipsam carnem aggressus est, & ex corpore eius, innumeris plagis illud conficiens, vermium sontes promanare fe- Cit, uirumque ex regio throno abductu , in sterquilinium coniecit. Ille uero quanuis tantis calamitatibus affligeretur, constans permansit; & dum corpus eius laceraretur , pietatis thesaurum in penetralibus animae tutum a praedone custodie bat. Cum uero hosti nihil iam relinqueretur , quod deinde faceret, ad ueteres illas suas insidias descendit, uxorisque illius mentem in impiam ac nefandam sententia adducens, illius opera athleta frangere conabatur . Ac sane illa quidem longo dolori renuncians, capite in terra demisse , iusto astabat, manu S ob ea, quae intuebatur, concutiens, & pietatis fructus

illi exprobrans. recensebat praeterea ueterem illam omnium rerum abundantiam, praesentia uero mala ostendebat, ac qua

lem ex qualibus adeptus esset uitam, &cuiusnam modi pro multis sacrificiis, ac

D iiij vi

187쪽

7- D. BASILII uictimis mercedem a domino accepisset, identide ipsi inculcabat. Vsurpabat autem semper uerba animi parui, ac d ni isti plena, atque sane talia, quae & uirum fortem commouere, & animu quanuis generosum inflectere possent . Errabunda, & serua uagor, dicebat, regina seruitutem seruio, & ad seruorum meo rum manus respicere coacta sum; quae

quonda multos benigne nutrivi, nunc ipsa ex alienis nutrior . Ac sane,inquibat illa, longe honestius , & conuenientius esset, si te ipsum e medio tolleres, gladium irae creatoris acuendo, quam res aduersas aequo animo sustinendo, moi

stiam, & tibi & coniugi , proserres. At ille ex his uerbis tantum moerorem se scipiebat, quantum nullum aliud ob madum, &: multum ira commotus ad uxorem ueluti ad hostem quendam conue sus, inquit, Cur ueluti una ex his mulieribus, quae mente captae sunt, locuta es pabiice, inquit, o mulier,consilium sceleris plenum; quousque tandem communem nostram uitam uerbis tuis contumelia onerabis Θ certe mentita es in effingenda uita mea, asseverando quod non optarim rerum commutationem, di magna ei

dictis

188쪽

dictis tuis adhibuisti calumniam. Equidem me nunc longe magis impium factum esse arbitror ; si quidem nos connubium unum corpus effecerit, tu uero

maledictis dominii lacessivisti. Si enim bona suscepimus de manu domini, cur mala non perserimus Θ Veniant tibi in mentem illa bona, quibus priuS cumulata eras:; perpende meliora cum deterio ribus, & reperies nullius hominis uitam omni ex parte beata esse . semper enim fortunatum esse, solius Dei est. Sed tu si ex rebus praesentibus dolorem percipis, ex praeteritis consolationeni pete . nunc ἰacrymas profundis, at prius risum ede-has ; nunc inopem uitam agis , at prius diuitiis affluebas; clarum uitae latice antea bibisti, nunc turbidum bibens booψanimo esto . nam neque fluminum cursus perpetuo puri apparent; uita autem nOhra, uti scis, ueluti flumen quoddam est perpetuo fluens, & undis uicissim succedentibus refertum , cuius una pars iam Praeterfluxit, altera uero in cursu est, alia iam de fontibus manavit, alia uero post fluet, & uniuersi ad commune mortis mare festinamus . Si bona suscepimus idomino, mala num non sustinebimus D v num

189쪽

num cogemus iudicem eiusdem generis res nobis perpetuo suppeditare λ num eradimus dominum, quomodo uitam nostram gubernare debeat/ipse suaru sententiarum potestatem habet, quomodo. uult, reS nostras regit, sapiens autem est,& quod ex usu est, seruis suis suppeditata

ne curiosius perscruteris iudicium domi ni, boni consule tantum ea, quae ab ipsius sapientia proficiscuntur , quidquid

in te contulerit, id suscipe cum gaudio. ostende rebus in aduersis, digna te prioris laetitiae fuisse. Haec dicendo Iob, etiam hunc daemonis impetum retudit, & pudore ipsum affecit; eo quod uictoriam ab eo reportasset. QSid uero tandem hinc euenit λ morbo nimirum leuatus est, perinde ac si frustra eum inuasisset, ni hilq; penitus effecisset . emoruit enim ad

secundam pubertatem caro ; uita uero omnibus bonis cumulata est, & diuitiae aucta, omni ex parte in domum conflu-Xerunt ; ita ut unam parte, quasi nihil unquam amisisset,liaberet, alteram uero ob patietia mercedis loco accepit. Ex eo quilibet nostrum exeplum sortitudinis capere poterit,qui no solum rebus in aduersis, quibus conflictabatur, nimirum tum b.

190쪽

OR ATIONES. 3onops e locuplete, orbus filiis, cui pulchri

erant liberi , uno momento temporum factus esset, idem permansit , qui antei fuit, nec unquam animum abiecit demisitque ; sed neque etiam cum amici eum consolatum uenissent, & hominem i

cesserent.ac aerumnas ipsius augerent , unquam irritatus est. Nonnunquam autem homines experiundae animae caussa,

in tales uitae difficultates incurrunt; quo in his difficultatibus appareant probi, siue diuites, siue pauperes sint et utrique

enim tolerantia probantur . & tum uel maxime patefit, an animo fraterno, an

grato aliquis praeditus sit, an contra malevolo, & ea constantia, quae simul cum

uitae reuolutione repente commutatur. nam ut gubernatorem nauis tempestas,

athletam stadium , militem acies, magnanimum calamitas ; sic Christianum homissem tentatio probat. Et quemadmodum athletas certaminum, labores coronis ad se alliciunt; ita etiam homines Christianos probatio, quae ex tentationibus descendit, ad persectioneni ducit ; si modo cum decenti tolerantia, ac omni gratiarum actione ea , quae a domino ordinantur, susceperimus. Pauper es p

SEARCH

MENU NAVIGATION