D. Basilii Magni, Archiepiscopi Caesareae Cappadociae, De moribus orationes 24., a Simone Magistro ac sacri palatij quaestore ex eius scriptis olim in unum congestae

발행: 1564년

분량: 396페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

extendetis ad me, auertam oculos meos a uobis r & si amplificaueritis precationem , non eXaud lam uos. Non enim simplicia uerba orationis prosunt, sed illud demum, quod ex seria animi affectione proficiscitur . quandoquidem & ille Pharilaus, his sibi , non autem Deo supplicabat. rediit enim precatio ad illum ii sum; siquidem in peccato superbiae facta fuit .i ob id etiam Seruator inquit, SupplicanteS ne garrite ut extranei, qui se putant loquacitate sua exaudiendos: at id, quod ex loquacitate proficiscitur, culpa non uacat. Haec causa est, cur Deus oculossauertere soleat quando manus extendimus, nimirum quod indicia supplicationis occasionem irae praebeant. quemadmodum enim si quis interfecto filio alicuius, quem ille in oculis ferebat, adhuc cruore conspersas manus habens , extendat ipsas patri etia tum stomachanti, petens in amicitiam ut se recipiat; non ne sanguis fit ij, qui in manu eius apuparet, qui filio necem attulit, ad iram magis incitabit eum, cui iniuria data est Eiusmodi etiam sunt Iudaeorum preces, quando ad Deum manus tendunt , inmemoriam reducentes Deo patri, pe

catum

32쪽

o RATIONES. 7

catum illud, quod commiserunt in uni cum eius filium, atque unaquaque intemsione, manus suas , sanguine Christi nas ostendentes . nam qui in obstinatio ne persistunt, hi etiam paternae caedis participes esse solent. Sanguis enim ipsius, inquit, in nos, & in filios nostros redundet . Proinde. omni tempore fac memorsis Dei, o homo, & ipsum etiam atque etiam extimesce , omnesque in societa tem orationis recipito . magni etenim ponderis eorum auxilium est, qui pos sunt precibus flectere Deum; & supplica tiones mutuae, cum in hac uita salutares sunt, tum cumrex hac uita decedemus .copiosum nobis uiaticum ad uitam futuram suppeditabunt. Demadmodum uero solicitudo est res bona; sic rursum tristi animo & abiecto esse, omnemq; spem salutis abiicere, eorum est, qui animam iniuriis onerant. QSamobrem omnem 4pem tua in Dei bonitate ponito, eiusq; rei fructum expecta , illud persuasum habens, illum, si modo uere ac rite ad idissim conuersi fuerimus, non solum nos in perpetuum omnibus malis liberaturum , sed adhuc orantibus nobis dicturu, Ecce praesto sum. iniis enim unquam

eorum ν

33쪽

eorum', qui credunt, Deum omni into Aco esse, & iis rebus, quae fiunt, interesse, ac adesse unicuique actioni, luntatesq; cordium perspicere , aut cogitationem

prauam suscipiet, aut scelera patrabit puerum tum demum homines ad scelera edenda descendunt, cum aut Deum non inspicere , aut illi curae non esse, ea, quae hic geruntur, autumant. Initium autem purgationis animae , ac expiationis, est quies; cum neque lingua res humanas proferat, neque oculi pulchritudinem , symmetriamque corporis circunspectent, neque auditus intensionem ac firmita tem animae dissoluat , eas cantilenas audiendo , quae ad uoluptatem componun tur; aut uerba facetorum hominu , quae uel maxime solent animae firmitudinem infringere . Mens enim, quae rebuS externis non est intenta, neque a sensibus

in mundum diffusa, redit quidem ad seipsam, per seipsam uero ad Dei intelligentiam cognitionemq; ascendit;& dum illa pulchritudine illustratur, ac resple

descit, in ipsius naturaeoobliuionem v nire solet. neque alimenti cura, neque uestitus, animam a contemplatione Illa reuocant, sed omnibus terrenis curis post is habitis,

34쪽

habitis, bmne suum studium & opera ni in adipiscendis aeternis bonis ponit . Noli litaq; propter stuporem, qui fit insomno,

mediam uitae partem inutilem facere, sed tempus noctisi diuide; cuius partem tri-, hue somno, partem precationi et immo e tiam & ipse somnus pietatem meditetur oSolent enim ut plurimum hae imagina tiones , quae in somno fiunt , ueluti ex

tremae quaedam resonantiae esse curarum

diurnarum. Quid uero beatius illo mine esse potest , qui ad preces orto die descendit, & hymnis ac carminibus con ditorem celebrat; deinde cum sos cla rius illuxerit, ad opera se consert: ita ut

ubique preces simul adsint , & hymnis

quasi sale quoda opera condiat sua. nam hilarem, & laetum animum consolatio nes, quae ex hymnis petuntur, efficiunt i Preces uero 3 ante cibum fiant, pro his beneficiis, quae Deus nunc in .nOSaconfert, tum quae in posterum est collaturus, & post cibum etiam , quae & grates heneficiorum acceptorum contineant, dc petitionem promissorum. Bona est precatio, quae euidentem, & apertam Dei cognitionem animae facit: hoc est enim Dei inhabitatio , nimirum cum aliquis

Deum

35쪽

Deum per memoriam sibiipsi insidentem habet, sic efficimur templum Dei, quando non curis humanarum rerum memoriae continuitas dirimitur, nec mens inopinatis perturbationibus turbatur, sed omnibus relictis ad Deum semigrat, expellens eas perturbationes, quae se ad intemperantiam uocant, atque in studiis,

quae ad uirtutem ducunt, commorans.

Quod autem est aliis diluculum, hoc est illi, qui pietati operam dat, media nox.

nam noctuma quies uel maxime otium animae tribuit, cum illo tempore neque oculi, neque aureS noxias auscultationes,

aut spectacula in cor demittere soleant, sed mens sola per se cum Deo uersatur,& memoria repetedo delicta seipsam corrigit, sibique terminos declinandi mali praescribit, auxilium denique a Deo, ad perficiendas eas res, quibus studet, implorat . Hoc etiam & de Mose literarum monumentis proditum est, nempe quod non eodem modo semper uixerit, sed interdum sanctius uiuebat, interdum uero propter imbecillitatem dissoluebatur, atque longe imbecillius operabatur . nam cum manus Moses extolleret, Israelitae superiores euadebat, cum rursum demitteret

36쪽

ORATIONES. 9teret Amalec inualescebat . quae turri ac cidebant, signa erant humanae constitu tionis, declarantia , ualidiora tum fieri

ea, quae contra nos decertant, cum uis

effectrix nostra concidit . at si erecta ac diducta fuerit, tum longe ualidius efficitur id quod in nobis primas fert, ac euides est. extollitur enim ille, qui rebus supernis studet, at contra distrahitur, qui omnes suas curas cogitationesq; in eas res, quae ad corpus pertinent, cofert. Proinde illi, qui in templo Dei sunt, nec maledicta, nec uerba uana turpibuSque rebus reserta proferre debent ; facessant cum iis, sed in templo eius, iuxta Dauidem , unusquisque gloriam praHicet. assistunt angeli, qui uerba excipi ut,adest Dominus, qui eorum, qui templa ingrediuntur,animum considerat. nouit enim Deus uniuscuiusque precationem , tum etiam quis ex animo, quis avide coelestia inquirat; deinde quis negligenter, ac remisse summis labris uerba loquitur, cor autem ipsius longe abest a Deo. Cognoscit praeterea num quis bonam ualetudinem , num diuitias, num gloriam humanam petat: nihil enim horum petendum

est, sicut psalmus praecipit, sed in tem-

37쪽

D. BASILII plo ipsius quisque dicit gloriam . Sed, orem admirandam,coeli enarrant gloriam Dei; angelorum ossicium est, gloria &praedicatione efferre Deum;tota coelestis multitudo hoc unum agit atque studet, ut gloria conditorem assiciat ; uniuersa creatura tum silens , tum uerba faciens, tam mundana, quam terrestris gloriam tribuit effectori suo; homines autem mi .seradi, relictis domibus suis, & ad fanum concurrentes, quasi sibiipsis opem laturi, non praebent aures sermonibus Dei, non percipiunt suam naturam, non moerent si in memoriam peccatorum inciderint, non pertimescunt iudicium, sed ridetes,& dextras inter se iungentes, domum orationis, domum loquacitatis faciunt, negligentes ac nihili pendentes psalmum, qui testatur ac dicit, Q uod in templo omnes dicunt gloriam . tu uero non tum ipse non dicis, sed etiam alteri, conuertendo te ad illum, impedimento eS. Deus autem gloria non eget, uerum uult ut tu dignus esse possis gloria: nam qualem semetem homo fecerit, talem etiam percipiet. Par autem est nos, Deo , qui nos bonis cumulat, gratiam habere, nec

dedignari. & iniquo animo ferre, quod

bona

38쪽

ORATIONES. Iobona recondat atqueico seruet: & si quidem nobis ea praebuerit, optima atque iucundissima ea iudicemus; sin uero di stulerit, aequo animo iacturam feramus . melius enim fortassis res nostrae ab ipso, quam ipsi optare possimus, administran tur .i Halcyon maritima auis est, ea cum in ipsis maris litoribus parere soleat, in arena ova deponit, nidumque facit media hyeme, nempe tum, cum multiS ac uehementibus uentis , mare terram alluit : sed tamen omnes uenti tum se remittunt , & unda maris sedatur,icum Halcyon septem diebus incubat . totidem enim solum pullos excludit. cum autem cibum appetunt, alios septem dies ad pullorum incrementum, minuti stimo animali summae liberalitatis Deus concedit. quam rem ita se habere , omnes ij, qui mare nauigant, norunt, eosq; dies Halis cyonios appellant. Haec tibi loco admonitionis sint, ut ea solummodo contendas a Deo, quae ad salutem pertinent, Ob di uinam prouidentiam , quae est in animalia rationis expertia. mi id enim tui causa etiam earum rerum, quae opinionem hominum excedunt, non factum, & paratum est, qui ad Dei similitudinem fa-

39쪽

D. B ASILIIctus es siquidem propter auem adeo

paruam, magnum ac terribile mare coercetur , ac iussis Dei media hyeme sedatur . Quod si Halcyoni tanta Deus tribuit, quanto maiora dabit iis, qui se ex toto corde inuocauerint λ Q amobrem persuadeamus nobis fratres, ne & in aliis precationibus , & tempore tentationis , ad humanas spes confugiamus, neq; hinc auxilia quaeramus, sed in lacrymis, & R- spiriis, ac in assidua oratione , & contianua uigilia preces fundamus. hac enim demum ratione seretur nobis auxilium in calamitate, & miseriis, si & humanam opem ueluti stultam nihili secerimus , &omnem spem nostram, in eo, qui seruare potest , posuerimus , atque defixerimus . Cui soli gloria, & cultus, una cum aeterno patre, & uiuificante Spiritu sanucio, in sempiternum tribuatur. Amen.

40쪽

o RATIONES. II

D E PECCATO

Aximum bellum , is charissimi, ac uarium,in dies singulos nobis ueritatis hostis inferti infert enim, ut scitis, nostras cupiditates contra nos tela faciens, & a nobis ipsis adlaedendum nos, .semper robur atque uires sumens. Et quemadmodum improbi ac auari homines , qui hoc unum student, & uolunt, ut ex alienis bonis ditescant; cumq; nec ualeant, nec possint aperte uim afferre hominibus , in viis insidias, struere solent .& si animaduerterint locum aliquem prope ipsos, aut uallibus profundis diffracium, aut densitate arborum opacum, in hunc se abdentes, & uiatorum praesensionem huiusmodi operimentis praecidentes , consertim ex improuiso ipsos aggrediutur ; ita , ut non possint prius periculi laqueos prospicere, quam ubi in eos inciderint . sic etiam ille noster iam multis a saeculis hostis diabolus, mundanarum, B iij uolu-

SEARCH

MENU NAVIGATION