D. Basilii Magni, Archiepiscopi Caesareae Cappadociae, De moribus orationes 24., a Simone Magistro ac sacri palatij quaestore ex eius scriptis olim in unum congestae

발행: 1564년

분량: 396페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

uoluptatem umbras subiens, quae propter uiam uitae existentes, ad praedones occultandos,& insidiatores tegendos, qui ex improuiso laqueos salutis nobis tendunt, aptae sunt & commodar. At ut muri urbium ., qui ciuitate in orbem cingunt, omni ex parte hostium incursiones arcet; ita etiam angelus,qui nos custodit,undiq; nos protegit atque tutatur, nec utriusq; lateris partes, sine custodia relinquit, sed semper iis, qui in Dominum credunt, assidet, nec recedit, nisi ipsum prauis iaci Moribus abigerimus . nam ut apes fumus fugat, ut columbas foetor arcet; sic custodem uitae nostrae angelum, lacrymabile,ac putidum peccatum repellit. Q are optandum quidem nobis primum est, ne malum attingamus; deinde, id si fieri non possit, ut statim post tentationem ipsius plagam , uelut bestiae uirus eiaculantis, effugiamus . novi enim quosdam,

qui a prima pueritia, cum se libidinibus

dedidissent, etiam ad extremum tempus aetatis, propter consuetudinem &usum mali, in peccatis permanserunt . perinde ac sues dum in camo uolutantur, semper

lutum sibiipsis accumulant; ita etiam ij, ignominia, quae ex uoluptate manat, se

42쪽

ORATIONES. Iaquotidie afficiunt. Peccatum enim dum editur, aliquo pudore praeditum est; at ubi editum fuerit, longe impudentiores efficitreos , qui illud patrant. Proinde

quam diu parua, & pauca peccata committimus , non aliter ac plantae, quae leui aura agitantur, leuiter quodamodo commovemur: ubi uero plura, & maiora fuerint mala, secundum proportionem augmenti peccatorum , etiam commotio

augeri solet. & alii quidem magis commouentur, alij uero eatenuS, quoad radicitus euersi prosternantur:siquidem spirituales malitiae,omni turbine uiolentius radices animae, quibus per fidem in Deufulcitur, abrumpunt. Nam qui inuitus ab officio discedit, ei fortassis uenia aliqua a Deo tribuetur : at ille, qui de industria deteriora sequitur , nulla profecto excusatione efficiet, quominus grauissimu supplicium ferat. Scire enim debes,

peccata alia esse inuita, alia uero uoluntaria; unde alio etiam modo, eorum, quae contra uoluntatem nostram facimus, ueniam consequimur: alio uero ea, quae ex praua uoluntate proficiscuntur, davnantur atq; puniuntur . Nam alius quilem eo peccauit, quod a puero perpe-

B iiij ram

43쪽

D. BASILII

ram educatus sit, & quod sit ab iniustis

parentibus in lucem editus, ac enutritus

in prauis tum uerbis tum factis : alius u ro quan uis multa illi suppeterent , qua

eum ad uirtutem excitarent, nCpe, edt

catio honesta & liberalis, exhortatio parentum, persectio ac praestantia quaedamnaturae, au scultatio sermonum diuinorii, uictus moderatus, & alia, quibus an iamus ad uirtutem institui ac informari solet, tamen & ipse eodem peccato ac sce- .lere se obstrinxit. Quomodo igitur, ob secro, non longe grauiori poena talis merito erit dignus p ille equidem ob id solum in crimen uocatur, quod non rite usus es.t illis salutaribus occasionibus, quae in mentibus nostris sunt sparsae; at hic, cum ob ea ipsa, tum praeterea, quod quasi omnem cooperationem , quar ipsi erat concessa, prodidisset, quodque ob negligentiam , in uitam peruersam in ductiis esset. χuibus igitur peccatis a

Deo Opt. max uenia dari poterit ξ & quasnam uitia , & quanta in se aliquis concipiens , reus iudicii inobedientiae effici tur Z certe neque ob multitudinem peccatorum, neque ob magnitudinem, sed . ob solam tantummodo transgressionem,

- - cuiusuis

44쪽

cuiusuis mandati inobedientiae aduersus Deum condemnamur . Discimus prae terea ex lacris literis, eandem esse condemnationem , & idems Iudicium omnis inobedientiae diuinae . in ueteri nanque Testamento, cimi tremendum illum

exitum Achar legimus, aut eam historia quae est de eo, qui in die festo ligna colli gebat , quorum uterque nihil aliud unquam, nec in Deum , nec in hontinem admisisse, neque omnino quicquam nec magnum, neque paruum perpetrasse re peritur, sed hic quidem ob solam lignorum collectionem dedit poenas, nullam inueniens locum, nec excusationis, nec poenitentiae; nam diuino iussu, statim ab omni populo lapidibus appetitus , & Obrutus est: ille uero eo quod paululum quiddam ex his rebus , quae offerebantur , auertisset: quan uis nondum essent illa in synagogam illata, neque adhuc ab iis, qui huic muneri praxrant, recepta,

causam tamen, & ansam interitus, non

soluin sibi ipsi, sed etiam coniugi, liberis, toti domui, & omnibus denique suis praebuit. Ac sane peccati illius tempestas uniuersum populum ueluti ignis quidam absumpsisset, quantumuis neque id,

B v quod

45쪽

o et D. B A S I L Ι Ιquod perpetratum erat, sciuisset, neque illius facinoris fuisset conscius, nisi popu lus confestim ex ipso interitu eorum hominum , qui erant e medio sublati, iram Dei praesentiens, non fuisset conturbatus, & ni euestigio Iesus filius Naui, una cum senioribus, terram spargere coepi iaset; & sic sorte deprehensus reus, poenam iam dictam pependit. Maid uero Maria soror Mosis non ne cum paululum reprehenderet Mosem, R id quidem merito , dicendo, mulierem Aethiope ipsum duxisse, tantam experta est Dei iram, ut ei, etiam ipso Mose pro ea manus ad

Deum tendente, non condonaretur sceleris mulcta. Sed quid multis de iis dis--serimus, ipsum hunc Mosem seruum, ac summum Dei cultorem silentio praetem eundo λ illum, inquam, magnum, & qui tanto honore a Deo dignus habitus est, ut illud audiret, Noui te praeter caeterOSomnes, & inuenisti gratiam in conspectu meo . hic, cum de aqua contentio esset, nec ullius alterius rei gratia , nisi quod solum populo murmuranti ob penuriam aquae dixisset, Num ex hac petra educam uobis aquam huius solius rei causa statim ei Deus minitatus est , dicendo,

46쪽

- dicendo, In terram, quam recepi me uobis daturum, non intrabiS. quae erat tum ex his promissionibus, quae factae erant Iudaeis, princeps ac primaria. Cum igitur uideam hunc ueniam deprecari, nec tamen eam consequi, cum, inquam, uia deam huic nullam ueniam, ob tot ac tanta egregia facta, dari, solum propter breue illud dictum, non ne plane perspicio illam seueritatem Dei, quam describit Apostolus p non 'ne & illud uerum esse mihi patiar persuaderi, Si iustus uix conseruabitur, impius & peccator quo tandem in loco comparebit Sed quid ego

haec commemoro λ iEli sacerdos, etiamsi uita eius nullum in crimen esset unquam uocata, tamen quod filios suos non asperius obiurgasset, tantum stomachum mouit patientiae diuinae, ut contigerit, cum Allophili bellum in Hebraeos mouerent,

ut de illi ipsi, illius filij e medio tollerentur , & uniuersus populus profligaretur. circa arcam autem sacri Dei Testam eii, ea acciderent, quae ne audita quidem unquam antea fuerant. nam quam licitum non erat, neque Israelitis, neque ipsis etiam omnibus sacerdotibus attingere ,

Neque etiam quiuis illud, quod erat ipsi

47쪽

ν D. B ASILII impositum recipiebat, eam impiae manus hinc & hinc transferebant, & pro I cis sacris in fanis idolorum reponebant, in quibus compotatio es, & conuiuia celebrari erant solita. Ac sane facile hinc colligere licet, etiam ipsum nomen Dei risui ac ludibrio tum habitum fuisse. post haec etiam ipsum Eli quoque mis randus sanis excepit: denunciatum est ei,& posteros ipsius, & illuna ipsum a faces dotali dignitate remotum iri . quod sani

factum est, licet suae uitae gratia, nu quam esset senex reus factus . nec etiam

omnino ipsorum filiorum uitia silentio praeteribat, sed Lepius eΟS commonefaciebat , ne amplius in similibus facinoriabus persisterent, dicendo, Ne si iij, ne, non belli rumores sunt isti, quos de u bis audio. tamen quia non eum Zelum , quem par erat, contra ipsos demonstrasset,& sibi ipsi, &ipsis ac populo uniuerso, tantam iram conflauit. QSod si reprehensio ea de causa suscipitur, ut uita eius, qui deliquit, emendetur, certe uituperationem in eius ignominiam fieri, qui peccauit, censendu est. Et qua uis multis in rebus aliquis uideatur sibi recte agere, in paucis uero secus faciat,

nem pes

quod

48쪽

ORATIONEM Is

quod aut unum quoddam mandatum neglexerit, aut ob aliquod facinus silentiu tenuerit , aut non eum zelum, qualem diuina uoluntas postulat, ostenderit , t men ob hoc solum merito reus emcitur atque poenas luit. & si ignorantia aliquid huiuscemodi perpetrauerit, nec hac ratione quidem inultus abibite Tales igitur quam plurimas, contra Omnem inob dientiam sententias, in ueteri Testamento latas esse, reperimus, nec leniorem etiam iis, ex nouo Testamento, immo longe grauiorem iudicij seueritatem di sco, unde illud, Seruus, qui uoluntatem heri sui cognoscit, nec ei satisfacit, multis flagris caedetur; at quem praeterierit, fecerit autem ea, quae poena digna sunt , leuius sane uapulabit . ac prorsus Christus eum, qui ex ignorantia peccat, non omnino iudicat liberum esse a poena, sed

grauiorem multo comminationem ex

tendit in eum, qui cognoscendo uolun talem Dei, delinquit. & rursum inquit, Coelum & terra funditus delebuntur, diacta uero mea non interibunt unquam . ει beatus etiam Apostolus ait, Cogitationes uestras puras efficite, & omnem

sublimitatem, quae sese cotra Dei cognitionem

49쪽

tionem effert, omnemq; mentem,ut m rem gerat Christo cogite. omne sublimitatem , inquit, & omnem mentem , non

hanc aut illam: & sitis prompti ac parati ad uindicandam omnem contumaciam . Et alio in loco rursum, Si talia patrantes, digni sunt morte. & iterum, ut in lege gloriaris , non obseruando legem, Deo ignominiam inuris . adeo nihil relinquitur , quod Deus non persequatur ac puniat. Quod si putas haec uerba esse, nec ita se rem habere, en tibi illum in Corintho , qui uxorem patris cum habuisset, omni alio crimine uacans, ob hoc solum , non tantum ipse traditus est Satanae in perniciem, carnis , eousque , quoad uitium emendaret suu ,

digno nimirum fructu poenitentiae, sed& omnis simul Ecclesia, eo quod non reprehendisset illud peccatum, in illa eadem crimina uenit. Quid uero aliud mali fecit ille Ananias , cuius fit mentio in illo libro, quo res gestae Apostolorum memoriae proditae sunt, quam illud lipsum, quod nescio, num tanta ira fuerit dignum λ bona sua cum uenundedisset, pecuniam ad Apostolorum pedes detulit, nonnhil de precio detrahens, atque Ob

50쪽

ORATIONES. I 6

hoc solum illa ipsa hora una cum coniuge morte affectus est; neque dignus est habitus, cui facultas concederetur cognoscendi, qua nam ratione poenitentia ob delictum agere potuisset; neque spa-cium dolendi, neque terminum poenitendi miser habere potuit. Administer autem talis ac tantae sententiae beatus Petrus, qui aliis omnibus discipulis antepositus fuit, & qui testimonium maius, ac beatitudinem longe ampliorem caeteris omnibus adeptus erat, cui denique claues regni coelorum erant concreditae, ille, inquam, cum audiat a Domino, Nisi te lauero, non poteris meus esse parti ceps , quid de nobis miseris futuru est ἰquale sane cor, etiamsi esset lapideu, metu non perstringerent Dei opt. max.recte facta & uel maxime cum nullam significationem peccati, aut alicuius contemptionis dedisset, sed potius honore, qui

heru decebat, usus esset, ac eum cultum , & reuerentiam exhibuisset, quam exhibere seruum , & discipulum par erat . cum enim suum, & omnium rerum dominu , ac De um , & regem, & conseruatorem,&, ut uno uerbo omnia complectar, uniuersum, specie ac habitu serui, linteo praec cinctum,

SEARCH

MENU NAVIGATION