장음표시 사용
51쪽
r D. B A S:IL OOcinctum, pedes suos lauare uolentem co-spexisset, e uestigio, seam quasi per confessionem quandam, indignitatem agnoscens, & eius, qui ueniebat, maiestate atque auctoritate perculsus, exclamauit,l . Domine tu ne pedes meos lauare contendis & rursum, Non lavabis equidem pedes meos in perpetuum . hanc ob rem eiuscemodi ei iactatae sunt minari, ut nisi promptitudine ac uelocitate obedientiae uoluntatem suam correxisset, no illi me , dius fidius, illae beatitudines, a Deo in 'eum profectae, non dona, non promissiones, non etiam illa ipsa Dei & patris, talis ac tantae erga unigenitum filium propensae uoluntatis declaratio sustecisset , ad prassentem illam inobedientiam expiandam . Sed si haec omnia dicendo periequi, quae reperio in ueteri ac nouo Te stamento, uelim , dies me, non exempla ' deficerent. Verum tamen illud solum adtractationem praesentem in medium proferre pernecessarium fuerit, quod in niagno illo ac tremendo die iudicu ad eos dicetur , qui a sinistris Domini nostri Is , v Christi statuentur, Discedite a me maledicti in ignem aeternum, qui praepa- iratus est diabolo,& angelis ipsius. non
52쪽
ideo quidem quod alicui manus attuli setis, aut stuprum fecissetis, aut uanitatem orationis adhibuissetis, aut is iuriam aliquam intulissetis, aut aliquid aliud ex iis , quae uetita sunt, leuissimum licet illud esset, commisissetis, sed quod bona opera neglexistis. Esurij enim, inquit,hee dedistis mihi ad edendum : siiij, nec mihi dedistis potum: morbo laborabam,
ac in carcerem eram conditus, nec uisitastis me. Cuius animum intemperantia atque libido affoeminatum ac fractum non reddidit, is facile omne peccatum effugit; quod si plurima declinat, ab uno autem solum tenetur , talis non est temperans ; quemadmodum neque ille est sanus, qui una aliqua corporis affectione assiigitur; neque ille liber, qui unius alicuiu&, quisquis ille tandem sit, imperio paret. Illis quidem, qui ea peccata patrant, quae corrigi facile possunt, Deus minitatur , se eoru prauitates uirga correcturam, & scelera flagellis: at illis, qui iam ad sanitatem reduci nequeunt, dici P, Q uid amplius caedimini λ omnia iam ge'nera plagarum accepissis, omnia flagella, quae:correctionem adhibe it, pro nihilo duxistis, ruina ac interitus uos dςipcςpsi C ma-
53쪽
manent. Mala, quae casu ac fortuito eu nire solent, partim ob peccata accidunt, partim ut corrigantur mores eorum, qui tentantur, partim ut eos conterant atque
perdant, sicuti accidit Pharaoni: quorutatus in perditis ac desperatis rebus habetur . his enim non amplius plagae, Πec uerbera, sed euersio denunciatur. Quid enim amplius caedat eos, quorum iam Sc corpora & animae flagris concisa sunt, nec tamen emendari, & ad frugem reuocari possunt Z Fit etiam saepenumero morbus utilis , nimirum, quando erudit ac instituit delinquentem :&sanitas in terdum nocumento esse solet,' nempe, cum uiaticum existit ad peccatum ei, qui ipsa utitur . sic etiam & pecunia ministra
se quibusdam ad libidinem & profusio
nem praebuit: contra, paupertas pluri mos, qui ad malum propensi erant , ad modestiam reuocauit. neque igitur fugias , ea, quae non oportet, neque confugias ad quem non conuenit: sed unum tantum fac uti uites, scilicet, peccatum,& unum tibi sit perfugium, nimiru Deus, ad quem te, ueluti ad arcem quandam, di praesidium ex omnibus malis tuis reci pilo. Multi equidem priorum peccato D rum
54쪽
rum in obliuionem ueniunt, negligentes ipsa, ac flocci facientes, tanquam nullas poenas sint ob ea daturi. at ille, qui iudicium Dei sibi ob oculos omni tempore proponit, quique persuasum habet, omnes nos ad tribunal Christi constituros,
ut umisquisque mercedem eorum referat , quae in uita gessit, siue boni aliquid, siue mali perpetrauit, hic inquam semper anxius est, & dolori animae suae me dicinam adhibere studens, se ipsum reum facit, peccata sua agnoscendo, eaq; Deo subinde confitendo, iuxta illud, Dolor meus in conspectu meo est semper. Et rimi uero etiamsi bellum indixerint prauis actionibus; tamen quia eorum memoriam retinent, saepenumero peccatum iam sopitum ac quietum, ut repuerascat atque reuiuiscat, efficiunt. Nam uitium consopitum , est morbus in animo saniel plenus. Peccatorum desertio ac neglectus fit secundum circunscriptionem . naquibus consulitur, iis dicitur; Nequaquam te relinquam, nec te in discrimine deseram. at quos Deus prorsus negligit . hos desertos, permittit desideria camis
suae facere, cogitationesque omneS e .plere, utpote, quibus institutio ac disci- ι .. C ij plina
55쪽
plina nihil emolumenti amplius sit alia
tura . Etenim peccatum longe grauius est , quam sit uulnus , aut cicatrix , aut plaga intumescens ac iiaflamata. non licet malagma imponere peccato, sicuti pla
gae: neque oleum , ut uulneribus, nequci
haec illi usui aut adiumento ullo esse pota sunt. Maior enim est , inquit, uis morbi , quam ut iis rebus remoueri possit.' Et quanuis non uniuersa Iudaeorum gespeccatum admississet, nec omnis populus iniquus extitisset; tamen ob hoc saepius poena in omnes redundauit, omneq; contristitia conficiebatur , cum uideret uniuersum populum ob unius peccatum iastruitutem abduci. iniemadmodum autem sectionis aut cauterij, non medicus causa est, sed morbus; sic etiam & urbium euersio, ex intemperantia delinquentium initium sumens, Deum omni culpa liberat . accidunt enim saepe, ac in omnem mundu redundant, propter paucos quosdam mala , & sceleris unius unia uersus populus particeps est factus. S lus Achar rei facrae furtum fecit, to ta tamen acies flagris caesa est. Zambri cum Madianitis rem habuit, Israel tamen poenas pependit. Et sicuti pestis, quae
56쪽
ORATIONES. IPubi unum hominem, aut pecus inuaserit, etiam in omnes appropinquantes per successionem quandam di i pergi solet, ita etiam hi, qui scelera patrant , proprium malum ad omnes deducere contendunt , ac summopere desiderant, quamplurimos sibi similes fieri, quo cum maliS conuem fando, opprobria effugere positiat: & dum alius alteri morbum impertitur, Omnes simul Iaborant atque simul etiam concidunt. Neque enim fieri potest, ut ignis, si materiem ad comburendum aptam ad tigerit, si statur ac cohibeatur, ne totam pervadat penetretque, di uel maxime si uentum secundum nactus fuerit, qui flamam hinc & hinc transuehat: eodem modo neque peccatum , quod unum attigit, facile est sistere, ac continere , ne ad om nes appropinquanteS progrediatur; praesertim si uenti maliciar illud incitent in fiammentque . Nam actiones corporis tempore, occasione, labore, adiutore,& aliis denique rebus indigent ; at animi commotiones sine temporis mora fiunt, sine lassitudine perficiuntur, & sine negotio consistunt: omnia tempussaptum, omnia idoneum habent. Ac sane aliquando quispiam ex hominibus illis austeris,
57쪽
D. BASILII & ob grauitatem quadam arrogantibus . temperantia se praeditum esse fingens, acimedium locu saepenum et o inter illos te nens , qui ipsum uirtutis ergo beatu praedicant, mente ac cogitatione peccatum in se concipit. per obscurum enim cordiS. motum, imaginatione ea cernit , quorudesiderio tenetur ; conuersationem de
nique quadam minime decoram expreta sit, atque in occulto cordis domicilio euidentem in seipso uoluptatem singenS , manifeste peccatum intra se patrat. plurima
si quidem peccata, eo appetitu , qui suscipitur de industria, perficiuntur : proinde
corporis actiones a multi S praeciduntur . qui uero sua sponte, & uoluntate uitiisse contaminant, ij sola mentis agitatione peccatum pei fici ut . uti enim umbrae corpus, sic etiam animam peccata consequi solent; efficaces nimirum actiones effingendo .,Perfectu itaq; ac omnibus numeris absolutum uitiu est, cum quis mete Zecogitatione & opere peccat, mediu uero cum in ea appetitione , quae cogitatione suscipitur , sistitur peccatum . quare non inni ex parte poenae expers est ille,qui cogitatione delinquit, sed quatenus abest a malo, eatenus etiam ipsi de molestiis de,
58쪽
metur. Illum quidem, qui receptus cum sit in collegium fratrum , deinde proseiasionem aspernatur, sic oportet statuere, se in Deum deliquisse, coram quo, & per quem receperat, se pacta professionis seruaturum . Si uero in Deum aliquis peccauerit; quis, quaeso, pro eo preces fundet pQui enim se Deo totum dicat, deinde aliud genus uitae ingreditur, sacrilegus efficitur, dum seipsum a diuino cultu ab ducit , & donum Deo iam dicatu aufert:
cui generi hominum aequum est ne ullus unquam aditus ad fratres pateat, etiamsi solius tecti gratia accesserint . nam lex Apostolica aperte nos iubet, omnem inordinatum uitare, nec cum eo coniungi, ut pudore coram omnibus suffundatur.
Sic & rosa a principio sine spinis prodierat, sed post ad pulchritudinem foris ue
preS accessere, ut haberemus oblectatio nem summo cum dolore coniuncta, memores peccati, ob quod spinas & tribulos
nobis terra producere iusia est . uerum prauitas perturbationum, quae ex ignorantia Dei fit, reprobam nobis affert huius cognitionem . Magnus ille athleta Iob cum uarias atque diuersas tentationes sustinuisset, non erat nescius , unde hae ma- . A Chiiij narent
59쪽
narent . proinde dicebat, Sagittar Dotamini corpori meo infixae sunt; quarum uirus penitus exhaurit sanguinem meum David autem cum ex anima laborared.
ipse seipsum plectebat, sese omni gener suppliciorum, per modum cuiusdam conifessionis afficiendo. mioniam sagiti tuae infixae sunt mihi, inquit, &firmasti
super me manum tuam, ideo non est sanitas in carne mea d facie irae tuae, nomest pax ossibus meis, a facie peccatorum meorum. Ac mihi quidem uidentur illae sagittae, de quibus hic secimo est, spirituales esse, uel potius ipsa uerba Dei, quae
animam ipsius pungunt, atque uulneribus conficiunt, quaeque ipsam conscientiam excruciant, cum ille tantus uir ad tam turpe facinus desce disset. cum enim non esset bene munitus, non restitit ignitis telis inimici, sed merito clauo concupiscentiae uulnus in anima accepit. Ru admodum autem diaboli sagittas, quae ulcera & plagas , corpori Iob, iniecerant, quoniam Deo permittente ac uolente id effecere, sagittas Domini nuncupauit, inquiens, Sagittar Domini corpori meo infixae sunt, quarum uirus sanguinem meum consumit. sic etiam deia Dauidem
60쪽
Dauidem uerisimile est , hoc loco sagi
tas Domini appellasse , cum eum aduersarius, Deo Opt. max. permittente, laffligeret , ne in posterum illud diceret,
No commouebor in aeternum Nam chmaliquando, benignitate Dei potens ac rerum omnium amaens effectus, ita se extulisset, ut non dubitaret gloriari ac di cere, Ego dixi, cum mihi res essent secundae , non commouebor in aeternum .
ea de causa merito sane traditus est tentatori, qui animam illius attingens, longe maius illi damnum, quam ipsi Iob de dit . Ego autem tres has disterentias no-istrae affectionis esse perspicio , quae nos cogunt, ut Christi dicto audientes simus; seruitutem, inquam, mercedem, & adoptionem. Aut enim metu poenae uitia declinamus , di tum similitudinem specieq; gerimus seruorum et aut lucrum, quod ex mercede proficiscitur, captanteS, compendi j nostri causa, ea, quae sancita sunt, laruamus ; in qua parte mercenariis similis essicimur: aut ob ipsum amorem, quo sumus in eum, qui nobis legem sciuit, gaudio exultantes , quod digni iudicati sumus, qui tam illustri, & bono Deo se uitutem seruiremus; qua ex ratione filiis C V rite