D. Basilii Magni, Archiepiscopi Caesareae Cappadociae, De moribus orationes 24., a Simone Magistro ac sacri palatij quaestore ex eius scriptis olim in unum congestae

발행: 1564년

분량: 396페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

rite comparamur. Neque igitur ille, qui timore perculsus mandata persequitur,. nec qui semper desidiar, ac inertiae poena timet, nonnulla ex his, quae statuta sunt, faciet, nonnulla uero negliget; sed uindictam cuiusuis contumaciae gratia aeque formidandam iudicabit. Atq; sane hanc ob causam beatus erit, utpote qui nihil eorum, quae eum facere par erat, despi-icatui duxerit. Beatus enim, inquit, uir qui timet Dominum . quid ita λ nimirum, quia in praeceptis eius etiam atque etiam permanere studet . Verum neque opera rius quidquam ex iis, quae sibi in mandatis data sunt, negliget. quomodo enim mercedem accipiet laboris sui, cum pactis non steterit λ & si aliquid eorum , rquete necessaria sunt, praeterierit, inutilet reddit opus patroni. Quis uero est ille ,, qui, damno adhuc existente, mercedem persoluet ei, qui sibi damnum dedit se, Tertio in numero posueranulS Cam seruitutC, quae ex charitate manat. iniis igitur filius, qui hoc unum studet propositumque habet, ut complaceat patri,aCdum rebus in maioribus ipsum gaudio cumulare studeat, ob res paruas ipsi moestitiam inferre uolet ς Qui igitur ma-

62쪽

ORATIONES. 22gnam partem praeceptorum non tenent, in quonam numero haberi uolunt, cum

Deo neque ut patri praesto sint, neque pareant uti ei, qui grandia pollicetur; nec tanquam domino serviant quomodo uero nobis, cum pluris faciamus uitam uoluptuariam , quam eam , quae sit ex prae scripto, uitae illam beatitudinem, & consortium sanctorum , ac laetitia, qua una cum angelis in conspectu Christi exultabimus, proponere atque polliceri possumus Θ Eiuscemodi cogitationes non sunt profecto sanae mentis. uomodo una cum Iob ero , qui ne minimam quidem afflictionem grato animo toleravi λ. in modo cum Davide , qui patienter mi micum non pertuli ξ QSomodo cum Daniele, qui Deo perpetua continentia, &oratione laboris plena non supplicaui h Quomodo cum angelis , cum uestigia eorum non sim secutus λ uis est ex his, qui praemia certaminu proponunt, adeo nullius iudicij, ut eum, qui ne certauit quidem , aequali corona dignum iudicet, Cum eo , qui palmam maxima cum laudetulit Θ Quis imperator eos, qui in praelione comparuerunt quidem , ex aequo cum

Cis ad spolia uocabit, qui hostes fuderut ξ

63쪽

Bonus Deus inquies λ at & iustus . iust

autem est, unicuique pro eo, ac meritus est, trabuere. mandatum enim est literis,

Beneficentia ac benignitate complectere eos domine , qui probitatem colunt; eos uero,qui declinant in obligationes, abducet dominus una cum operantibus iniquitatem. Misericors est, fateor; uertim e

tiam & iustus . cordi si quidem illi est mi sericordia ; sed tamene iustitiam negliigit. Scisne quibus misericordia tribui

tur λi Beati, inquit, misericordeS, quoniam & ipsis misericordia impartietur. INon uides quam magno cum iudicio utatur misericordia λ neque sine delectaeam alicui tribuens, neque sine commiseratione iudicans. misericors enim Dominus simul & iustus. Ne igitur eum una fallim:ex parte cognoscamuS, ne ue ipsus humanitas, occasionem nobis des diae pariat. nam tonitrua & fulmina ideo iaciuntur, ne contemptui habeatur boanitas diuina. Ille, qui solem exoriri facit , etiam delictum punit: qui igne dat, etiam imbrem immittit: illa sunt signa bonitatis, haec rigoris. Ob ista igitur euin oculis seramus, ne & nobis illud diacaturi; num nihili pendis illius summam

64쪽

ORATIONES. zybonitatem, & patientiam, nescius quod bonitas diuina te ad poenitentiam uo Acet tu uero duro, ac poenitere nescio corde tuo, cumulas tibi ipsa iram in die irae. At dices, Quid mihi prosunt illa recta facta, si ad gehennam condemn bor, fratrem meum stultum nominando λQuam mihi utilitate affert illud, quod multis a rebus liber ero , si una res me inseruitutem redigit 'i enim peccatum patrat, inquit, seruus est peccatI. quem fructum feret vacuitas doloris ei, cuius corpus uno aliquo morbo affligitur λ: ui enim uoluntatem Dei facit, sed noita ut eius uoluntas fert, nec ex amore,

quo in Deum est, hoc facit; huius studiudi operam,Deus inutilem ducit, ni hialique facit. hinc illud, Amen dico uobis, quod mercedem suam accipient. Pro inde si tui primi ortus memor non eS, ex eo precio, quod pro te pepensum est, aliquam dignitatis tuae capito notionem . Respice, amabo , ad precium, quo r demptus es , & tuam agnoscito dignitatem . Praecioso Christi sanguine emptus es, ne fas igitur seruus peccati. CO-gnosce, quaeso, tuam dignitatem , ne si

milis efficiaris brutis animantibus. Quo

L . modo

65쪽

modo enim seruis uestris imperabitis, cum ipsi libidinibus noctuis atque belluinis, ueluti mancipia quaedam seruiatis pquomodo filios uestros corripietis, cum ipsi uitam inordinatam atque)admonitionem non ferentem , degatis Perinde enim ac ego necessitate adstringor , &miserum me si Euangelium non praedicauero, & si dies noctesque non annunciaiiero iustificationes Dei, iuxta Apo- solum; ita & uos idem periculum ma mei, si desides eritis, aut si remisse, & ne gligenter ea, quae tradita nobis sunt, ob

ieruaueritis: &nisi ea omnia factis ipsis praestiteritis. Sermo enim, quem retuli , inquit Dominus, ille iudicabit mundum in die illo extremo . Semper quidem desiderio honesti flagrans, & semper de spe

eius polludi decidens, nullam aliam causam habeo de rebus futuris:cogitandi, quam mihi certo persuadere, me pinnas ob peccata ante perpetrata persoluturu .maare sicut nos non praeterit, quod nobis elogia facrae scripturae, ob oculos pro ponentur et ita etiam modeste ac caste adhaereamus dictis Christi, atque summo studio contendamus, sacra dogma in factis ipsis exprimere . quoniam n

66쪽

ORATIONES. 2 sed sumus, quo die, aut qua nocte Doaminus nosterueniet. Cui honosi, &poatentia in perpetuum tribuatur. Amen. l

DE POENITENTIA

licitimore, tui causalinficior ; aut enim mores quidam affectus expertes antegressi , in me crimen inhumanitatis coniiciut i aut rursum condolere, &ad astectus emolliri uolentem, male a ciunt. quapropter cum mihi haec episto Ia exaranda esset, manum quidem tor pentem argumentis roboraui; at faciem, quae eo moerore laborabat atque afflige batur, quem propter te susceperat, in tare non poteram. tanto enim pudore anficiebar, ut etiam ipsum os complicare non essem potis, dum labia mea identi dem ad fletum conuerterentur. Hei mihi quid dicam aut cui cogitationi, in trimo praepeditus, me dedam λ Cum enim ad memoriam revoco, priorem tuam uanam ac stultam cψnuersationem exhor i resto:

67쪽

et D. BASILII, resto: nempe, cum diuitiis & gloria ua na circunflueres, cum & te adulatorum magnus numerus sequeretur, atque de liciarum uoluptas temporalis tibi affatim suppeteret, quam manifesto ex periculo , & iniustis censibus tibi paraueras: & illo quidem tempore,partim regii timores suspicionem tibi de salute mouebant; partim uero publici tumultus lares tuos conquassabant. deinde cum tepus illud mecum reputo, quando ingens aceruuS m lorum mentem tuam,ad eum conuertebat, qui tibi auxilium ferret, quando nimirum meditabundus seruatorem quaerebas , qui timorem tuum in utilitatem conuerteret, & liberaret te, ac protCgeret ; quem tu, cum securus ac omni periculo uacuus estes , ludibrio habueras . quando in eo totus eras, ut mutares mΟ- res tuos, stercoribus comparando periculosissimam opulentiam, & quando do mestico obsequio ac uxoris consuetudine prorsus abnegata, totus sublimis ueluti peregrinus,& erro quidam agros & urbe&peragrando , ad Hierosolyma decurre bas; ubi & ipse tecum cum essem, bea , tum te praedicabam ob athleticos labo

reS. quando septimo quoque die inediae

68쪽

te conficiens cum domino philosophabaris; simul etiam & hominum congressus pro ratione mutationis fugiendo, quieti

uel maxime studens, tumultus ciuiles uitabas. Sacco autem aspero corpus tuum compugens, & cingulo duro lumbos adstringens, toleranter ossa tua conterebas ;latera uero fame caua reddens, usque ad

spinae partes sublaxa fecisti. Et fasciat quidem mollis usum prorsus abnegasti. abdomen uero intus cucurbitae instar sub trahens, renatibus locis illud agglutinari

cogebas. uniuersiam autem carnis pinguedinem euacuanS, canales ac meatus subuenire sitos, strenue exsiccasti. uentre autem per inediam contracto, parteS co states quasi quanda tecti eminetiam, una bilici partibus adumbrasti , ac toto organo contracto, totis noctibus Deo confitendo lachrymarum rivis' barbar pilos madefaciebas. Sed quid opus est omnia

haec numerando persequi ' repete memoria quam multis sanctis osculum dederis, quam multa sacra corpora amplexus sis, Praeterea, quot pij homines manus tuas ueluti immaculatas contrectauere, quot servi Dei tanquam cultum tribuenteS, ad genua tua sese & proiecerunt, di complest

69쪽

D. BASILIIxi sunt. At horum omnium quis finis e Rumor, qui sparsus est de adulterio tuo, sagitta uelocius peruolans, aureS nostras fauciat, acutoque stimulo uiscera nostra perpungit. quae, obsecro, tam artificiosa praestigiatoris uersutia, ad tam nefandufacinus te perduxit ξ hei mihi quam te perplexa diaboli retia constrictum, & ad uirtutis actiones exercendas immobilem reddidere ξ ubi nam, quaeso, est illa praedicatio nostra de tuis laboribus λ at fortassis dicet aliquis, rumori non est fides habenda λ uerum quomodo ' nonne ex manifestis argumentis iis rebus fidem adhibuimus siquidem confugientes ad Deuanimas, horrendis iuramentis astrinxeris, cum merito illud , quod est supra negationem no , diabolo sit attributum titaq; simul etiam periurij perniciosi sponsor fuisti; corrupta exercitationiS forma,& Apostolos, & ipsum Dominum turpitudine foedasti; dedecore affecisti castiatatis gloriationem; vituperasti temperantiae professionem ; facti sumus captiuorum tragoedia, a Iudaeis, &Graecis in coena res nostrae representatur; discidisti studia monachorum ; sincerioribus tantum timorem incussisti , ut adhuc suspiciant

70쪽

ORATIONES. et sciant diaboli potentiam. Eos, qui nulla

rum erat partium, ad protervitatis aemulationem transtulisti, dissoluisti, quatum in te fuit, Christi gloriationem , qui dixit ; Confidite, ego uici mundu, ac eius principem. miscuisti patriae craterem infamiae, reuera illud prouerbium in actu protulisti, Instar cerui sagitta ictus sum

in epar. Sed quid tum postea, non ne cecidit fortitudinis turris p nonne in uituperationem uenerunt conuersionis medicamenta P non' ne interclusus est aditus ad ciuitatem refugii Z ne, quaeso, in profundo demersus,in malis persistas,ne tibi ipsi manus afferas . novit Dominus erigere labentes ac in pristinum statum uindicare. ne procul fugias, sed ad nos te recipito; suscipe rursum iuueniles labores, secundariis recte faetis uoluptatem ridiculam ac nihili dissolues. reserto animum ad illius summi diei finem, qui tam proxime ad uitam nostram accessit. uideto quomodo Iudaeorum & Graecorum filij ad pietatem, ac diuinum cultum co-pellantur, & ita non omnino abnegabis mundi Seruatorem, ne horrendissimam illam sentetiam excipias; Non noui uos,

qui nam sitis . Vnius uiri Ioann is praedia D ij catio

SEARCH

MENU NAVIGATION