장음표시 사용
71쪽
catio erat , omnes tamen ad agendam
poenitentiam pertraxit ; tu uero & per prophetas doceris, qui iubent nos lauari, ac mundos esse: & psalmis admoneris, in
quibus scriptum est, Accedite ad ipsum,& illuminabimini: & ab Apostolis illud
praedicari audis, Poenitentiam agite, &sacra lotione abluatur unusquisque uestrum , in nomine Domini nostri Ia, QChristi, in remissionem peccatorum , &accipietis Spiritum sanctum , qui uobis est promissus: & ab ipso Domino recipieris dicente; Venite ad me omnes, qui defessi estis,ac onere pressi,& ego re siciam uos. cunctaris tamen, deliberas, atque moram trahis λ a puero catechesi imbutus, nondum ueritati acquiescis e semper discendo, nondum ad cognitionem peruenisti omni tempore uitae tuae periculum facis, ad senectutem usque indagas , quando fies , obsecro, Christianus Z quando te agnoscemus ut nostrum pSuperiore anno, praesens tempus expectabas, nunc rursum futurum praestolaris; uide amabo ne tibi longiore uitam promittas et nescis enim quid sequens dies pariet . noli tibi ea promittere, quae in tua
manu non sunt. ad uitam te vocamuS, O. homo ,
72쪽
homo, cur igitur fugis uocatione λ ad bonorum participatione te accersimus, cur negligis donum regnum coelorum patet, qui accersit mendax non est, uia etiam facilis & expedita, non tempore, non sumptu, non labore opus est . quid
cunctaris e quid tergiversaris quid iugum times, ueluti iuuencula quaedam, quae iugum nondum experta sit λ non a terit , crede mihi, ceruicem iugum illius, sed gloria afficit. non enim collo alligatur , lignum a iugo propendens, spontaneum eum, qui trahat, requirit. Vides in crime uocari Ephraim, quod perinde, ac iuuenca quaedam aestro percita, sine ordine oberrans, legis iugum detrecta iaset. subiice indomitam ceruicem tuam, sis iumentum Christi, ne dimisso iugo, uitamque liberam degens, feris diripiendus exponaris. si aurum in pauperes erogarem , non sane diceres mihi, cras ueniam, & cras dabis, sed iam iam exposceres, largitionemque urgereS , atque iniquo animo ferres procrastinationem . cum uero no materiae illustrem colorem, uerum animae puritatem, magnorum ille donorum largitor tibi offerat, excusationes praetendis, causasque enumeras . si
73쪽
seruus hominis esses , & proposita esset seruis libertas , nonne ad statum diem
accurreres, patronos conduceres, & iudicum auxilium implorares , omni denique conatu, ac omnibus uiribus id unum enitens, ut in libertatem uindiceris &ad extremum etiam ipsam alapam summam seruorum plagam pro libertate perferres . Cum autem te, qui es mancipiunon hominum, sed peccati, praeco ad libertatem uocat, quo te in libertatem aia serat, & ciuem aequalem angelis faciat, filiumque te Dei per gratiam adoptatum atque haeredem bonorum Christi declaret , nondum tamen tempus esse dicis, ut ea, quae dantur, suscipias. o praua imp dimenta , o turpem & prophanam occupationem , quousque tandem uoluptates istae tuae, quousque delicite durabut mulrum iam tempus uiximus mundo , uiuamus reliquum nobis etiam ipsis. Q uidquaeso, cum anima conferri, quid regno
coelorum comparari potest c quis magis fidelis consiliarius tibi, Deo λ quis prudentior, sapiente λ quis utilior, bono
quis creatore, coniunctior λ neque e re
Euae fuit, quod consilio serpentis parere maluerit, quam diuino o ingetem ue
74쪽
horum absurditatem , non est mihi, inquit, ocium , ut sanus fiam : nondum Ο-stendito mihi lucem, nondum me in gramtiam regis ponito . non ne haec palam dicis immo etiam his longe absurdiora. Τu quidem si mulctatus esses,& reipub. eo nomine aliquid deberes, aeris autem alieni solutio in aliquod tempus nouis tabulis reis prorogaretur ; deinde esset quispiam, qui calumnia exortem te huius concessionis ac beneficii facere uellet, aegre sane ferres, ac ingentem clamorem ederes, taquam, qui pertinente ad te comunis beneficij parte spoliareris. Quum autem no solum remissio praeteritorum, sed etiam munera futurorum praedicentur ,.temetipsum tali iniuria afficiens,
qualemne inimicus quidem tibi attulisset, putas longe melius tibi prospectum esse, qui non suscipis remissionem,
uerum aere alieno obrutus, mortem Op-
petis. uanuis multa sint tua peccata,
ne tamen eam ob causam animo cadaS,
atque desperes. nam ubi abundauit peccatum , ibi etiam gratia superabundauit, si modo eam suscipere paratus sis. Sin uero pauca , & uilia, nec morte digna indlua peccata, cur solicitus es de futuro,
75쪽
D. B A S Ι L 1 1 qui praeterita satis sorti animo pertulisti pnunc quasi in trutina animam tuam stare puta, quae hinc ab Angelis, illinc a daemonibus distrahatur. quibus itaque te dabis Θ quid apud te palmam feret, uoluptaS ne carniS, an animae sanctificatio pusus ne praesentium , an futurorum desiderium λ num Angeli te assiiment, aut detinebunt, qui detinent Z In exercitu Imperatores, tesseram ac signum iis, qui sub eis stipendia merent , dare solent, quo & amici facile se inuicem reuocent,& hostium , si illis in conflictu permixti
fuerint, facilis ad cognoscendum discretio esse possit. nemo cognoscet, nosternesis an hostium, nisi abditis signis coniunctionem ostenderis, nisi signatum fuerit super te lumen vultus Domini . quomodo uendicabit te Angelus λ quomodo eripiet ex hostibus, si non agnouerit signu pquomodo uero tu dices Dei te esse, si notas & argumenta eius rei non protuleris thesaurus non obsignatus, expositus est furum praedae, o uiculae, cui nulla nota est sine periculo insidiae tenduntur . Cedo, si quis medicus tibi reciperet, se arte quadam ac industria iuuenem te ex sene esse facturum, nonne desiderares illam illucescere
76쪽
ORATIONES. 29cescere die, in qua te pristino uigori restitutum conspicere posses at nunc cum poenitentia promittat animae tuae uelut noui germinis renouationem, quam tu
ueterem effecisti, & prauitate rugosam ac maculatam reddidisti, contemnis benefactorem , & promissionem non excipis , nec desideras uidere magnum illud promissionis miraculum: nimirum quo modo sine matre renasci soleat homo, quoinodoque senio confectus & fraude cupiditatis deprauatus, rursum iuuene scat, ac repuerascat, ad uerumque iuuentutis florem redeat. Tot ac tantiS bonis, o miser, antiquiorem uoluptatem iudi casὸ intelligo enim procrastinationem tuam, etiam si uerbis eam occultes; ipsa
res clamat, quan uis uerbum nullum facias . Sine me , quaeso, inquis, utar carne ad perfruendas res turpes, uoluter in caeno uoluptatum , fanguine imbuam manus, diripiam aliena, circunscribam , peierabo, mentiar,& tunc poenitentiam, ubi abstinuero a malis, agam . at si bona res est peccatum, tuere ac tene hoc
usque in finem; sin uero ei, qui illud pe
petrat , noxium est, quid rebus perniciosis adhaerescis num putas Deum non ui-D V dere
77쪽
dere, quae aguntur Θ num non percipit tuas cogitationes Z num opem fert tuis
iniquitatibus Θ ingenti te scelere astriti-xisti inquit ille eo quod existimares,
me tui similem fore. Tu cum mortalis uiri amicitiam ambis, beneficiis illum ad te, dicendo, & faciendo , quibus intellexeris homine gaudere, allicis : at quando cum Deo coniungi, ac in numerum filiorum te recipi uis , ea, quae inimica sunt Deo, perpetrans, & legem transcendendo ignominia ipsum afficiens, ex his, quibus ipsum , uel maxime offendis , co- iunctionem , ac consortium speras quidene redemptioni studendo, malorum multitudinem tibi coacerues, ac peccatum aggreges, nec tamen ueniam impetreS. Deus naso non suspenditur; ne quasi mercem aliquam gratiam aestimes, ne ue dicas , Bona est quidem lex, sed longe iucundius peccatum. Voluptas, est ueluti quidam hamus diaboli, ad pernicie nos trahens; voluptas, mater est peccati, peccatum autem stimulus mortis ; uoluptas nutrix est aeterni uermis, quae ad tempus quidem demulcet fruentem , at postea felle amariores retributiones facit. mi id facis o homo λ cum multum uarileas
78쪽
leas in agendo, iuuentutem tuam in peccatis traducis: ubi uero labore fracta fuerint instrumenta, tunc ipsa ad Deum adducis, cum iam illorum nullus sit usus, sed necessario labant ac torpent, ob longi temporis tabem, firmitate ac robore eorum dissoluto . Temperantia in senecta, non est temperantia, sed potius incontinentiae quaedam impotentia. mortuuS coroniS non ornatur, nec ob mali
impotentiam quisque iustus habetur . duuires ac robur suppetit, ratione dominare peccato ς nam uirtus est, declinarea malo, & facere bonum . at uero ocium agere a prauitate, neque laude, neque
poena dignum iudicatur; si uitio aetatis cessas a peccatis , imbecillitati hoc est
acceptum feredum . nos enim eos in coelum ferimus, qui ex industria boni sunt, non qui ab aliqua necessitate, ne mala perpetret, prohibentur. iniis uero tibi uitae finem praescripsit e quis terminum senectutis constituit λ quis adeo fide dignus apud te futurorum uas ac sponsor est non uides pueros, ac aetate florentes abripi Nullum tempus, me hercule, praesitutum uita habet . quid expectas ut te tum febris ad poenitentiam uocet, cum neque
79쪽
neque salutaria uerba amplius proloqui, neque quidquam auribus accipere poteris, cum in ipso capite morbus inhabitet, non manus ad coelum amplius tollere, noin pedes erigi , non genu flectere, cum precatio erit habenda , non commode doceri, non certo confiteri, non redire in gratiam cum Deo, non renunciare inimicitiis , & fortassis neque intelligentia,& animo comprehendere mysteria di uina poteris; si quidem prassentes ambigant , an acceperis beneficium, an aliquem sensum eorum, quae fiunt habeas. QSod si certo & aperte gratiam susceperis, tunc talentum qui de habes, quae stum uero non affers. Criminator ille, o fratres, sapiens est ad mala perpetranda , uidet nos homines in diem uiuere, uidet omnem actionem nostram iuxta
id, quod instat, peragi: ideo hodiernudiem per fraudem nobis abripiens, spem nobis crastini relinquit . Quod si quidem
peccatum hodie nos committere non cogit , iustitiam tamen in crastinum ut reseruemus persuadet: deinde ubi crastinus dies illuxerit , rursum accedit iniquus ille partium diuisor ,& hodiernum diem sibi ipsi cedere expetit, crastinum
80쪽
o RATIONES. 3Iuero domino ut tribuamus concedit, atque hac ratione sane nos, praesens nimirum tempuS per uoluptatem subtrahendo, futurum uero spei nostrae relinquendo , ne sentientes quidem e uita expellit.
Eiuscemodi ego aliquando uidi astum uolucris ualde uastae, quae seipsam uenatoribus cum eius pulli facile ob teneritudinem capi possent, quasi praedam quandam paratam obiiciebat, & ante manus eorum assidue uersando, neque se capi Permittebat, neque tamen praedae spem uenatoribus adimebat, sed ipsos uana spe uarie lactans, dum circa ipsam occupantur , pullis fugae copiam, ac securitatem praestitit, deinde ad extremum etiaipsa simul auolauit. cave, obsecro, ne
etiam & tu similia perpetraris, qui spe
incertorum, ea , quae certa sunt, dimittis . vide ne ex anno in annum, ex me
se in mensem, ex die in diem poenitentiam producendo, incurras aliquando in diem, quam non expectabas; nimirum , quando te deficiet uita, &i consilij ino pia omni ex parte te circundabit, tribu latioque nullam consolationem admittens existet; cum medici & domestici de falute tua iam desperabunt, & quando denso