Vindiciae Augustinianae ab imputatione Regni Millenarii auctore Johanne Cadonici sacerdote veneto

발행: 1747년

분량: 299페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

ris PINDI ME AUGUSTINIANAEo ista saepissinia plebi explicaverit, pauca nune verba ad sui

V scitandam integram rei intelligentiam crederet satis. Saepissinia autem haec cum populo agere solitum fuisse Sanctum Patrem, luculentissimε probant illius Verba ex Sermone CCXLVIII. n. 4. , ubi non jam aliquando A raro, sed omni anno de hoe egisse demonstrat; ait enim. nis Aliquod ergo signum vult iste numerus, & anniversaria

is solemnitate sermonis hujus commemorare vobis debeo, is quod omni anno seletis audire. ,, Hoc item confirmat Sermone CCL. n. 3. Eligat ergo Tournely num ex extantibus quinque de a duabus piscationibus instriptis, aliquos dixerit Augustinus presbyter, vel omnes Epistopus. Si aliquos presbyter Exit, duo notanda occurrunt. Primh quod sana doctrina in quin libet eorum contenta, & omni anno repetita, locum non concedit eroneae doctrinae in Sermone CCLIX. jam dete Elae. Secundo quM adverbium illud aliquando, non solum suspectum reddit sermonem controversum eo quia Augu stinus dicat se de hoc omni anno sermonem habere solitum; sed etiam quia, si eodem anno de hoc locutus erat, haec laetio quae in seriam quartam octavarum Paschae ex cap. r. Evangelii Johannis oecurrebat, tribus tantum diebus dis stans a die octava Pasthae, qua habitus dicitur Sermo CCLIX., non sinebat Augustinum dicere, se de hoc quam rum meminir aliquando tractasse, clim verius se nuperrinia de hoc egisse dicere cogeretur.

Si vero omnes Epistopus dixit, & illud quod omni anno

soletis audire ad ejus refertur Epistopatum, jam omnes eviantes praecesserunt Sermonem CCLIX., ut insinuant verba de quo quantum memini aliquando tractavimus; & nunc hic sermo inter epistopales contra sententiam Doctoris So

bonici censendus erit; nec inter epistopales inodo, sed item inter eos, quos multis annis post Epistopatum dixit. Nam

132쪽

O UT NONUM. 'si hane numerI eenrum quinquaginta trium piscium explicationem post Episcopatum suscepit, quam omni anno re. petere solebat; cum quinque sermones de duabus piscationibus supersinr, verosimilius videtur quod omnes praecesse. rint sermonem controversum; immo quod post hos succeta sivis annis dictos, ab hac consuetudine cestaverit Augusti

nus, ut verba de quo quantum memini aliquando tractavimus ev

peditiorem sensiim suscipiant. Quare non ad sextum , sed fortasse ad decimum, vel vigesimum sui Epit patus annum hunc pertinere sermonem absque culpa suspicaremur; quod non solum disti itinionem concutit Tournely, sed suspicio

nem proichait in libris Augustini usque ad rempus, quo alibrum et o de Civit. Dei scripsit,.& bc ad annum circiter '426. , quoniam textus capitis T. ejusdem lihri veluti retrietatio hactenus probatae opinionis regni millenarii a Maurinis profertur & a Doctore Sorbonico. Quod si, tot occurrentibus incomodis, dicatur illum aut illos non extare, quos in isto commemorat, ut hoc opus ad Augustini presbyteratum violenter redigatur; jam collatimnis doctrinae fundamentum deficit, quia unde istud posset suppeditari, deesse sentimus. Dicens enim Sanctus Pater in sermone se de hoc alias tractasse, alios sermones ad poepulum.de hoc mysterio numeri centum quinquaginta talum epistium dixisse ostendit. Cum autem illi, quos habemus de hac re, sententias controversi sermonis confundant, quia millenarium non sapiunt; quos vero non habemus collatio. ni doctrinae juvare non possint, semper remanet quod nullo fundamento talis sermo Augustino tribuatur.

Sermonibus autem deficientibus ad probationem, si ad libros confuseret Tournely, nihil porro inveniet quod opinioni suae faveat in doctrina Augustini ante presbyteratum

S in primo presbyterarus anno, quam jam vidimus, neo in illa aliorum annorum presbyteratus sui, quae mox sequo H rux, '

133쪽

o VINDI ME AUGUSTINIANAE tur. Si autem solus locus libri Io. de Civit. Dei tantus vi V deretur, ex quo talis sermo ipsi adscribi prudenter posse putetur: ultra jam dicta superius, addo, quω nec istine

quod Maurinorum aut Tournely opinionem nirantur, Vae

let hauriri. Ibi enim se aliquando tempore scilicet ince to, & fortasse ante baptisina) opinatum esse ait, & quidem

multo diversa ab iis sententiis, quas hic continet sermo: non tamen de hoc ad aures populi aliquid locutum , vel saltem in genere aliquid scripsisse fatetur; unde & ab libros nonnisi vanum esset effugium, ut de hoc sermone prolatum

judicium confirmetur.

n Vel desinat igitur mecum Tournely, hunc sermonem Augustino tribuere, vel contra distinctionem suain fatextur, hunc probabilius ad Episcopale tempus pertinere . Quod si diceret, nullo alio quain suo judicio huic novae assertioni obviarem, cum ipse doceat ex scriptis Augustini Episcopi contrariam omnino ab illa sermonis doctrinam

usquequaque eluctre. Et ut ad hanc rejectionem facilitis adducatur, recogitet precor serena mente, sermonem istum Augustinum non redolere, quia ejusdem consuetudinem in explicandis ninmerorum mysteriis, quorum plura in hoc sermone tumul- . p tuarie cO memorat, non imitatur . Nunquam enim id

obiter factum, nunquam in hujusmodi rebus pepercisses. verbis Augustinum inveniemus, sed scrupulosissimam diligentiam a Sanino Patre in hoc semper adhibitam; cujus rei testem locupletissimum recensitum Sermonem CCLII. habemus, idemque in Sermone CCL. n. 3. offendimus. Hic

enim mysterium numeri r 7., a quo per trigonum numerum Is 3. reddi docuerat, cum repetere vellet, sic ait,, Adi decem accedant septem fiunt decem & septem. In istori numero est omnis multitudo persectorum; sed quomo, do perVeniant ad centum quinquaginta tres, soleo vobis

dicerer Diuiti eo by Cooste

134쪽

c PT NON M. II ris dicere, & multi praeveniunt me: solemniter ramea is sermo reddendus est. Multi obliti sunt, aliqui nec am is dierunt; qui autem non sunt obliti, & audierunt, pa-h tienter ferant, ut alii commemorentur & instruantur ....

is Nihil perdit qui audit quod sciebat; & in eo quod nihil

is perdit, etiam gaudere debet, quia instruitur qui nescie, is bat. Decem & septem numera, ab uno usque ad decem, & septem, ita ut omnes addas, & pervenies ad centum, quinquaginta tres. Quid a me expectatis ρ Numerate is vobis is Idem repetit etiam in Sermone CCIL. n. 3. , ubi quamvis dixisset numerum decimum septimum continere numerum centesimum quinquagesimum tertium, quod jam eos nosse sciebat, quia saepe dixerat, sacph ostenderat: taemen admonitionem subdit de modo quo id inveniant. Ceteros omnes sermones, quos de duabus piscationibus inseri psit Sanctus Pater, quicunque leget inveniet, eum in hoc sedulo incumbere ut quanta possit perspicuitate majori haecinysteria numeri centesimi quinquagesimi tertii in radic decimi septimi contenti fusό explicet. Quibus addo Ena rationem in Psalmum I o n. I. & Tractatum Iaa. in Iohannem n. s. 8c seqq. , ubi tanto abundantius de his loquitur, quia locum proprium a quo commemorantur apud Fratres explicandum susceperat. CQuomodo ergo verisimile erit, quod Sandius Pater, qui in his fuse explicandis, & in unum jungendis tempus terere nunquam putavit; nunc in Sermone CCLIX. , Sc numeri decimi septimi non meminerit, & duas piscationes prae termiserit, unI reticiti, numerum centum quinquaginta trium piscium, obiret commemoraverit. Si credebat jam id satis notum populo, certε controversus sermo ad tempus sui Episcopatus atlignabitur, Sc ceteros penε omnes de hac re ante hunc habitos jure optimo existimabimus, ut explicatione praeveniente, parsimouiam verborum in re obscura

135쪽

o excusemus. Si autem dictus sermo ceteros extantes praecessit, quomodo explicabimus ilIud de quo quantum memini es, quando tractavimus , dum nihil hujusmodi proferte possimus λVerum quandoquidem inconvenientia, de quibus usque nune egimus nihili essent facienda disparilitas doctrinae in eodem subjecto praedicatae, convincere poterat Gur-nely, Sermonem CCLIx Augustinum non redolere. In omnibus enim locis , ubi de duabus piscationibus tractat, hoc unum constantii sinaε retinet Sanctus Pater; primam scilicet illam ante suam resurreictionem a Domino Apostolis imperatam, praesentis temporis Ecclesiam significare, a in qua mali cum bonis consistunt tanquam palea frumento

commixta ante Ventilationem: alteram vero post Domitii resurrectionem a discipulis faelam, in qua cenrum quinquaginta tres magni pisces capti ab Evangelista commemorantur, futuram coelestem superiramque Ecclesiam significare, in qua boni certo & definito numero, soli regnabunt.

Nunquam Ecclesiam hujusmodi hic suturam insinuat, nunquam in judicii tantum die incohandam, nunquam bonos cum malis post mortem corporis eodem loco recipi dixit: sed semper catholicam , firmamque re sanissimam do. Strinam proposuit, qualem sermo continet 2 1 2. supra res latus. Quamobrem si recta docebat Augustinus presbyter, elua quinque presbyteratus anni locum non dabunt Sermoni CCLIX. si paria Episcopus praedicabat, quod confirmar urnely, nullum item locum inveniet controversus 1er. mo, qui proinde veluti supposititius in appendicem communi voto erit rejiciendus.

CAPUT

136쪽

Examinatur Garma Augustini ab an- 392. ad totum annum3 91., ex hac etiam Sermo CCMX. non genuinus

detegirur.

in in esset optandum , retractationes sermonum suorum post se reliquisse Augustinum , ne lis huju- modi vel unquam suscepta fuisset, vel iis temporibus quibusque propriis assignatis, citius, si modo oriri potuisset,

dirimeretur. Tunc quae ejusdem generis videnda essent, certo sciremus, & parvo labore contraria sentientes Rasi dimitterentur : quamvis non spernendum mihi videatur argumentum, quod ab omnium doctrina deducitur; in nullo scilicet eorum, qui hac postrema Maurinorum ceu sura Augustino tribuuntur, inamb nec in iis, quos in appendicem rejecerunt ductissimi Monachi, aliquid consonum vel simile inveniri cum eroneis sententiis nunc intrusi se monis. Sed quoniam profundius aquam attingere cogimurdo Strinam Augustini examinaturi anno 3sa, AEla occuserunt contra Fortunatum Manichaeum disp 2.11. 22. In his catholiciisime disputans Augustinus contra perversae illius se Stae infirma principia, hoc retinuit semper ; primi hominis peccato captivatas omnes animas esie sub duplici lege, peccati scilicet & mortis, quarum altera a prima procedit. Explicaturus autem quomodo animae jam per gratiam Dei a lege peccati & mortis liberatae , adhue legi mortis in corpore suo sint alligatae, ira inquiri, Propter autem gra- , tiam Dei, quae nos liberat a lege peceati & mortis, ad, justitiam conversi liberamur: ut postea eadem ipsa caeo ro, quae nos poenis torsit in peccatis manentes, subjicia. is tur nobis in resurrectione, & nulla aciversitate nos qua- , tiat, quominus legem & divina praecepta servemus.

Quod

137쪽

i 14 VINDI ME AUGUSTI Nag

o is Quod non ira est accipiendum s subdit l. r. Retrast ea is x 6. tanquam & in illo Dei regno, ubi incorruptibilet, is atque immortale corpus habebimus, de scripturi, divinis, lex 8c praecepta sumenda sint: sed quia perseehissimh ibiis lex aeterna rvabitur, & illa duo praecepta de dilige imis do Deo & proximo, non in lectione, sed in ipsa per . secta & sempiterna dilectione tenebimus. ,, Sed quia

conversio ad justitiam non corporis sed animae aetio est, eujus est item dilectio, sequitur quod ea liberatio a lege peccati & mortis aeternae in hac Vita per Dei gratiam incohata, in altera perseveret; & tunc vera animae oriatura libertas, clim exuta hac mortalis corporis farcina, quod aggravat animam, eadem libertate sua fruitur in sapientia, & justitiam, cui jamdiu copulata est, contemplatur, Deum diligendo a quo liberata est, & proximum item , quem vel congregatum in sinu Abrahae, Deo revelante , reperit, vel congregandum expectat; donec pristino corporicum ceteris hominibus restituta, in eidem Dei & proximidite Ilione perseveret etiam exterioribus signis, quam nunc

interiori exercetur assectu.

Quod si1 aliter Augustini illa verba potuissent interpreta ri ita ut haec incohata in Sanctis adhuc viventibus a lege peccati & mortis libertas, aliqualiter nutaret post eorum

corporis mortem; nunquid hanc nimis optatam concestionem di 1simulassent Manichael ρ Scimus enim eos inrer alia erronea etiam illud sensisse, quod Sanctorum Patriarcharum era Prophetarum animabus purgationem & regnum Coeloerum concesierit Chri ilus, ad quod, ut catholicos insectatur

Faustus Manichaeus, vobis etiam confitentιbus, longo intervallo deterra, ac poenali ius rum custodia , ubi se vitae merita Gereobant a christo Domino uolti o liberatos, per ejus scilicet Ῥsticampas nem pervenire ad hoc ipsum potuisse, s perυ nerunt quo scristi de eis es. l. 33. contra Faustum cap I. Aliter autem - - illis Disitigod by Cooste

138쪽

OUT DECIMUM. et silli, verbis sensisse Augustinum patet, tum ex silentio Ma- huichaeorum hanc sententiam illi non objicientium; tu . ab iis quae ad animosa Fausti commenta, ibidem respondet, eap. scilicet q. & F. ait enim. ,, Quomodo in tuto, quiis te Patriarchas odisse dicis impuros , & Deum adhue is plangis impurum P Certe illis Patriarchis post adventumis Salvatoris praestiram purgationem & datam beatam is requiem conce1Iisti : Deus autem vester & post advenis tum Salvatoris adhuc jacet in tenebris, adhuc flagitiis is omnibus mergitur, adhuc in impuris omnibus volutatumis ita non solum vita illorum hominum melior erat Deois vestro, verum etiam mors ipsa felicior. In quibus au- ah tem sedibus erant justi, qui exierant de hac vita prius is quam Christus in came venisset; 8c utrum etiam ipsos is ad aliquid melius pallio Christi transtulerit, qui in eum

is venturum passurum, resurrecturem non tantum credi. is derant, verum etiam hoc ipsum sicut oportebat, pro-

is phetico spiritu praenunciaverant, in scripturis sanctis is indagandum est, si quo modo ad liquidum indagari po-

is test; non hinc temeritatem opinantium consectandaeis quorumlibet hominum, nedum tam execrabilis haeresisti perversitates nimis longe a veritate aberrantium. Frustra

is sibi sane per hanc obliquitatem pollicetur Faustus , alb cis quid post hanc vitam cuipiam posIe praestari, quod sibi, praestandum in hac Vita non comparaverit. Bonum estis vobis. ut dum hic viviris, istum relinquatis errorem, Scis veritatem catholicae fidei cognoscatis atque teneatis. Alio, is quin longe aberit quod sibi pollicetur justus , cum fieriri coeperit quod injusto minatus est Deus. is De vita autem Patriarcharum jam quantum satis, arbitrarus sum, homini maledico non pauca respondi: is quibus non utique in morte correctis, vel post 'pastionem is suam jusficatis, testimonium Dominus perhibebat, clim

139쪽

a s VINDICIAE AUGUSTINIANAEo is Judaeos admoneret, ut si Abrahae filii essent, faeta Ab. . rahae facerent; & quod idem Abraham ejusdem diem, videre concupierit, gavisusque fuerit cum vidisset; Scis quod in ejus sinum, idest: nescio cujus quietae felicitatis is magnum abditu inque secretum, abstulerint Angeli pau- , perem illum aerumnosium a divite superbiente contem is plum. Quid dicam de Apostolo Ρaulo pAn forth & ipse is post mortem justificatum laudat Abraham , qui prius is quam circumcideretur credidit Deo, & deputatum est, illi ad justitiam: quod tanti pendit, ut nos non ob aliud is dicat filios ejus esse essectos, qui ejus carne propagati 1, ,, non sumus, nisi quod ejus fidei vestigia sequamur. Quem item beatum pauperem etiam somniis Adimanti Manichaei discipuli anno 394. opposuerat, qui contrarios

costendebat textus Beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum mestarum , & Vae vobis divitibus, quia percepistis consiIationem vestram, illi, quo dictum est in lege Ego sum . qui divitias do amicis meis, ct paupertatem inimicis meis. is Sed curis nolunt, dicebat Augustinus, & alia in Evangelio coiitin ,, erip Ubi enim scriptum est Beati pauperes spiritu, quoniam, ipsorum es regnum Coriorum: ibi sequitur Beati mitis quonia no ipse haereditate possedebum terram. Ecce habent amicos Deis is haereditate terrae di ites fieri. Cum autem ad tantam, egestatem dives ille redigitur, ut ab eo paupere, quem is neglexerat, digito brevi in aqua tincto arenti linguae is suae humorem stillari deprecetur , intelligant quomodo is fiant pauperes inimici Dei, & id esse cognoscant, quod is in Lege scriptum est Ego sum, qui divitias do amicis meis, o, paupertatem inimicis meis. Contra Adimant. Manichaei discipui. c. 29. Porro retributionem divitiarum gloriae promptam justos consequi, sicut iniquos paupertaris poenam, haec apertiissime praedicant, ideoque commixtionem illam justorum &

140쪽

. CAPUT DECIMUM. ' . ' ἐεν iniquorum usque ad judicii diem, quam eontinet sermo a controversus, Inanifestis limis damnant. Quod autem nota. tu inutile sertasse non erit, sententiam onendunt Sancti Patris de beatitate Sanctorum in sinu Abrahae, ubicunque situs ille fuerit, etiam ante Christum passum; & praeterea

demonstrant etiam antiquis quibusdam visum esse Sancto. rum animas per Christi descensum a poenali inserorum custodia liberaras, quos tamen Augustinus homines quosdam temeraria opinantes appellat, Fausto respondens, qui horum quasi auctoritate in catholicos invehebat, suaeque perversissimae opinioni veluti ex nostris placitis opitulabatur. Aliam item suppeditat probationem integrae fidei San- acti Patris, in eo quod respicit non retardatam Sanctorum salutem , ejus epistola 22. alias is . quam anno 392. Aurelio Carthaginensi doctissimo Episcopo nuncupavit. In ea aU-ctor Aurelio Augustinus est, ut comessationes, quae in .Amicanis Ecclesiis a fidelibus quasi quadam religione celebrabantur, ejus auctoritate, vel etiam Concilii Epistopalis sanctionibus prohiberentur Comeslationes enim & ebrie. ,, tales ita concestae & licitae putantur ait n. 3.) ut in is honorem etiam beatistimorum Martyrum , non solumis per dies selemnes, sed etiam quotidie celebrentur. Et n. . 6 Sed quoniam istae in coemeteriis ebrietates & luxu- c, riosa convivia, non selum honores Marryrum a carnali,, 8c imperita plebe credi selent, sed etiam solatia moris tuorum ; mihi videtur facilius illic dissuaderi posse illam, foeditatem ac turpitudinem, si &de scripturis prohibemis tur, & oblationes pro spiritibus dormientium, quas Vereis aliquid adjuvare credendum est, super ipsas memorias, o non sint sumptuosae, atque omnibus petentibus sine ii phon & cum alacritate praebeantur: neque vendantur, sed si is quis pro religione aliquid pecuniae offerre voluerit, in tati praesenti pauperibus eroget. Ita nec deserere videbuntur

SEARCH

MENU NAVIGATION