Vindiciae Augustinianae ab imputatione Regni Millenarii auctore Johanne Cadonici sacerdote veneto

발행: 1747년

분량: 299페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

quid unquam tam dissonum concepisset, quod merith -- luti infidele improbandum sit, si terrenum illud Sanctorum regnum suturum putasset, non dico ante generalem restim rectionem, sed dc post ipsainὸ Id enim ranici minus a fidelidisciplina discedit, quanto verum est, judicium extremum

in hac terra, vel saltem in aere terrae atmospheram ambiente faciendum, Sc ab omnibus credi, & a scripturis intimari . Non solum enim apud Ioel habemus Congregabo omnes gentes, di deducam eas in vallem Iosaphat : st discepi ocum eis ibi super populo meo , haereditate mea I rael . Ets rursus. Consurgant ascendant gentes in vallem Iosaphat: quia ibi sedebo ut judicem omnes genter in circuitu cap. 3. Σ. & Ia. verum ex Apostolo & ex Evangelio admonemur, descen surum de coelo Dominum, cima ad judicium venerit. Paulus enim dixit: Quoniam ipse Dominus in jussu di in voce Amebangeli, ct in tuba Dei de nitet de coelo, di mortui, qui tu

Christo sunt resurgent primi. Deinde nos qui vivimus, qui resiu- qalinur , fimad rapiemur cum illis in nubibus obviam Christo iuaera, ct sic semper eum Domino erimus r. Thessal. 4. 13. Matthaeus autem Evangeliit a dicit: Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, ct omnes Angeli eum eo, tune sedebits super sedem majestatis suae, di congregabuntur ante eum OmΠαgenres, ct separabit eos ab invicem, scut pastor segregat oves ab haedis: ct satuet oves quidem a dextris suis , haedos autem afui stris. Tune dicet Rex bis qui a dextris ejus erunt: Venile benedicii Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constiΠι- time Mundi ste. Tune dicet o his qui a sutris erunt: Discedite a me maledicti in ignem aeternum , qui paratus es diabolo

angelis ejus. et . 3I.& seqq.)Quot autem diebus judicium extremum absolvendum . sit Augustinus incertum putavit de Civit. Dei l. 2 o. c. I. quamvis libro de oeto Dulcitii quaestionibus, mox ab ad

62쪽

ad hoc creditur venturus. quaest. 3. n. a. Inter quω proefecto si plures erunt, vel in eo ipso si unus erit & pro justia regnum incipit, qui etiam judices in judicio sedebunt; sicuti& pro damnatis tormentum. Videntes enim Sancti, statima resurrectione, quae icctu oculi fiet ex Apostolo, Christum in immortali SO glorificato corpore , jam in eis perficitur quod desideraverunt; illum autem intuentes damnati in immortali quidem corpore sed non immutato nec configinrato corpori claritatis suae, jam illud sentiunt quod eorum impietati postremum mitiitatum fuit: Videbunt in quem tran 3s mi. Iohan. 19. 37. a Augustinus autem adeo in terris futurum judicium polabar, Ut lib. a . c. I 8. de Civit. Dei ea examinans quae Apostolus Petrus de novissimo Dei judicio praedicaVerat, dicar ,, Quaerat sorsitan aliquis, si post factum judicium is mundus lite ardebit, antequam pro illo coelum novum is 8c terra nova reponatur, eo ipso tempore conflagrationis is ejus ubi crunt Sancti, quum eos habentes corpora in ali is quo corporali loco esse necesse sit. Possumus respondere, is futuros eos esse in superioribus partibus, qu6 ita no is ascendet flamma illius incendii , quemadmodum necis unda diluvii. Talia quippe illis inerunt corpora, ut illic esint, ubi esse voluerint. Sed nec ignem conflagrationis, illius pertimescent immortales atque incorruptibiles f. is est: sicut virorum trium corruptibilia corpora atque moris talia, in camino ardenti vivere illaesa potuerunt. Igitur si regnum aeternum pro sanctis in ipso judicio in cipiet, & in terris judicium faciendum Augustinus opina

batur; error ejus in terreno Sanctorum regno opinando ad solam quantitatem annorum reducitur, nam revera in terris

incipiet; quod nec essentialem beatitatem a die mortis eo rum jam coeptam impediet, nec illam adaequatam, quae D a per

63쪽

a persectione hominis, corpore resurgente, pro manat: sed V sertasse ad aliquam ampliorem delehationem Sc accidentalem gloriam augendam trahi poterit, quidquid ex loci mutatione Sanctis quisquam probare posset esse acceden

dum.

Quibus fideliter constitutis & creditis, utrum etiam hoc fieri deberet, ut Sancti glorioso jam recepto corpore, in rerris per mille annos cum Domino degerent quandoquidem probari posset hoc post generalem resurrectionem sensisse Sanctum Patrem ), caustam eruditionis nec runc excedebat ut patet ex auctoritate Divi Hieronymi supra relata; neca nunc excedit; si illa consideremus, quae dicit Tournely; absque tamen praejudicio eorum, quae in hac caussa desinita reperirentUr, quae nondum me vidi Te fateor. Ad sanandam enim illam Sanctorum moram in terris, qui cetera fideliter credebant, nec aliquid indecens ei regno misceban dicere poterant, tanto tempore Christum cum Sanctis suis in rerra regnarurum antequam Coelos cum ipsis ascenderet, ut daemonibus & damnatis hominibus toto hujus temporis intervallo tormentum duraret corporalis ejus conspectus

totiusque gloriosae Ecclesiae Sanctorum; quo quidem e Ixpsio, ab hac etiam visione in aeternum damnatos exclude- si ret, non ideo tamen minus miseros futuros, quia ea im g a per carnis oculos menti repraesentata, in ipsa mentc in saecula manebit, ut reminiscentia etiam visae quamvis non gustatae & numquam reparandae gloriae eos angat adique crucietur. Dicere pariter possent quod numero annorum mille regni Sanctorum in terris, perpetuitatem aereo nam ab hoc numero toties in scripturis, & in textu prae

cipue Apocalypsis jam toties laudato indicatam, intellige.

bant. Quod si aliquis ab aeterna mansione in hac terrata nova, Domino praesente offenderetur, probet prius quid

Ioci mutatio Sanctis jam perseeth beatis pollit asserre. Dixi

64쪽

Dixi Fbd haec opinio apud sobrios eruditionis caussam hnec nunc excedit; nam Conciliorum definitiones , quas urnely adducit, aliud ab eo intendunt ad quod ipse eas

trahit. Lugdunense enim Concilium II. anno 1274. celebratum in prosellione fidei haec habet. Credimus .... iliorum animas, qui post bapti a susceptum nullam omnino peceati maculam

incurrerunt: illas etiam, quae post contractam peccati maculam, vel in stuis manenter corporibus, veI eisdem exutae, sunt purgatae, mox

in coelum recipi. Concilium Florentinum anno et 3 s. his, majoris claritalis grati 1, haec adjungit: D intueri clarὸ ipsum Deum Trinum Unum scuti es, pro meritorum tamen diversitate, alium alio perfuritis . Concilium Tridentinum sessi et s. de . a Invocatione Sanctorum, docet Sanctos una eum Christo regnantes, orationes suas pro Iominibus Deo offerre .... ilios υσδqui negant Sanctos aeterna felicitate in eoeso Iruentes, invocandor esse .... impie sentire.

Haec praeclari1simh statum definiunt animarum Sancta. rum ante corporis resurrectionem, & Augustinianam ambiguitatem solvunt de loco ubi reciperentur, immo 8 ejus assertionem confirmant ubi sinum Abrahae idem esse cum Paradiso Sc regno coelorum affirmavit. E contra Augusti. ni etiam opinionem damnarent, si Sanctis visionem Dei statim a separatione corporis eum unquam denegasse con- cstaret; sicuti certissime damnant in hoc Vigilantii, Arme. norum, Graecorum, Lutheri denique & Calvini erroneas& traditioni & fidei Ecclesiasticae contrarias sententias. Sed quid de loco sentiendum sit, ubi Sancti post corporum re. stirrectionem primo consistent; quidve post hanc in corpore acturi sint, ea Concilia adductis locis non definiunt; quare nec regnum Christi in terris 1uturum improbant, & idcirco opinionem hanc quae Augustino aliquando insedit, non

damnant.

Quod si occasio fuisset ut haec etiam quaestio dirimere.

65쪽

tur, improperassent prosed b, ut mihi videtur, spatium. illud annorum mille, dum pro finiendi temporis mensuri

Poneretur, eodem etiam Augustino meliora sentiente aucto

re ; sed spiritales delicias Sanctis affuturas non denegassent;

quae item corporales dici sapienter possunt, nam a corpore in melius immutato animae promanant. Enim Vero etiam nos aliquas corporeas delicias in restirrectione fideliter evpectamus, quas item agnostit Tournely cum ceteris Theologis in secunda observatione superius pag. I 3. transcripta, docens beatitudinem Sanctorum saltem extensivh augemdam fore post resurrectionem ex unione scilicet animaet cum suo corpore. Tunc enim, ut opinor, videbit anima etiam exterius 8c carnalibus oculis Christi corpus gloriosum, cetera item Sanctorum corpora, ex quorum perseqctiori claritate quantitatem grariae & gloriae earundem mentium cognoscet, ut praeclarh docet Divus Thomas P. p. q. y7. art. 4.) Tunc insuper corporales voces collaudantes Deum proseret, & in aliis proserentibus audiet,

quas non de solis Sanctis hominibus intelligendas vult Salinetus Augustinus, sed etiam de Angelis, hanc ipsam quaestionem 1olvens a Sancto Paulino sibi propositam epistolis F. alias asci' n. 8., ubi de eorundem corpore multa di-ν cit. Hinc visus & auditus corporales delicias jam noscimus; quas item ad odoratum extendere facillimum est, propter

fragrantiam Sanctorum corporum, qua cum etiam in terris illorum aliqua donare dignetur Deus , destituenda in illa Coelesti Ierusalem non credo: item ad tactum ex ea delectatione quam quisque in se experietur carnem pro

priam 8 veram, sed non amplius mortalem, neque fragi- Iem neque caducam, neque reluctantem sentiendo. Gullus solus intermitti fortaue potest , non quia hoc sensu carebunt Sanctorum corpora, sed quia nec indigentia erit, nec Occasio veritatem corporis comprobandi per manducationem, quae Diuitigod by Corale

66쪽

C UT QUARTUM . . Sy

quae ideo tantum a Domino post resurrectionem, & ab Angelis dum Abrahae apparuerunt verε faeta est: quia in illa Ecclesia ex solis bonis & sanctis constituta, nemo de veritate ostensorum dubitabit etiam ex propria peculiari ex perientia. Quas porro futuras delicias corporales agnovit etiam taSanctus Augustinus ex jam dictis, quamvis in loco toties commemorato de Civitate Dei, non corporeas sed spiritales delicias sanctis affuturas in corporum resiarrectione dixerit. Ideo enim spiritales dixit, vel ex objecto ad quod omnia reserentur a San Stis, Deum in ipsis corporalibus deliciis , uti auctorem & datorem collaudando; vel ideo a quia corpus ipsum spiritale ab Apostolo dicitur, quamvis corpus; Vel quia etiam hoc nomine separari volebat ab iis,

qui corporales voluptates ei regno tribuendo in immoderantiam postea atque immodestiam prolabebantur. Ceterum si corporales non essent, quamvis spiritales dicantur, nihil accederet animae per cor 'us, quo ante corpus jam non frue

retur.

. Haec dixisse volui , non solum ut Augustini opinio etianas hoc terrenum Sanctorum regnum post generalem resurrectionein intellexisset, quod ramen non est, ut prinhavimus supra Cap. III. ex iisdem verbis unde ab aliqui- cbus veluti maximus error eTertur, in sua parvitate dete. gatur: verum etiam ut inde lectores cognoscant quid probandum incumbat antequam alicui vereri de cetero proba

to & fideli scriptori, millenariorum nota infigatur; unde& alios Ecclesiae scriptores Sc Sanctos defendere aliquis aggrediatur, quos Tournely absque excusatione Millenariis adjudicavit; si ex eorum collatione doctrinae illa stabiliri posse cognoscet, quae interiin pro Augustino jam a m 1labilita satis esse consido Ad propositum revertens ; quis unquam credet quod

67쪽

14 PINDI ME AUGUSTINIANAED si Verba I. α o. c. 7. de Civitate Dei non satis sunt ad proebandum Augustinum millenarii nomen mereri, nec Neporis, nec Papiae, nec Tertulliani sectatorem fuisse; nec d mum in ea quae illa verba produnt opinione, supine errasse: quis, inquam, credet, quod eadem illa verba recto furudamento esse possint ad tribuendum Sancto Patri Sermo. nem CCLIX. ὸ Nam, ut videbimus infra, si hic sermo Augustinianus esset habendus, non solum Millenarius fuisset Augustinus, quia visionem Dei Sanetis distulisset ad resiurrectionem corporum ; sed item in illorum etiam se. Eham magis erroneam incidisset, qui justos cum impiis ins eodem receptacaeo detineri existimabant usque ad judicii diem, quod neque Lutherus, neque Calvinus, neque audae cissimus Vigilantius asseruit. Qui quamvis ut Ρoera in re Theologica laqui gestiret; justos tamen in refrigerio Schbera honestique custodi in fortunatorum insulis Sc campis Elysiis recludebat, quos etiam Ethnici a sceleratis disere tos forte & Ioco credebant. Quam impudentissi am commixtionem cum Nepoti & Papiae nemo imputet, eamque Tertullianus impugnaverit, ambobus Augustinus deterius sensisset; unde non illorum sectator, sed pejoris erroris

assertor habere r.

ν Er quamvis post jam dicta quasi superflua videatur dili.

gentior inquisitio ; cuique enim sobria laris esse potest coegnoscere quia verba illa de Civit. Dei non probam hunc sermonem Augustini fuisse, quandoquidem in eo erronea doctrina contineatur squam Maurini Tournely in eo inveniunt, inde enim Milleuariorum fautorem Divum Augustinum pronuncianῆ : operae ramen Pretium lagen tibus sortasse videbitur, si idem sermo ad examen revocoetur , Sc Saneti Patris fundata doctrina propositk antequam ad presbyterarus gradum elevaretur , cui conseia Pane scripsisse etiam in presbyteratu videbimus; sermonem illum a sua

68쪽

a sua si deli Sc constanti doctrina alienum, tanto nomini abripiamus. Iure enim mirandum esset, si quisquam si, qqui mentem illam alitisimis contemplandis rebus atque discutiendis, Dei singulari favore prae ceteris idoneam, in tanti momenti re, non profecisse ex aerate & Scripturarum lectione, sed immo defeeisie arbitretur ; ita ut meliora sensisse Augustinum appareat antequam presbyter esset ordinatus ; deteriora vero tanto caractere in uitum , atque ad verbum Dei populis ministrandum , non ultabintrusum, sed Sanctissimi Episcopi sententia designatum.

D 4 CAPUT

69쪽

CAPUT QUINTUM.

aininantur capita, quibus Maurini Sermonem CCLIT Augustino dederunt ; indicata Sancti Patris Morins ante presbteratum, ostenditur meliori fundamento negari potuisse ut Dium. Alia item producuntur, quibus cunctatio in hoc Vere Augustino tribuendo, laudabilior

comprobatur.

Is igitur per me visis, quae Toumely commemorat de

Sermone CCLIX., ejusque ad ea responsionibus; ma 1. gno studio exarsi totum hunc sermonem conspiciendi . Cumque in editione Augustini, qua tunc utebar, deesset, Editionem Novam operum ejusdem , quae Cremonae nondum erat, emi; tum ut desiderio meo in hac re fatisfacerem, tum etiam ut viderem, num Sermo CXXXVII. de Tempore quem unum pro se citat Divus Thomas Sccum eo ceteri Scolastici, ut animas Sanctorum Patriar charum ante Christi pallionem in doloribus constituat, caussi dessumpta a reatu originalis peccati ipsis adhuc in

cumbente quoad exclusionem avita gloriae) a clari illinis& diligentissimis Monachis Maurinis Augustino adjudicis retur; qui mihi multis & magni ponderis rationibus, spinrius & illi mente indignus videbatur. Nec inficiari possum

magna me subito laetitia perfusum , cuin illorum de eo brevem quidem sed satis rectam censuram conspexi, rationibus adductis, quibus Augustini nomen huic consarcinato ex Variis au floribus, Niminus secum cohaerenti sermoni abripiebatur , illum in appendicem rejiciendo sub numero CLX. post Lovanienses, qui hactenus illum appendiei adjudicaverant sub numero LII. Sermonis igitur CCLIX., de quo nunc agitur, lectionem instituens, statim conspexi, doctillimos viros in hoe tribu I cudo

70쪽

C UT QUINTUM. 1 endo Sancto Patri non tam auctoritatem Iacobi Sirmondi Societate Jesu eruditillimi presbyteri esse secutos, qui primus omnium ex antiquis Manu scriptis hunc veluti Augustinianum protulit, sed potistimum fundamentum sumpsisse ex consessione illa Augustini, quam in nota b) n. i. ad 'eundem sermonem excribere optimum duxere per haec verba. is Additur hic in terra auetoritate Vaticani MS. Ce- is terum de illo regno & sabbatismo Sanetorum in terra is post resurrectionem , quem mille annos duraturum putruis hant, mutua sententia sic demum loquitur Augustinus 'is in lib. sto. de Civit. Dei c. 7. Quae opinio esset utcumque tole. is ruitis, s aliquae deliciae spiritales in illa sabbato a turae San iis ais per Domini praesentiam crederentur: nam ' etiam nos hoe vinatiis fuimus aliquando.

Ut autem quid 4n recensendis Augustini sermoniblis sibi

proposuerint ampliti imi Parres agnoscereri, prefationem 'adii Tomi Vo ubi haec habent. Nobis etiam operae prae is tium esse visum est studi6sh sermotium Doctrinam ex mis minare, utrum scilicet cum Augustiniana sive in Fidei iis ac morum dogmatis, sive in scripturae expositione ac usitis congrueret: Observatis tamen iis capitibus, in quibus aut, dementiam, aut loquendi rationem sicut aliorum ejusis operum probat retractatio, mutavit. Qualnobrem Se ' o . is monem CCLIX. V. g. , licet in eo Sanctorum pos h re , surrectionem Sabbati sinus ac Regnum doceatur , NOα,. ', tamen hae albo Augustinianorum tuis expungendus quin- is do Uir Sanctus l. ao. c. . de Civit. Dei, in' ea se suisse λis aliquando 1ententia fateatur. 2 i Certillimam porro regulam eos elegisse, fateor in collatione doctrinae, & usus ac expositionis scripturarum; sed metuo quod non iis oninibus animum adjunxerint, quae 'doetrinae fc usui ac expositioni scripturae hujus sermonis, contraria reperiuntur in illis etiam libris, quos nondum pre sbyter

SEARCH

MENU NAVIGATION