De gnomone meridiano Bononiensi ad Divi Petronii : deque observationibus astronomicis eo instrumento ab ejus constructione ...

발행: 1736년

분량: 414페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

2 I. O. 35 2 2I

CAPUT X T. Deceni b. G l li

1696 ao

media 2 I. I. 2I. I. 9 a

2 I. I. I

2I. O. 39 21. o.

62쪽

Deinceps ac sorte aliquanto prius) singulis distantiis tropicis tam aestivis quam hybernis hic notatis addas licet secunda I 4 circiter ob depravatum lineae libramentum, quemadmodum capite undecimo dictum est.

63쪽

2 I. o. 382 I. I. o l

23i 33 a O

64쪽

CAPUT X RG l li

23 2I. O. 3OINemo mihi ut arbitror vitio vertet quod pro distantiis a vertice apparenti. hus veras ipsas distantias , easque e Cassini potius quam aliorum tabulis a parallaxi ac refractione castigatas attulerim , non enim id agimus ut ipsam nunc eclipticae obliquitatem mensuris comprehendamus, sed ut denique decernamus an illa quicquam mutetur, qua in re perinde est veras an apparentes distantias spectemus, modo refractiones quibus ad illas emendandas utimur ex eadem perpetuo tabula depromamus. Nunc ergo si tropica quaelibet distantia aestiva cum hyberna, vel eodem vel proximis ante aut post annis Observata conferatur, apparebit quae quovis tempore fuerit tropicorum intercapedo, ac subinde eclipticae declinatio, quae

ejus intervalli est dimidia . Veluti si distantia tropici aestivi a vertice anno I 536 inventa gr. 2I. O. 2ocum distantia tropici hyberni ejusdem anni componatur, quae fuit gr. 6 . 38. 2 fiet tropicorum distantia& obliquitas eclipticae anno I 636 gr. 46.38. 4

gr. 23. 29. asi vero distantia aestiva anni 169scum hyberna ejusdem anni conferatur

gr. 2I. I. 3

gr. 6I. 38.2 erit tropicorum intervallum obliquitas vero eclipticae anno 1693gr. q6. I. II gr. 23. 28. 38

ac denique si aestiva anni 1 33

cum ejus anni hyberna comparetur

gr. I. I. emerget tropicorum intercapedo& declinatio eclipticae anno II 33gr. q6.36.32 gr. 23. 28. 26 Apparet ergo distantiam tropicorum ex anno 1636 ad 1693 secundis 4 , ad annum vero II 83 scrupulo primo ac secundis 12 decrevisse, ac propterea eclipticae angulum cum aequatore dimidiis illis differentiis fuisse contractum ;quae discrimina tanta sunt ut nisi observationibus vim inferamus, aut Observatores omnino oscitanter egisse arbitremur, aliqua dissidii causa in caelo ipso sit agnoscenda. Non ignoro futuros qui hasce diversitates a refractionum inconstantia explicari posse arbitrentur , qui tamen nescio quam apte & cohaerenter ad communia experimenta dicturi sint, stellarum enim inerrantium meridianas altitudines

65쪽

dines vix quicquam diversas apparere , sive noetu, sive interdiu , hac vel ii Iaanni tempestate observentur, ut astronomi accuratissimi testati sunt, & nos in hoc Bononiensi observatorio plurium annortim usu compertum habemus, si modo variationes illas seponamus, quae Vel a lentissimo fixarum motu, vel a singularum erroribus nuper detectis oriuntur, qui ipsi errores & perexigui sunt, & annuo fere spatio iidem recurrunt. Plane in stella Sirii nihil sibi acci disse quod ejusmodi suspicionem ingereret monuit Hiraeus initio tabularum,& Jacobus Callinus in ejus parallaxim annuam subtilissime inquirens vix una

vel altera stellae diametro immutatam annuo spatio altitudinem comperit, cum tamen haec tantumdem fere a Parisiensi vertice quantum hybernus tropicus

a Bononiensi abscedat. Ad haec si aeris constitutionem aliis anni diebus aliam esse, idque in refractionibus, vel supra vicesimum altitudinis gradum aliquid adsensum facere posse concedamus, illud tamen paradoxi satile est quod ad rem

hanc explicandam assumi oportet: refractiones ex anno I 636 ad I 6 2I , ac rursum ex hoc ad I 3 3 adeo mutatas ut mutatio haec secundorum ibi ς , hic a discrimen effecerit; praesertim cum ex hac serie appareat minores mutationes hyberno tropico, ubi refractio major est, quam aestivo , ubi minor, animadverjas, ac distantiam tropici hujus a vertice interdum triplo magis adau.ctam quam refractio tota quam illi tribuimus eam nes nuat. Erunt fortasse alii qui instrumenti vitia vel cum primum constructum est vel cum pluries expensum incomperta , aut perperam taxata in causa esse comminiscantur. Mihi quidem astronomica instrumenta summo studio fabricanda ac pari solertia expendenda videntur, verum ubi maximam quam praestare licet diligentiam in eo positam conscius tibi fueris, morosume it, ac pene infinitum si quoties inexpectatum quiddam observando detexeris, ac rem ita esse iterato agnoveris ad suspiciones relabaris, ac fidem ipse tuam in dubium revoces. Deinde si rem sedulo perpendamus haec de eclipticae variatione indago ejusmodi est tit vix quicquam scrupuli ab exiguis gnomonis hujusce mutationibus oriri possit. Nam foraminis constitutionem quod attinet, nisi ejus centrum . vel in ipsa instrumenti constructione vel in ejus restitutione ita locatum fingamus ut in boream, vel in austrum pluribus particulis aberraret, non efficiemus, ut tropicorum distantia solido minuto ac eo amplius varia esse possit. Id autem vitii deni isti, tantum perpendiculo facile adeo explorari poterat, ut mirum sit neque Caisno, neque Fabrio, neque Montanario, neque ipsi Mengolo qui init ruincnti redarguendi causas quaesiisse visus est, neque nobis

perspesturii fuisse. Porro centri altitudo ut civersis annis tropicorum distan tiana minuto diversam exit beret, vel partibus 16 36 augenda vel G i minuenda foret, quemadmo cum subductis calculis reperi, quod sine concamerationis totius labe atque adeo ruina fieri non potuit. Equidem fateor si altitudinem repente eo temporis spatio quod inter solstitia ovo proxima interia cessit depravatam fingamus, paucarum particularum vitium susticere quo tantum dissidii emergat verum si forte hoc ipsum semel contigjfle opinemur, anne toties credendum est quoties distantiam illam tropicorum denuo muta

tam observationes evincunt 8 Iclem de lapidum vitiis judic jum serre licet, si forte quis horum librationibus iterato ac diligenter peractis non acquiescat

66쪽

illi enim tot, & tam variae & subitae & inter se dispares lapidum commotiones fingendae erunt, ut vix in maceria aliqua ac ruderibus temere congestis tale quippiam contingat. Nam quod attinet eas luxationes sane exiguas quas anno IIaa invenimus, nulla earum ratio in eclipticae obliquitate, sed tantum

in altitudine poli e solstitiis investiganda , habenda est, quod utriusque loci

solstitialis vitia eandem fere ad unguem correctionis quantitatem poscant, uti saepe diximus. Reliquum est ut haec dissidia observandi dissicultatibus acerroribus tribuant, qui si eorum dissidiorum partem aliquam ab hac causa petendam existimant,

facile assientior ; sin vero rem totam ex hoc explicari possis autumant, necesse est ut miras quasdam ac constantes errandi leges ab iis qui solstitiorum observationes egerunt servatas esse fateantur veluti quod ex anno I 69o ad annum circiter IIos aestivo solstitio nunquam minores sed perpetuo majores limborum Solis a perpendiculo distantias notaverint quam anno I 633 ac proximis inde aliis notatae sint, contra hyberno solstitio in hunc diem perpetuo fere per defeetum, nusquam per excellum peccarint. Sed haec ex iis quae statim subjungam fient magis manifesta. Nunc enim postquam eclipticae dcclinationem minime constantem invenimus reliquum est ut in illud inquiramus anne ejus mutationis certa ratio constitui ulla possit. Duplex de hoc aetate nostra astronomorum est sententia . Quidam inclinationem illam perpetuo minui existimant, alii vici ilitudines ejus aliquas sane agnoscunt, sed eas denique evanescere atque ecl ipticam in priorem positum sese restituere censent, qui enim variat lonem omnem pernegant atque id quodcumque apparet observation una ludibriis tribuunt, satis ut arbitror ex harum Bononiensium observationum ordine refelli possunt. Priorem sententiam astronomis nonnullis olim receptam, dein recentioribu S minus probatam ac pene obsoletam revexit aetate nostra eximius astrono- naus Eugenius Eques Lou villae iis celebri dissertatione de hoc argumento vulgata in actis eruditorum Lipsiae anni I i9, idemque argumentum pluribus Postmodum succedentium annorum observationibus illustravit, quae extant in Commentariis regiae academiae Parisiensis. Is ergo rem omnem ab antjquissimis Pitheae Malsiliensis temporibus repetens, ac inde ad Eratosthenem , Ptolemaeum, Alba tegnium , aliosque, primum ArabeS, tum Europaeos astronoomOS Prs grediens , eclipticae atque sequatori S angulum perpetuo, & aequabiliter imminutum reperit, ita quidem ut intervallo annorum praeter propter 2Ooo minutis ai decreverit; si modo verae locorum latitudinis, quibus locis Obser vationes ad ae sunt, ratio habeatur, ac observationes ipsie a parallaxibus Solis, quas illi perperam constituerant, nec non a refractionibus liberentur. Angulum vero illum accuratissime sibi definitum memorat anno III 3 graduum 28. 28. 2ψ, unde ex illa quam tradit proportione essicitur anno 1636 fui si grad. 23. 29. I , nen pe eum fere ad unguem quem ex utroque illius anni solstitio hoc gnomone observato paulo antea supputavimus , ut propterea determinatio haec in earum censum referri possit quas ille ad sententiam suan, fi mandam undique collegit. Nuper etiam opinionem eandem egregio eiusdem

Academiae socio Goditio argumentis pluribus confirmatam Lutetia ad me scri-

67쪽

psit praeclarus iuvenis Franciscus Algarottus & ab his, & ab optimis quibunque studiis excultissimus. Cassinus autem etsi priorum solstitiorum quae hoc gnomone observaverat exisperimento confisus eclipticae obliquitatem annuo decremento secundorum sex minui notavit in iis exemplis quae Malvasiae ephemeridibus subjecit, non eam tamen diminutionis legem perpetuam statuit, neque ad anteaeia tempora protulit, quin imo dissertationibus duabus, quas in eadem academia habuit, altera die gi Martii 16 et de Massiiliae civitatis latitudine, altera die 31 Julii 1693 de altitudinis poli diversitatibus, ita sibi persuasum esse ostendit ali

quam sane esse cum polorum, tum eclipticae inconstantiam, verum evagationem omnem intra unius vel alterius minuti fines consistere . In eandem seniatentiam Hiraeus nonnulla edidit in ejus academiae commentariis, ac Maraldus sibi quoque, necnon viro summo Malegievio probari literis ad me suis significavit; neque ab ea Jacobum Cassinum abhorrere arbitror, cui obliquitatem illam superiore anno gr. 23. 28.2o inventam Celsius Parisiis degens, ac cum eo observationibus vacans , nuper epistola sua me monuit. Ut ergo appareat quid denique e solstitiis Bononiae observatis effciatur, declinationes eclipticae, quae e singulis proximorum duorum coniugationibus

erutae sunt, hic subjeci; atque una altitudines poli ex iisdem observationibus deductas, & mox usui futuras adscripsi.

68쪽

Post annum III Oaltitudines poli ad- auxi sec. I ob libramenti virium, anno I 22 deprehensum. vide sup.

cap. II.

Mihi plane hanc serieni percurrenti neque uniformis anguli illius imminutio, neque tamen constans ex vacillatione restitutio apparet, ac si quid judi-Co,omnino res eo spectare videtur ut eclipticae planum perpetua quadam oscillatione nutet, verum inter nutandum ad aequatoris planum saltem aetate hac

nostra) sensim accςdat . Ubi enim annos baud multum inter se se dissitos con-

69쪽

CAPUT XV. 61

feras obliquitas modo aucta modo imminuta videtur, interdum etiam nihilqvicquam diversa deprehenditur; verum ubi majus intervallum accipitur decrementa manifesto praevalent. Ac ne cui fallaciae sit quod obliquitatis mensura gr. 2 l. 28.4s annis etiam haud parum distantibus saepe recurrat, trium. fallem aut secundorum discrimine, Veluti anni S I 963, 169 I, IIOI, II 2I, quae propterea quasi vera ac perpetua spectari, aliisque rejectis una statui ce-beat , praesertim cum inter reliquas fere sit media , ne inquam ex eo decipia. mur, perpendendum eis mensuram hanc grad. 23. 28. 3 primis a gnomone constructo temporibus minimam fuisse , postremis vero hisce annis maximam reperiri earum omnium quas ecliptica libratione illa attingat; ad annum enim I 6 O nusquam angulum ad secunda a 3 vel 3O supra gradus 23. 28 contractum videas, quo nunc pertingit; contra nusquam hoc tempore ad gradus 23. 29, ut tunc, ampliari animadvertas, ut plane aliqua ejus anguli extenuatio sit agnoscenda. Id ipsum autem permultis aliorum observationibus confirmare possem, veluti Flamstedii, Blanchmi, Lavalii, necnon viri nobilissimi Paridis Marchionis bal vagiit, qui singuli hoc ineunte saeculo vel superiori exeunte in rem hanc inquisiverunt, quorum dimensiones etsi ad unguem non respondent, in id tamen conspirant ut nusquam Obliquitatem eclipticae grad. 23. 29 , sed perpetuo minorem cssiciant, cum tamen Cassinus, Hevelius, Richerius, Hjraeus quitem potibus pau o superioribus observabant, vel graduum ipsorum 23. 29 Vel aliquanto majorem constituissent ; verum hoc totum a Lou villaeo in illa dissertatione praestitum est. Tantum addam obliquitatis imminutionem vel sine caluculorum sub talitate ex hoc gnomone in vulgus notam exploratamque esse , quod Solar s species ellipses illas duas, quae ad eam per soli titia excipiendam e priorum annorum observationibus delineatae fuerant, nusquam impleat sed aliquid ejus ab iis ellipsibus extrorsum versus aequinoctiorum loca perpetuo

An autem haec imminutio jam inde a Pitheae & Eratosthenis temporibus ducenda sit, quod Lou villaeus arbitratur, an deinceps expectandum ut eodem tenore pergat, ac demum ecliptica in aequinoctialem circulum procumbat, neque definire ausim. neque mei est instituti . Certe quidquid ejus futurum

eii, ii uspiam alias, Bononiae potissimum magni hujusce instrumenti subsidio

explorari poterit.

De exiguis altitudinis poli marietatibus hoc gnomone compertis.

V Ix est ut ab ea indagine quam hactenus sum prosecutus indago alia segregari possit quae ad poli altitudinem attinet, cujus varietates , quantur eas e solstitiis perscrutari licet, in synopsit nuper tradita manifestae sunt. Hae aut ςm diversitates vel ex eo facile arguuntur, quod dum eclipticae inclinatio

70쪽

Identidem mutatur, minime aequalis utriusque tropici ad sequatorem accensus, vel ab eo recessus observetur, sed alteri eorum major, alteri minor, aut nullus, quin immo interdum in diversum mutatio accidat. Si enim quantum aestivus tropicus a vertice recessit tantumdem hybernus accessisset, aut illo sese attollente hic pari spatio depressus foret, nihil quicquam varia prodiret aequatoris distantia a vertice, quae altitudini poli perpetuo aequalis est; nunc vero secus contingere e distantiarum tropicarum serie supra posita liquet, si ejus numeri diligenter inter se se conferantur. Nam ut unum in plurimis exemplum afferam , apparet distantiam a vertice tropici Cancri, quae anno I 638 fuerat gr. 2I. O. 2 q, anno I 697 fuisse gr. 2I. I. 3 ac propterea augmentum eo tempore suscepi illa secundorum 39; cum tamen distantia tropici Capricorni, quae anno I I 8 inventa fuerat gr. 67. 38. Ia, nullo vel in sensili decremento comperta sit anno 1697 grad. 6I. 38. II ; contra ex anno I 697 ad IIo9 Vel I io distantia a vertice tropici Cancri contracta est secundis et , Capricorni vero adeo non tantumdem est adauina, ut etiam secundis 6 imminuta fuerit . Ex hoc ergo necessario consequitur aequinoctialis circuli, quippe medio inter tropicos loco constituti, positum identidem alium reperiri. Ne autem iterum in observationum incertitudinem haec dissidia rejiciamus perpendendum est ea quidem exigua censeri posse si ad ea referantur quae in altitudine poli minoribus instrumentis in vestiganda consurgere solent, secus si ea subtilitas spectetur quam maximus hic gnomon praestare potest. Minima enim latitudo omnium quae inventae fuerint, ea nempe quae prodiit anno Io ogr. qq. 29. II, secundis 33 differt a maxima quae in annum I 69I convenit gr. 4 29.q6, majori sane distrinai ne quam ut sedulum hoc instrumento observatorem fallat, praesertim cum singulis fere annis tropicae hae distantiae e plurium dierum observationibus mediae electae fuerint, ac praeterea errores si qui sunt, cum rationes subducuntur non nisi dimidii superesse possint, quod ad latitudiunem conflandam dimidium tantum tropicorum intercapedinis in summam im-Putetur, ut taceam latitudinum quae ad singulos annos deductae sunt praese tim ex anno i 63 9 ad 16 ob decrementa ordinem quemdam servare, iterumque ex anno I 69 I ad I io haud dissimili lege progredi, quae sane nihil vagum ac fortuitum quod in observando contingat, sed certum quiddam ac constans

prae se ferre videntur, quod si ve in verticalis puncti positu, sive in ipsis polis

ac mundi axe agnoscendum sit. Sed quando prioribus illis annis latitudo e solstitiis eruta eadem e stella po- Iari summo consensu eliciebatur, tentandum existimavi an ejus mutationes, quas solstitiales altitudines proderent, stellarum quoque testimonio confirmarentur , Equidem ut in ipsis Divi Petronii aedibus id experiri liceat peculiare instrumentum Cassini ac Gulielmini cura constructum fuerat anno 1693 , ac deinceps in hosce usus servatum , cujus instrumenti descriptio una cum gnomonis historia eodem anno est edita , ac sane ejus ope stellarum altitudines eadem subtilitate desinire licet qua Solis positum ex hac linea arguimus, verum usus nonnihil est operosus. Stella enim meridianum pertransiens per pinnulam aut telescopium machinae aptatum inde spectanda est unde regularum duarum in

sublimi positarum, quarum altera verticalis est, horizontalis altera, angulum distrin.

SEARCH

MENU NAVIGATION